|
Chrysostomus in Matth. Supra dominus arguerat Scribas et
Pharisaeos crudelitatis et negligentiae; consequenter autem arguit eos
inanis gloriae, quae fecit eos a Deo recedere; unde dicit omnia autem
opera sua faciunt ut videantur ab hominibus. Chrysostomus super
Matth. In omni re nascitur quod ipsam exterminat, sicut ex ligno
vermis, et ex vestimento tinea: unde sacerdotum ministerium, qui
positi sunt ad aedificationem sanctitatis, corrumpere Diabolus
nititur, ut hoc ipsum bonum, dum propter homines fit, fiat malum.
Tolle hoc vitium de clero, et sine labore omnia resecabis: ex hoc
enim fit ut difficile clerici peccantes poenitentiam agant. Vult autem
dominus in hoc ostendere causam propter quam non poterant credere
Christo; hoc est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus:
impossibile enim est ut credat Christo caelestia praedicanti qui
gloriam hominum concupiscit terrenam. Legi enim aliquem interpretantem
hunc locum: supra cathedram, idest in honore et gradu quo fuerat
Moyses, constituti sunt Scribae et Pharisaei indigne, qui legem
prophetantem de Christo venturo praedicabant aliis, ipsi autem non
recipiebant praesentem. Propter hoc hortatur populum audire legem quam
praedicabant, idest credere in Christum praedicatum a lege, et non
imitari Scribas et Pharisaeos incredulos. Et reddit causam quare
praedicabant ex lege Christum venturum, et non credebant in eum: quia
scilicet omnia opera sua faciunt ut ab hominibus videantur, idest quia
non praedicabant Christum venturum desiderio adventus eius, sed ut
doctores legis esse ab hominibus viderentur. Origenes in Matth. Ad
hoc autem opera sua faciunt ut ab hominibus videantur, visibilem
suscipientes circumcisionem, et visibiliter corporalia fermenta
auferentes de domibus suis, et similiter his similia agentes. Christi
vero discipuli legem in occultis implent, quasi in occulto constituti
Iudaei, ut apostolus dicit. Chrysostomus in Matth. Vide autem
hic, quod cum quadam intensione eos incusat. Non enim simpliciter ait
quod faciant opera sua ut videantur ab hominibus, sed addidit omnia.
Deinde monstrat quod neque in magnis vane gloriabantur, sed in
quibusdam vilibus rebus: unde subditur dilatant enim phylacteria sua et
magnificant fimbrias. Hieronymus. Dominus enim cum dedisset mandata
legis per Moysen, ad extremum intulit: ligabis ea in manu tua, et
erunt semper ante oculos tuos; et est sensus: praecepta mea sint in
manu tua, ut opere compleantur; sint ante oculos tuos, ut die ac
nocte mediteris in eis. Hoc Pharisaei male interpretantes,
scribebant in membranis Decalogum Moysi, idest decem legis verba,
complicantes ea, et ligantes in fronte, et quasi coronam capitis
facientes, ut semper ante oculos moverentur. Iusserat quoque aliud
Moyses, ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias
facerent, ad Israelis populum discernendum: ut quomodo in corporibus
circumcisio signum Iudaicae gentis daret, ita vestis haberet aliquam
differentiam. Superstitiosi vero magistri captantes auram popularem,
atque ex mulierculis captantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et
acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes
interdum pungerentur, et quasi hac commonitione retraherentur ad
ministeria servitutis Dei. Pictariola ergo illa Decalogi,
phylacteria vocabant, idest conservatoria: eo quod quicumque
habuissent ea, quasi ob custodiam et munimentum sui haberent: non
intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sunt, non in
corpore; alioquin et armaria et arcae habent libros, et notitiam Dei
non habent. Chrysostomus super Matth. Illorum autem exemplo adhuc
multi aliqua nomina Hebraica Angelorum confingunt, et scribunt, et
alligant; quae non intelligentibus metuenda videntur; quidam vero
aliquam partem Evangelii scriptam circa collum portant. Sed nonne
quotidie Evangelium in Ecclesia legitur, et auditur ab omnibus? Cui
ergo in auribus posita Evangelia nihil prosunt, quomodo eum possunt
circa collum suspensa salvare? Deinde ubi est virtus Evangelii? In
figuris litterarum, an in intellectu sensuum? Si in figuris, bene
circa collum suspendis; si in intellectu, ergo melius in corde posita
prosunt, quam circa collum suspensa. Alii vero sic exponunt hunc
locum: quia dilatabant verba sua de propriis observantiis, quasi
phylacteria, idest conservatoria salutis, ea populo assidue
praedicantes. Fimbrias autem vestimentorum magnificatas dicit
supereminentias eorumdem mandatorum. Hieronymus. Cum autem superflue
phylacteria dilatent, et magnas faciant fimbrias, gloriam cupientes ab
hominibus, consequenter arguuntur in reliquis; unde dicitur amant enim
primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis.
