|
Chrysostomus in Matth. Supra dominus dixerat, quod ligabant
graviora onera, et aliis imponebant quae ipsi nec tangere volebant;
hic autem rursus ostendit, quod in parvis quaerentes diligentiam,
magna contemnebant: unde dicitur vae vobis, Scribae et Pharisaei
hypocritae, qui decimatis mentam et anethum et cyminum. Hieronymus.
Pharisaei enim, quia praeceperat dominus propter alimoniam sacerdotum
et Levitarum, quorum pars erat dominus, omnium rerum offerri in
templo decimas, ut intellectus mysticos dimittamus, hoc unum habebant
studii, ut quae vilia fuerant comportarentur; cetera quae erant
maiora, parvipendebant; unde sequitur et reliquistis quae graviora
sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem. Ex hoc capitulo
arguit eos avaritiae, quod studiose etiam vilium olerum decimas
exigant, et iudicium in disceptatione negotiorum, misericordiamque in
pauperes, et fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant.
Chrysostomus super Matth. Vel quia sacerdotes avaritia pleni, si
quis decimas alicuius rei minimae non obtulisset, corripiebant eum
quasi magnum crimen fecisset: si quis autem alterum laedebat, aut in
Deum peccabat, non curabant eum corripere; de lucro quidem suo
solliciti, et de gloria Dei ac salute hominum negligentes. Servare
enim iustitiam, et facere misericordiam, et habere fidem propter suam
gloriam Deus mandavit; decimas autem offerre propter utilitatem
sacerdotum, ut sacerdotes quidem populo in spiritualibus obsequantur,
populi autem in carnalibus sacerdotibus subministrent. Sic et modo
fit, quia omnes de honore suo sunt solliciti, de honore autem Dei
nulli; portiones etiam suas vigilanter defendunt, sed circa obsequium
Ecclesiae curam impendere non attendunt. Si populus recte decimas non
obtulerit, murmurant omnes; si peccantem populum viderint, nemo
murmurat contra eos. Sed quia Scribarum et Pharisaeorum, ad quos
loquebatur, quidam populares erant, non est incongruum ut aliam
expositionem faciamus, propter eos qui decimas dabant: nam et qui
accipit decimas, recte decimare dicitur, et qui dat. Scribae ergo et
Pharisaei minimarum quidem rerum decimas offerebant, ostendendae
religionis gratia; in iudiciis autem erant iniusti, in fratres sine
misericordia, in veritatem increduli. Origenes in Matth. Sed
quoniam contingens erat ut audientes quidam dominum ista loquentem,
contemnerent minimarum rerum decimationem, sapienter addidit et haec
oportuit facere, hoc est iudicium, misericordiam et fidem, et illa
non omittere, idest decimationem mentae, anethi et cymini.
Remigius. Ostendit quippe dominus his verbis quoniam omnia praecepta
legis tam maxima quam minima, sunt implenda. Redarguuntur autem qui
eleemosynas de fructibus terrae faciunt, putantes se minime posse
peccare; quibus nihil prosunt eleemosynae, nisi a peccatis studeant
cessare. Hilarius in Matth. Et quia minoris periculi esset
decimationem oleris, quam benevolentiae officium praeterire, irridet
eos consequenter dominus, dicens duces caeci, excolantes culicem,
camelum autem glutientes. Hieronymus. Camelum puto esse magnitudinem
praeceptorum: iudicium, misericordiam et fidem; culicem decimationem
mentae, anethi, et cymini et reliquorum olerum vilium. Haec autem
praecepta Dei, quae magna sunt, devoramus atque negligimus; et
operationem religionis in parvis, quae lucrum habent, cum diligentia
demonstramus. Origenes. Vel excolantes culicem, idest, expellentes
a se minima delicta, quae culices nominavit; camelum autem
glutientes, idest, committentes maxima delicta, quae nominat
camelos, animalia videlicet tortuosa et grandia. Scribae autem
moraliter sunt qui amplius nihil aestimant positum in Scripturis quam
simplex sermo demonstrat; Pharisaei autem sunt omnes qui iustificant
seipsos, et dividunt se a ceteris, dicentes: noli mihi
appropinquare, quoniam mundus sum. Menta autem et anethum et
cyminum, ciborum conditurae sunt, non principales cibi. Sic in
conversatione nostra, quaedam sunt necessaria ad iustificationem, ut
iudicium, misericordia et fides; alia sunt quasi condientia actus
nostros, et suaviores eos facientia: ut abstinentia risus, ieiunium,
flexio genuum et huiusmodi. Quomodo autem non aestimantur caeci qui
non vident? Quoniam nihil prodest cautum esse dispensatorem in rebus
minimis, cum principalia negliguntur. Hos ergo sermo praesens
confundit, non quidem levia prohibens observare, sed principalia
praecipiens cautius custodire. Gregorius Moralium. Vel aliter.
Culex susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda
onera inclinat. Liquaverunt ergo culicem Iudaei, qui seditiosum
latronem dimitti petierunt; camelum vero glutierunt quia eum qui ad
suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat, extinguere
clamando conati sunt.
|
|