|
Origenes in Matth. Christus quasi vere filius Dei illius qui legem
dedit, secundum similitudinem benedictionum quae sunt in lege, dixit
et ipse beatitudines eorum qui salvantur; secundum similitudinem autem
maledictionum positarum in lege, ponit vae adversus peccatores, dicens
vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae. Qui fatentur bonitatis
esse adversus peccatores ista pronuntiare, intelligant quia simile est
propositum Dei in maledictionibus legis; sive autem illa maledictio,
sive istud vae, non ex pronuntiante contingit peccanti, sed ex
peccatis, quibus dignum se praebet ad susceptionem istorum, quae Deus
disciplinae causa praenuntiavit, ut convertantur homines ad bonum:
sicut pater increpans filium, profert verba maledictionis; nec tamen
vult illum dignum fieri maledictionibus illis, sed magis ab eis
divertere. Huius autem vae causam subdit: qui clauditis regnum
caelorum ante homines; vos autem non intratis, nec introeuntes sinitis
intrare. Haec duo praecepta naturaliter inseparabilia sunt: quoniam
hoc ipsum sufficit ad expulsionem quod alios non permittit intrare.
Chrysostomus super Matth. Regnum caelorum dicuntur Scripturae,
quia in illis insitum est regnum caelorum: ianua est intellectus
earum. Vel regnum caelorum est beatitudo caelestis; ianua autem est
Christus, per quem introitur in eam. Clavicularii autem sunt
sacerdotes, quibus creditum est verbum docendi et interpretandi
Scripturas; clavis autem est verbum scientiae Scripturarum, per quam
aperitur hominibus ianua veritatis. Apertio autem eius est
interpretatio vera. Vide autem, quia non dixit vae vobis qui
aperitis, sed qui clauditis; ergo non sunt Scripturae clausae, licet
sint obscurae. Origenes. Pharisaei ergo et Scribae nec intrabant,
nec eum volebant audire qui dixit: si quis per me introierit,
salvabitur; et nec intrantes, idest eos qui credere poterant propter
ea quae a lege et prophetis ante fuerant declarata de Christo,
introire sinebant, cum omni terrore ianuam claudentes; adhuc
derogabant doctrinae eius, et subvertebant omnem propheticam
Scripturam de eo, et blasphemabant omne opus ipsius quasi falsum et a
Diabolo factum. Sed et omnes qui mala conversatione sua dant exemplum
peccandi in populo; et qui faciunt iniuriam, scandalizantes pusillos,
claudere videntur ante homines regnum caelorum. Et hoc peccatum
invenitur quidem in popularibus, maxime autem in doctoribus, qui
docent quod decet secundum iustitiam Evangelii homines, non autem
faciunt quod docent. Bene autem viventes et bene docentes aperiunt
hominibus regnum caelorum; et dum ipsi intrant, alios provocant
introire. Sed et multi non permittunt intrare in regnum caelorum
intrare volentes, quando et sine ratione excommunicant quosdam propter
aliquem zelum, qui meliores sunt quam ipsi; et ipsi quidem non
permittunt eos introire. Illi autem qui sobrii sunt mente, patientia
sua tyrannidem eorum vincentes, quamvis vetiti, tamen intrant et
hereditant regnum. Sed et qui cum multa temeritate seipsos dederunt ad
professionem docendi priusquam discerent, et Iudaicas fabulas
imitantes, detrahunt eis qui ea quae sursum sunt in Scripturis
requirunt, claudunt quantum ad se ante homines regnum caelorum.
|
|