|
Hieronymus. Sicut in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio
sanctitatis captabat gloriam, et per occasionem gloriae quaerebant
lucra, sic alia traditionis fraude inventa, impietatis arguit
transgressores. Si quis enim in contentione, seu in aliquo iurgio,
vel in causae ambiguo, iurasset in templo, et postea convictus esset
mendacii, non tenebatur criminis: et hoc est quod dicit vae vobis,
duces caeci, qui dicitis: quicumque iuraverit per templum, nihil
est; quasi dicat: nihil debet. Sin autem iurasset in auro et
pecunia, quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo
iurabat, cogebatur exsolvere: unde sequitur qui autem iuraverit in
auro templi, debet vel debitor est. Chrysostomus super Matth.
Templum quidem ad gloriam Dei pertinet, et ad hominum spiritualem
salutem; aurum autem templi, etsi ad gloriam Dei pertineat, tamen
magis ad delectationem hominum et ad utilitatem sacerdotum offertur.
Iudaei ergo aurum quo ipsi delectabantur, et dona quibus pascebantur,
sanctiora dicebant esse quam ipsum templum: ut homines promptiores
facerent ad offerenda dona quam ad preces fundendas in templo. Unde
convenienter reprehendit dominus, dicens stulti et caeci: quid enim
maius est: aurum, an templum, quod sanctificat aurum? Multi autem
nunc Christiani sic insipienter intelligunt. Ecce enim si aliqua
causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per Deum; qui autem
iurat per Evangelium, maius aliquid fecisse videtur. Quibus
similiter dicendum est stulti et caeci: nam Scripturae propter Deum
scriptae sunt, non Deus propter Scripturas. Maior ergo est Deus,
qui sanctificat Evangelium, quam Evangelium quod sanctificatur ab
eo. Hieronymus. Rursus si quis iurasset in altari, periurii reum
nemo retinebat; si autem iurasset in dono vel in oblationibus, hoc est
in hostia, vel in victimis, in simila, et ceteris quae offeruntur
Deo super altare; hoc studiosissime repetebant. Totum autem
faciebant non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem: unde
sequitur et qui iuraverit in altari, nihil est; qui autem iuraverit in
dono quod super illud est, debet. Arguit enim eos dominus stultitiae
et fraudulentiae: quod multo maius sit altare quam hostiae, quae
sanctificantur ab altari: unde sequitur caeci: quid enim maius est:
donum, an altare, quod sanctificat donum? Glossa. Et ne forte in
tantam insaniam prorumperent ut dicerent, aurum sanctius esse templo,
et donum altari, eos alia ratione convincit: quia videlicet in
iuramento quod fit per templum et altare, continetur iuramentum quod
fit per aurum vel per donum: et hoc est quod subdit qui ergo iurat in
altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt. Origenes
in Matth. Similiter quoniam Iudaei consuetudinem habebant per caelum
iurare, ad reprehensionem eorum subdit qui iurat in caelo, iurat in
throno Dei, et in eo qui sedet super ipsum. Non ergo, sicut
arbitrantur, evadunt periculum in eo quod non per Deum iurant, sed
per thronum Dei, scilicet caelum. Glossa. Qui enim per subiectam
creaturam iurat, et per divinitatem praesidentem creaturae iurat.
Origenes. Est autem iuramentum confirmatio verbi de quo iuratur.
Iuramentum ergo intelligendum est testimonium Scripturarum, quod
profertur ad confirmationem verbi quod loquimur: ut sit quidem templum
Dei Scriptura divina; aurum autem sensus positus in ea. Sicut autem
aurum quod fuerit extra templum, non est sanctificatum: sic omnis
sensus qui fuerit extra divinam Scripturam, quamvis admirabilis
videatur, non est sanctus. Non ergo debemus ad confirmandam doctrinam
nostros intellectus assumere, nisi ostenderimus eos esse sanctos, ex
eo quod in Scripturis continentur divinis. Altare autem est hominis
cor, quod principale habetur in homine. Vota autem, et dona quae
ponuntur super altare, est omne quod supponitur cordi, ut orare,
psallere, eleemosynas facere et ieiunare. Sanctum ergo facit omne
votum hominis cor eius, ex quo votum ei offertur. Ideo non potest
honorabilius esse votum quam cor hominis, ex quo transmittitur votum.
Si ergo conscientia hominis non pungat, fiduciam habet ad Deum, non
propter dona, sed quia, ut ita dicam, altare cordis sui bene
construxit. Tertium est ut dicamus quod super templum, idest super
omnem Scripturam, et super altare, idest super omne cor, est
intellectus quidam qui dicitur caelum, et thronus ipsius dicitur Dei,
in quo est videre facie revelata, cum venerit quod perfectum est,
faciem veritatis. Hilarius in Matth. Adveniente etiam Christo,
inutilem docet esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed
lex sanctificatur in Christo; in quo veluti sedes thronusque sit
positus; atque ita stulti caecique sunt, qui, sanctificante
praetermisso, sanctificata venerantur. Augustinus de quaest.
Evang. Templum etiam et altare, ipsum Christum intelligimus; aurum
et donum, laudes et sacrificia precum, quae in eo et per eum
offerimus. Non enim ille per haec, sed ista per illum
sanctificantur.
|
|