|
Chrysostomus in Matth. Post praemissa, rursus eos dominus aliter
incusat: et quia inefficaces sunt ad multorum salutem, cum multo
labore indigeant ut ad salutem unum convertant; et quia non solum
desides sunt circa eos quos convertunt, sed eorum etiam destructores,
dum eos corrumpunt pravae vitae exemplis: unde dicitur vae vobis,
Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam, ut
faciatis unum proselytum. Hilarius in Matth. Maris autem et terrae
peragratione significat in totius orbis finibus eos esse Christi
Evangelio obtrectaturos, et legis iugo contra iustificationem fidei
aliquos subdituros. Proselyti enim sunt ex gentibus in synagogam
recepti, quorum futurorum raritas in uno indicatur. Neque enim post
Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est; sed quisquis
acquisitus fuerit ad fidem Iudaeorum, filius fit Gehennae. Origenes
in Matth. Quicumque enim post salvatorem iudaizant, docentur imitari
affectum eorum qui dixerunt in illo tempore: crucifige, crucifige
eum; unde sequitur et cum factus fuerit, facitis eum filium Gehennae
duplo quam vos. Hilarius. Ideo autem poenae duplicatae erit filius,
quia neque sit remissionem peccatorum gentilium consecutus, et
societatem eorum qui Christum persecuti sunt, sit secutus.
Hieronymus. Vel aliter. Scribae et Pharisaei totum lustrantes
orbem, id studii habebant, de gentibus facere proselytum; idest,
advenam incircumcisum miscere populo Dei. Chrysostomus super Matth.
Non autem propter misericordiam, volentes eum salvare quem docebant;
sed aut propter avaritiam, ut additis in synagogis Iudaeis,
sacrificiorum adderetur oblatio; aut propter vanam gloriam. Qui enim
seipsum mergit in gurgite peccatorum, quomodo alterum a peccatis velit
eripere? Numquid magis misericors potest alteri aliquis esse quam
sibi? Ex ipsis ergo actibus ostenditur qui propter Deum aliquem vult
convertere, aut propter vanitatem. Gregorius Moralium. Quia vero
hypocritae, quamvis perversa semper operentur, loqui tamen recta non
desinunt; bene loquendo quidem in fide vel conversatione filios
pariunt, sed eos bene vivendo nutrire non possunt: quanto enim se
libentius terrenis actibus inserunt, tanto negligentius eos quos
genuerant, agere terrena permittunt. Et quia obduratis cordibus
vivunt, ipsos etiam quos generant filios nulla pietate debiti amoris
agnoscunt: unde et hic hypocritis dicitur et cum fuerit factus,
facitis eum filium Gehennae duplo quam vos. Augustinus contra
Faustum. Hoc autem, non quia circumcidebantur, dixit; sed quia
eorum mores imitabantur, a quibus imitandis suos cohibuerat, dicens:
super cathedram Moysi, et cetera. In quibus verbis utrumque debet
adverti: et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius
cathedra etiam mali sedentes, bona docere cogebantur; et inde fieret
proselytus filius Gehennae, non quidem verba legis audiendo, sed
eorum facta sectando. Propterea autem duplo quam illi, quia hoc
negligebat implere quod propria voluntate susceperat, non ex Iudaeis
natus, sed sponte Iudaeus factus. Hieronymus. Vel quia ante, dum
esset gentilis, simplicitate errabat, et erat semel filius Gehennae;
videns autem magistrorum vitia et intelligens destruere eos opere quod
verbo docebant, revertitur ad vomitum suum, et gentilis factus, quasi
praevaricator maiori poena dignus erat. Chrysostomus super Matth.
Vel quia forte sub cultura idolorum constitutus, vel propter homines
iustitiam servabat; factus autem Iudaeus, malorum magistrorum
provocatus exemplo, fiebat peior magistris. Chrysostomus in Matth.
Cum enim virtuosus fuerit magister, discipulus imitatur; cum autem
fuerit malus, superexcedit. Filius autem vocatur Gehennae, quomodo
filius perditionis, et filius huius saeculi; unusquisque enim cuius
opera facit, huius filius appellatur. Origenes in Matth. Ex hoc
autem loco discimus quoniam et eorum qui in Gehenna futuri sunt, erit
differentia tormentorum; quando alter est simpliciter filius
Gehennae, alter vero dupliciter. Sed et hic videre oportet si
generaliter est fieri aliquem filium Gehennae, ut puta Iudaeum aut
gentilem, aut etiam specialiter, ut per singulas species peccatorum
fiat quis filius Gehennae: ut iustus quidem secundum numerum
iustitiarum suarum augeatur in gloria, peccator autem secundum numerum
peccatorum suorum multiplicetur in Gehenna.
|
|