|
Hieronymus. Diversis verbis, eodem sensu quo supra, arguit
Pharisaeos simulationis et mendacii; quod aliud ostendant hominibus
foris, aliud domi agant: unde dicitur vae vobis, Scribae et
Pharisaei hypocritae, qui mundatis quod deforis est calicis et
paropsidis. Non hoc dicit quod in calice et paropside eorum
superstitio moraretur, sed quod foris hominibus ostenderent
sanctitatem: quod manifestum est ex eo quod addidit, dicens intus
autem pleni estis rapina et immunditia. Chrysostomus super Matth.
Vel hoc dicit, quia Iudaei quoties ingressuri erant in templum, aut
sacrificia oblaturi, aut per dies festos, seipsos et vestimenta sua et
utensilia lavabant; et a peccatis nemo seipsum purgabat; cum Deus
neque corporis munditiam laudet, neque sordes condemnet. Pone tamen
quod Deus odit sordes corporum et vasorum, quae necesse est ut ipso
usu sordidentur; quanto magis sordes conscientiae horret, quam si
volumus, semper mundam servamus? Hilarius in Matth. Arguit ergo
eos qui iactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae
ministerium derelinquunt. Calicis namque usus interior est; qui si
obsorduerit, quid proficiet lotus exterior? Atque ideo interioris
conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt,
forinsecus abluantur: et ideo subdit Pharisaee caece, munda prius
quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est,
mundum. Chrysostomus super Matth. Non autem hoc dicit de sensibili
calice aut paropside, sed de intelligibili: qui si numquam tetigerit
aquam, mundus potest esse apud Deum; si autem peccaverit, et tota
aqua pelagi et fluminum se laverit, sordidus est, et miser ante
Deum. Chrysostomus in Matth. Attende autem, quod ubi de decimis
loquebatur, convenienter dixit: haec oportuit facere, et illa non
omittere. Decima enim eleemosyna quaedam est. Quid autem nocet
eleemosynam dare? Non tamen hoc dixit sicut legalem observationem
inducens. Hic autem, ubi de purgationibus et immunditiis disputat,
non hoc addit; sed ostendit quod de necessitate ad interiorem munditiam
exterior sequitur; quod quidem extra est calicis, et paropsidis,
corpus vocans; quod autem intus est, animam. Origenes in Matth.
Hic sermo nos instruit, ut festinemus esse iusti, non apparere. Qui
enim studet ut appareat iustus, quae a foris sunt, mundat, et quae
videntur curat; cor autem et conscientiam negligit. Qui autem studet
ea quae intus sunt, idest cogitationes, mundare, consequens est ut
etiam ea quae a foris sunt, faciat munda. Sed omnes falsi dogmatis
professores, calices sunt a foris quasi mundati, propter speciem
religionis quam simulant; ab intus autem pleni rapina et simulatione,
dum rapiunt homines ad errorem. Calix etiam est vas ad potum,
paropsis ad cibum. Omnis ergo sermo per quem potamur spiritualiter,
vel omnis narratio per quam nutrimur, vasa sunt potus et cibi. Qui
ergo student compositum proferre sermonem magis quam salutari sensu
repletum, calix eius a foris mundatus est, ab intus autem sordibus
vanitatis impletus. Sed et litterae legis et prophetarum calices
spiritualis potus et paropsides necessariarum escarum sunt. Scribae
quidem et Pharisaei student sensum exteriorem mundum demonstrare;
discipuli autem Christi sensum spiritualem mundare festinant.
|
|