|
Chrysostomus in Matth. Cum dixisset dominus omnia quae praecedunt
Christi adventum, et ad ipsas ianuas narrationem duxisset, diem
tacere voluit; unde dicit de die autem illa et hora nemo scit, neque
Angeli caelorum, nisi solus pater. Hieronymus. In quibusdam autem
Latinis codicibus additum est neque filius, cum in Graecis, et
maxime Adamantii et Pierei exemplaribus hoc non habeatur adscriptum.
Sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur. Remigius.
Marcus etiam Evangelista non solum dicit Angelos nescire, sed etiam
filium. Hieronymus. In quo gaudent Arius et Eunomius; dicunt
enim: non potest aequalis esse qui novit et qui ignorat. Contra quos
breviter ista dicenda sunt. Cum omnia tempora fecerit Iesus, hoc est
verbum Dei (omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est
nihil); in omnibus autem temporibus cum dies iudicii sit, qua
consequentia potest eius ignorare partem cuius totum noverit? Hoc
quoque dicendum est. Quid est maius: notitia patris, an notitia
iudicii? Si maius novit, quomodo ignorat quod minus est? Hilarius
in Matth. Numquid etiam Deus pater cognitionem illius diei filio
denegavit, cum dictum ab eo sit: omnia mihi tradita sunt a patre meo?
Ergo non omnia sunt tradita, si est aliquid quod negatur.
Hieronymus. Igitur, quia probavimus non ignorare filium Dei
consummationis diem, causa reddenda est cur ignorare dicatur. Post
resurrectionem quidem interrogatus ab apostolis de hac die, manifestius
respondit: non est vestrum scire tempora et momenta, quae pater posuit
in sua potestate. In quo ostendit quod ipse sciat, sed non expedit
nosse apostolis, ut semper incerti de adventu iudicis, sic quotidie
vivant, quasi die illa iudicandi sint. Augustinus de Trin. Quod
ergo dicit: nescit, intelligendum est nescientes facit; idest, quod
non ita sciebat ut tunc discipulis indicaret: sicut dictum est ad
Abraham: nunc cognovi quoniam times Deum: idest, nunc feci ut
cognosceres: quia et ipse sibi in illa tentatione innotuit.
Augustinus de Verb. Dom. Quod autem dixit patrem scire, ideo
dixit, quia in patre et filius scit. Quid enim est in die quod non in
verbo factum sit, per quod factus est dies? Augustinus in libro 83
quaest. Bene autem accipitur quod dictum est, solum patrem scire,
secundum praedictum modum sciendi, quia facit filium scire; filius
autem nescire dicitur, quia non facit homines scire. Origenes in
Matth. Vel aliter. Donec Ecclesia, quae est corpus Christi,
nescit diem illum et horam, tamdiu nec ipse filius dicitur diem illum
et horam scire. Dicitur autem scire secundum propriam
significationem, sicut est in consuetudine Scripturarum. Apostolus
enim salvatorem dicit nescientem peccatum, quia non peccavit.
Praeparat autem filius scientiam diei illius et horam coheredibus suae
promissionis, ut omnes simul sciant, idest re ipsa experiantur in illa
hora et die quae praeparavit Deus diligentibus se. Basilius. Legi
quoque in cuiusdam libro, filium hunc non unigenitum, sed adoptivum
debere intelligi: non enim unigenito filio Angelos praeposuisset; sic
enim ait neque Angeli caelorum, neque filius. Augustinus ad
Hesychium. Sic ergo Evangelium dicit de die illa et hora nemo scit;
tu autem dicis: ego autem dico, neque mensem, neque annum adventus
ipsius sciri posse: ita enim hoc videtur sonare tamquam non possit
sciri quo anno venturus sit; sed possit sciri qua hebdomada annorum,
vel qua decade; tamquam dici possit atque definiri inter illos septem
annos, aut decem, aut centum vel quodlibet, seu maioris numeri seu
minoris. Si autem hoc te non comprehendisse praesumis, hoc sentis
quod ego. Chrysostomus in Matth. Ut autem addiscas quod non
ignorantiae suae est quod de die et hora iudicii tacet, aliud signum
inducit, cum subdit sicut autem fuit in diebus Noe, (...) ita
fiet adventus filii hominis. Hoc autem dixit ostendens quod repente
venit, et inopinate, et pluribus lascivientibus: hoc enim et Paulus
dicit: cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis
superveniet interitus, unde et hic subditur sicut enim erant in diebus
illis ante diluvium, comedentes et bibentes. Rabanus. Non igitur
hic iuxta Marcionis et Manichaei errorem, coniugia vel alimenta
damnantur, cum in his successionis, in illis naturae sint posita
subsidia; sed immoderatus licitorum usus arguitur. Hieronymus.
