|
Chrysostomus in Matth. De reliquo dominus de gula eos reprehendit:
et quod deterius est, quoniam non a divitibus, sed a viduis
accipiebant unde ventrem implerent; et illorum inopiam conterebant quam
relevare oportebat; unde dicitur vae vobis, Scribae et Pharisaei
hypocritae, qui comeditis domos viduarum. Glossa. Idest, qui
vestra superstitione nihil intenditis nisi ut praedam de subiecta plebe
faciatis. Chrysostomus super Matth. Sexus autem mulierum incautus
est, quia non omnia quae videt aut audit, cum ratione considerat;
mollis etiam est, quia facile flectitur vel de malo ad bonum, vel de
bono ad malum. Virilis autem sexus et cautior et durior est.
Propterea simulatores sanctitatis circa mulieres maxime negotiantur:
quia nec intelligere eorum simulationes possunt, et facile ad eorum
dilectionem inclinantur religionis causa. Praecipue tamen circa viduas
negotiantur: primo quidem quia mulier non facile decipitur habens
consiliarium virum; deinde quia non facile de facultatibus suis aliquid
dant, cum sint in potestate viri. Propterea ergo dominus, dum
Iudaicos sacerdotes confundit, Christianos monet ne viduis mulieribus
amplius commorentur quam ceteris: quia etsi voluntas mala non sit,
tamen suspicio mala est. Chrysostomus in Matth. Deinde et huius
rapinae modus erat gravior: additur enim orationes longas orantes.
Quicumque enim malum facit, dignus est poena; sed qui a religione
causam accipit nequitiae, graviori est obnoxius poenae: unde sequitur
propter hoc amplius accipietis iudicium. Chrysostomus super Matth.
Primum quidem pro eo quod estis iniqui; alterum pro eo quod figmentum
accipitis sanctitatis: avaritiam enim vestram, religionis colore
depingitis; et quasi praestatis Diabolo arma Dei, ut ametur
iniquitas, dum pietas aestimatur. Hilarius in Matth. Vel quia hinc
procedit regni caelestis observatio, ut in obeundis viduarum domibus
retineatur ambitio; ideo accipient amplius iudicium, quia poenam
proprii peccati et reatum alienae ignorantiae debebunt. Glossa. Vel
quia servus sciens et non faciens, vapulabit multis.
|
|