|
Chrysostomus in Matth. Quia dixerat quod statim post tribulationem
dierum illorum, quae praedicta sunt contingerent, ipsi autem quaerere
poterant, post quantum tempus, ideo exponit exemplum ponens de ficu,
dicens ab arbore fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener
fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. Hieronymus.
Quasi dicat: sicut quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi,
et gemma erumpit in florem, cortexque folia parturit, intelligitis
aestatis adventum, et Favonii ac veris introitum, ita cum omnia quae
scripta sunt videritis, nolite putare iam adesse consummationem mundi;
sed quasi praevia et praecursores quosdam venire, ut ostendat quod
prope sit, et in ianuis; unde sequitur ita et vos cum videritis haec
omnia, scitote quia prope est in ianuis. Chrysostomus in Matth.
Per quod ostendit quod non multum erit temporis medium; sed statim
adventus Christi occurret. Per ramum autem et aliud quiddam
praenuntiat, scilicet aestatem spiritualem, et tranquillitatem iustis
post hiemem esse futuram; peccatoribus autem e contrario hiemem post
aestatem. Origenes in Matth. Sicut enim ficus in tempore quidem
hiemis, vitalem virtutem habet in se absconditam, postmodum autem cum
virtus ipsa vitalis prodire coeperit ad manifestationem praetereunte
hieme, et ipsa valetudine, eius ramus efficitur tener, et folia
producit: sic et mundus, et unusquisque eorum qui salvantur ante
Christi adventum, quasi in hieme in se absconsam habent vitalem
virtutem; Christo autem inspirante fiunt teneri et non duri cordis
rami; et quae abscondita erant in eis, progrediuntur in folia, et
manifestos fructus ostendunt: talibus autem prope est aestas, et
adventus gloriae verbi Dei. Chrysostomus in Matth. Propter hoc
etiam istud posuit, ut credere faciat hunc sermonem omnino ita esse
venturum: ubicumque enim quod omnino eventurum est dicit, naturales
necessitates in exemplum inducit. Augustinus ad Hesychium. Quod
autem de signis evangelicis et propheticis, quae fieri cernimus,
propinquum domini adventum sperare debeamus, quis negat? Quotidie
quippe magis magisque fit proximus; sed quanto intervallo propinquat,
de hoc dictum est: non est vestrum scire tempora vel momenta. Vide
quando dixit apostolus: nunc propior est nostra salus quam cum
credidimus; et ecce tot anni transierunt, nec tamen quod dixit falsum
est; quanto magis nunc dicendum est propinquare domini adventum quando
tantus factus est ad finem accessus? Hilarius in Matth. Mystice
autem synagoga ficus arbori comparatur: ramus igitur ficus
Antichristus esse intelligitur, Diaboli filius, peccati portio,
legis assertor; qui cum virescere coeperit et frondescere quadam
peccatorum exultantium viriditate, tunc proxima est aestas, idest,
dies iudicii sentietur. Remigius. Vel cum haec ficus rursum
germinabit, idest cum synagoga verbum sanctae praedicationis accipiet,
praedicantibus Enoch et Elia, intelligere debemus quia prope est dies
consummationis. Augustinus de quaest. Evang. Vel per arborem fici
intellige genus humanum propter pruritum carnis. Cum iam ramus eius
tener fuerit, idest, cum filii hominum per fidem Christi, ad
spirituales fructus profecerint, et in eis honor adoptionis filiorum
Dei emicuerit. Hilarius in Matth. Ut autem fides certa esset
futurorum, subiungitur amen dico vobis, quia non praeteribit generatio
haec donec omnia fiant. Amen autem dicendo, professionem veritatis
adiunxit. Remigius. Et simplices quidem ad destructionem Ierusalem
referunt verba, et de illa generatione aestimant dicta quae passionem
Christi aspexit, quod non esset transitura priusquam fieret destructio
civitatis illius. Nescio autem si verbum a verbo exponere possint, ab
eo quod ait: non relinquetur hic lapis super lapidem, usque ad illud
quod ait: prope est in ianuis: forsitan enim in quibusdam poterunt,
in aliis autem non poterunt omnino. Chrysostomus in Matth. Haec
ergo omnia de fine Hierosolymorum dicta sunt, et quae de
pseudoprophetis et pseudochristis et alia omnia quae diximus usque ad
Christi adventum futura. Quod autem dixit generatio haec, non de ea
quae tunc erat dixit, sed de ea quae est fidelium: consuevit enim
Scriptura generationem non solum a tempore designare, sed a loco,
cultu et conversatione; sicut cum dicitur: haec est generatio
quaerentium dominum. Ex hoc autem ostendit quod Ierusalem peribit,
et amplior pars Iudaeorum destruetur; generationem autem fidelium
nulla separabit tentatio. Origenes in Matth. Generatio tamen
Ecclesiae transibit aliquando totum hoc saeculum, ut haereditet
futurum; tamen donec haec omnia fiant, non transibit. Cum autem
omnia haec facta fuerint, transibit non solum terra, sed etiam
caelum; unde sequitur caelum et terra: idest non solum homines quorum
vita terrena est, et propterea terra dicuntur; sed etiam illi quorum
conversatio est in caelis, et ideo caelum vocantur: transibunt autem
ad futura, ut veniant ad meliora. Verba autem quae a salvatore sunt
dicta, non transibunt: quoniam quae sua propria sunt, operantur et
semper operabuntur; perfecti autem, et qui non recipiunt ut iam
meliores efficiantur, transeuntes quod sunt perveniunt ad illud quod
non sunt; et hoc est quod subditur verba autem mea non praeteribunt.
Et forte quidem verba Moysi et prophetarum transiverunt, quoniam quae
prophetizabantur ab illis, impleta sunt: verba autem Christi semper
sunt plena, et quotidie implentur, et adhuc sunt impleta in sanctis.
Aut forte neque Moysi verba aut prophetarum dicere debemus impleta
omnino: proprie enim et illa verba filii Dei sunt, et semper
implentur. Hieronymus. Vel hic per generationem omne hominum
significat genus, aut specialiter Iudaeorum. Deinde ut magis eos ad
fidem praemissorum inducat, subdit caelum et terra transibunt; verba
autem mea non praeteribunt, ac si dicat: facilius est fixa et
immobilia destrui, quam sermonum meorum aliquid decidere. Hilarius in
Matth. Caelum enim et terra ex conditione suae creationis nihil
habent in se necessitatis ut non sint: verba autem Christi ex
aeternitate deducta, id in se continent virtutis ut maneant.
Hieronymus. Caelum autem et terra transibunt in mutatione, non
abolitione sui: alioquin quomodo sol obscurabitur, et luna non dabit
lumen suum, si caelum, in quo ista sunt, terraque non fuerint?
Rabanus. Caelum tamen quod transibit, non sidereum, sed aereum
intelligere debemus, quod prius diluvio periit. Chrysostomus in
Matth. Elementa autem mundi in medium adducit, ostendens quoniam
pretiosior caelo et terra est Ecclesia: simul etiam et hinc conditorem
se omnium ostendit.
|
|