|
Origenes in Matth. Postquam omnia quae super Ierusalem ventura
erant, Christus praedixit, exiit de templo qui conservaverat
templum, ne caderet donec fuit in eo; unde dicitur et egressus Iesus
de templo, ibat. Sed et unusquisque cum sit templum Dei propter
spiritum Dei inhabitantem in se, ipse fit causa suae desertionis ut
egrediatur ab eo Christus. Sequitur et accesserunt ad eum discipuli
eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Dignum est videre
quomodo ostendunt ei structuras templi, quasi nunquam viderit templum.
Ad quod respondendum est, quod cum Christus prophetizasset superius
ruinam templi futuram, audientes discipuli mirati sunt, talem ac
tantam templi structuram ad nihilum redigendam; propterea ostendunt
ei, ut flecterent eum ad misericordiam loci illius, ne faceret quod
fuerat comminatus. Sed et cum sit humanae naturae admirabilis
constructio, facta videlicet templum Dei, discipuli ceterique sancti
etiam modo miranda opera Dei erga figmentum humanum confitentes, ante
conspectum Christi intercedunt, ne deserat genus humanum propter
peccata ipsorum. Sequitur ipse autem respondens dixit eis: videtis
haec omnia? Amen dico vobis: non relinquetur hic lapis super
lapidem, qui non destruatur. Rabanus. Iuxta historiam manifestus
est sensus: quia quadragesimo secundo anno post passionem domini, sub
Vespasiano et Tito Romanis principibus, civitas eversa est cum
templo. Remigius. Divinitus autem procuratum est ut revelata iam
luce gratiae, templum cum suis caeremoniis tolleretur: ne forte
aliquis parvulus in fide, dum videret omnia illa quae a domino fuerant
instituta et a prophetis sanctificata adhuc permanere, paulatim
recedendo a sinceritate fidei, ad carnalem Iudaismum transiret.
Chrysostomus in Matth. Sed qualiter verum est quod non mansit lapis
super lapidem? Vel enim desolationem eius ostendens omnimodam, hoc
dixit; vel secundum illum locum ubi erat: sunt enim eius partes usque
ad fundamenta destructae. Cum his et illud dicam, quoniam ex his quae
facta sunt, et de reliquis oportet credere quod peribunt perfecte.
Hieronymus. Mystice autem recedente domino de templo, omnia legis
aedificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a Iudaeis
possit impleri, et capite sublato universa inter se membra compugnent.
Origenes. Omnis etiam homo, qui suscipiens in se verbum Dei,
templum est; si post peccatum adhuc servat ex parte vestigia fidei et
religionis, templum est ex parte destructum et ex parte consistens.
Qui autem postquam peccaverit, curam sui non habet, paulatim
minuitur, donec ad plenum recedat a Deo vivente: et sic non
relinquetur lapis super lapidem, mandatorum Dei, qui non destruatur.
|
|