Quaeritur autem quomodo supra scriptum est surget gens contra gentem,
et regnum contra regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus;
et nunc ea futura memorentur quae pacis indicia sunt? Sed aestimandum
quod post pugnas, et cetera quibus vastatur genus humanum, brevis
subsecutura pax sit, quae quieta omnia repromittat, ut fides
credentium comprobetur. Chrysostomus in Matth. Vel lascivia erit et
pax his qui insensibiliter dispositi sunt: propter hoc non dixit
apostolus: cum fuerit pax; sed: cum dixerint: pax et securitas,
insensibilitatem eorum ostendens, sicut illorum qui fuerunt in diebus
Noe: quoniam mali lasciviebant, non autem iusti; sed in tribulatione
et tristitia pertransibant. Hinc autem ostendit quoniam, cum
Antichristus venerit, indecentes voluptates assumentur apud eos qui
iniqui erunt, et de propria desperabunt salute: et ideo exemplum ponit
huic rei conveniens. Cum enim arca fabricaretur, praedicabat quidem
in medio, futura praedicens mala: mali autem non credentes, ac sic
nullum fuisset futurum malum, lasciviebant: et quia futura apud multos
non creduntur, ex praeteritis credibilia facit quae praedicit. Deinde
aliud signum ponit per quod ostendit et quod inopinabiliter dies ille
veniet, et quod ipse diem illum non ignorat, dicens tunc duo erunt in
agro: unus assumetur, et alius relinquetur: ex quibus verbis
ostenditur quod assumentur, et relinquentur et servi et domini, et qui
in otio, et qui in labore. Hilarius in Matth. Vel duos in agro,
duos populos fidelium, et infidelium in saeculo, tamquam in vitae
huius opere, dies domini deprehendet; separabuntur tamen relicto
alio, et alio assumpto: in quo fidelium et infidelium discretio
docetur: Dei enim ira ingravescente, sancti in promptuario
recondentur, perfidi vero ad caelestis ignis materiam relinquentur.
De molentibus etiam par ratio est; unde sequitur duae erunt molentes
in mola: una assumetur et alia relinquetur. Mola enim opus legis
est; sed quia pars Iudaeorum ut per apostolos credidit, ita per
Eliam est creditura, et iustificanda per fidem; ideo una per eamdem
fidem boni operis apprehendetur, alia vero infructuosa legis opere
relinquetur, molens incassum, et non factura caelestis cibi panem.
Hieronymus. Vel duo in agro pariter invenientur eumdem habentes
laborem, et quasi parem sementem; sed fructus laboris non aeque
recipientes. In duobus etiam qui pariter molunt, vel synagogam
intelligere debemus, et Ecclesiam, quod simul molere videantur in
lege, et de eisdem Scripturis sanctis farinam terere praeceptorum
Dei; vel ceteras haereses, quae aut de utroque testamento, aut de
altero videntur molere farinam doctrinarum suarum. Sequitur duo in
lecto: unus assumetur et alius relinquetur. Hilarius in Matth. Duo
autem in lecto, sunt eamdem passionis dominicae requiem praedicantes;
circa quam haereticorum et Catholicorum eadem confessio est: sed quia
unitatem divinitatis patris et filii Catholicorum fides praedicabit,
et haereticorum falsitas impugnabit; fidem confessionis utriusque
divini arbitrii iudicium comprobabit, unum assumendo et alium
relinquendo. Remigius. Vel his verbis tres ordines Ecclesiae
demonstrantur: per duos in agro ordo praedicatorum, quibus commissus
est ager Ecclesiae; per duos in mola ordo coniugatorum, qui dum per
diversas curas nunc ad haec, nunc ad illa flectuntur, quasi molas in
circuitu trahunt: per duos in lecto ordo continentium, quorum requies
nomine lecti designatur. In his autem ordinibus sunt boni et mali,
iusti et iniusti; et ideo ex eis quidam relinquentur, et quidam
assumentur. Origenes in Matth. Vel aliter. Corpus quidem quasi
infirmum in lecto est carnalium passionum; anima autem molit in gravi
mola mundi; vel corporis sensus in agro mundi operantur.
|
|