Rabanus. Notandum, quod non salutari in foro, non primo sedere vel
discumbere vetat eos quibus hoc officii ordine convenit: sed eos qui
haec, sive habita sive non habita, indebite amant, a fidelibus quasi
improbos dicit esse cavendos. Chrysostomus super Matth. Non enim
vituperat eos qui in primo loco recumbunt, sed eos qui amant primos
discubitus; ad voluntatem vituperationem referens, non ad factum.
Sine causa enim loco se humiliat qui corde se praefert: aliquis enim
iactator audiens laudabile esse in ultimo loco discumbere, discumbit
post omnes, et non solum iactantiam cordis non dimittit, sed adhuc
aliam iactantiam humilitatis acquirit, ut qui vult videri iustus, et
humilis videatur. Multi enim superbi corpore quidem in novissimo
recumbentes, cordis autem elatione videntur sibi in capite recumbere;
et multi sunt humiles in capite recumbentes, et conscientia se in
ultimo esse existimant. Chrysostomus in Matth. Intende ubi in eis
vana gloria dominabatur: in synagogis scilicet, in quas intrabant
alios directuri: in coenis hoc pati qualitercumque tolerabile erat,
quamvis doctorem in admiratione esse oporteat, non in Ecclesia solum,
sed ubique. Si autem diligere talia est incusatio, quam malum est
studere ut his aliquis potiatur? Chrysostomus super Matth. Primas
etiam salutationes amant, non solum in tempore, ut eos primum
salutemus, sed etiam in voce, ut clamantes dicamus: ave, Rabbi; et
in corpore, ut flexis capitibus eis incurvemur; et in loco, ut in
publico salutentur: unde dicit et salutationes in foro. Rabanus.
Quamvis in hoc culpa non careant, si iidem in foro litibus interesse
qui in cathedra Moysi magistri synagogae cupiunt appellari, et vocari
ab hominibus Rabbi. Chrysostomus super Matth. Idest, vocari
volunt, et non esse: nomen appetunt, et officium negligunt.
Origenes in Matth. In Ecclesia etiam Christi inveniuntur mensarum
suscipientes primatum, ut diacones fiant: consequenter autem primas
cathedras eorum qui dicuntur presbyteri, praeripere ambiunt; quidam
autem machinantur ut episcopi vocentur ab hominibus, hoc est Rabbi.
