|
Origenes in Matth. Sicut habetur superius, intus pleni rapina et
intemperantia, similiter hic pleni sunt hypocrisi et iniquitate; qui
comparantur ossibus mortuorum et immunditiae universae: unde dicit vae
vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulchris
dealbatis. Chrysostomus super Matth. Merito quidem iustorum corpora
templa dicuntur, quia anima in corpore iusti dominatur, sicut Deus in
templo; vel quia ipse Deus in corporibus habitat iustis. Corpora
autem peccatorum sepulcra dicuntur mortuorum, quia anima mortua est in
corpore peccatoris: nec enim vivens putanda est quae nihil vivum aut
spirituale agit in corpore. Hieronymus. Sepulcra autem forinsecus
levigata sunt calce, et ornata marmoribus in auro, coloribusque
distinctis; intus autem plena sunt ossibus mortuorum: unde dicitur
quae apparent hominibus speciosa: intus autem plena sunt ossibus
mortuorum, et omni spurcitia. Sic autem et perversi magistri, qui
alia docent et alia faciunt, munditiam habitu vestis et verborum
humilitate demonstrant; intus autem pleni sunt omni spurcitia et
avaritia et libidine: et hoc manifeste exprimit inferens sic et vos a
foris quidem apparetis hominibus iusti; intus autem pleni estis
hypocrisi et iniquitate. Origenes. Omnis enim iustitia simulata
mortua est, quae propter Deum non fit; magis autem nequam iustitia
est; sicut mortuus homo, non est homo; et sicut mimi, qui personas
suscipiunt aliorum, et non sunt ipsi quos simulant. Tanta ergo sunt
ossa in eis et immunditiae, quanta bona simulant ex malo affectu.
Videntur autem a foris iusti coram hominibus; non eis quos Scriptura
appellat deos, sed coram eis qui sicut homines moriuntur. Gregorius
Moralium. Ante districtum vero iudicem excusationem ideo de
ignorantia habere non possunt, quia dum ante oculos hominum omnem modum
sanctitatis ostendunt, ipsi sibi sunt testimonio quia bene vivere non
ignorant. Chrysostomus super Matth. Dic autem, hypocrita: si
bonum est esse malum, ut quid non vis apparere quod vis esse? Nam
quod turpe est apparere, turpius est esse; quod autem formosum est
apparere, formosius est esse. Ergo aut esto quod appares, aut appare
quod es.
|
|