Christi autem discipulus diligit quidem in spiritualibus coenis
recubitus primos, ut meliora spiritualium ciborum manducet; diligit
etiam cum apostolis sedentibus super duodecim thronos, primas
cathedras, actibus bonis dignum se praebere festinans cathedris
huiusmodi; sic autem et salutationes diligit quae fiunt in nundinis
caelestibus, idest caelestibus primitivorum congregationibus. Vocari
autem Rabbi neque ab hominibus, neque ab aliquo alio diligit iustus,
quia unus est magister omnium; unde subdit vos autem nolite vocari
Rabbi. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Praemissorum, de
quibus Pharisaeos incusaverat, alia quidem sicut parva et vilia
praetermisit, quasi discipulis de his instrui non indigentibus; sed
quod erat omnium malorum causa, idest thronum appetere magistralem,
hoc in medium ducit ad discipulos instruendum: unde subdit vos autem
nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester. Chrysostomus
super Matth. Quasi dicat nolite vocari Rabbi, ne quod Deo
debetur, vobis praesumatis. Nolite et alios vocare Rabbi, ne
divinum honorem hominibus deferatis. Unus est enim magister omnium,
qui omnes homines naturaliter docet. Si enim homo hominem erudiret,
omnes homines discerent qui habent doctores; nunc autem quia non homo
docet, sed Deus, multi quidem docentur, pauci autem discunt. Non
enim homo intellectum praestat homini docendo, sed a Deo praestitum
per admonitionem exercet. Hilarius in Matth. Et ut meminerint
discipuli se filios parentis unius, et per novae nativitatis
generationem terreni ortus excessisse primordia, subdit omnes autem vos
fratres estis. Hieronymus contra Helvidium. Omnes autem homines
affectu fratres dici possunt: quod in duo dividitur: in speciale et
commune. In speciale, quia omnes Christiani fratres vocantur; porro
in commune, quia omnes homines ex uno patre nati, pari inter nos
germanitate coniungimur. Sequitur et patrem nolite vocare vobis super
terram. Chrysostomus super Matth. In mundo enim, quamvis homo
hominem generat, tamen unus est pater qui omnes creavit. Non enim
initium vitae habemus ex parentibus, sed transitum vitae per eos
accipimus. Origenes in Matth. Sed quis non vocat patrem in terris?
Qui per omnem actum secundum Deum impletum dicit: pater noster, qui
es in caelis. Glossa. Quia vero apparebat quis esset omnium pater,
in hoc quod dixerat qui es in caelis, vult exponere quis sit omnium
magister: unde praeceptum de magistro iterum repetit, dicens ne
vocemini magistri, quia magister vester unus est: Christus.
Chrysostomus in Matth. Non tamen, dum dicitur Christus magister,
excluditur pater; sicut neque ex hoc quod Deus pater noster dicitur,
hominum pater excluditur Christus. Hieronymus contra Helvidium.
Quaeritur autem quare adversum hoc praeceptum apostolus doctorem
gentium se esse dixerit, aut quomodo in monasteriis vulgato sermone se
invicem patres vocant. Quod sic solvitur. Aliud est esse natura
patrem, vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem
vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus
vitae. Magister enim dicitur ex consortio veri magistri: et ne
infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus, et unus filius non
praeiudicat ceteris, ne per adoptionem dii vocentur et filii, ita et
unus pater et magister non praeiudicat aliis ut abusive vocentur et
patres et magistri. Chrysostomus in Matth. Non solum autem dominus
primatus cupere prohibet, sed ad contrarium auditorem inducit; unde
subdit qui maior est vestrum, erit minister vester. Origenes in
Matth. Vel aliter. Et si ministrat quis verba divina, sciens quia
Christus in eo fructificat, nequaquam se magistrum, sed ministrum
profitetur; unde sequitur qui maior est vestrum, erit minister
vester: quoniam et ipse Christus cum esset vere magister, ministrum
se esse professus est, dicens ego sum in medio vestrum, quasi qui
ministrat. Bene autem post omnia quibus vanae gloriae vetavit
concupiscentiam, addidit dicens qui autem se exaltaverit,
humiliabitur; et qui se humiliaverit, exaltabitur. Remigius. Quod
sic intelligitur. Omnis qui se de suis meritis extollit, apud Deum
humiliabitur; et qui se de beneficiis humiliat, apud Deum
exaltabitur.
|
|