|
Hieronymus. Perspicue ostendit dominus, quia supra dixit: de die
autem illa nemo novit nisi pater solus: quia scilicet non expediebat
apostolis scire, ut pendulae expectationis incerti semper credant eum
esse venturum, quem ignorant quando venturus sit; et ideo quasi ex
superioribus concludens dicit vigilate ergo, quia nescitis qua hora
dominus vester venturus sit. Et non dicit: quia nescimus, sed
nescitis, scilicet ut ostendat se diem iudicii non ignorare.
Chrysostomus in Matth. Vult autem eos semper in sollicitudine esse:
propter hoc dicit vigilate. Gregorius in Evang. Vigilat qui ad
aspectum veri luminis oculos apertos tenet; vigilat qui servat operando
quod credit; vigilat qui a se torporis et negligentiae tenebras
repellit. Origenes in Matth. Dicit autem qui simplicior est,
quoniam de secundo adventu, in quo venturus fuerat, hunc dicebat
sermonem; alius autem quod intelligibilem et futurum in sensum
discipulorum verbi dicebat adventum: quia nondum erat in sensu eorum,
quemadmodum erat futurus. Augustinus ad Hesychium. Non solum autem
illis dixit vigilate, quibus tunc audientibus loquebatur; sed etiam
illis qui fuerunt post illos annos, et ad nos ipsos, et qui erunt post
nos usque ad novissimum eius adventum, quia ad omnes pertinet
quodammodo: tunc enim unicuique veniet dies ille, cum venerit eius
dies ut talis hinc exeat qualis iudicandus est illa die; ac per hoc
vigilare debet omnis Christianus, ne imparatum eum inveniat domini
adventus: imparatum enim inveniet ille dies quem imparatum invenerit
suae vitae ultima dies. Origenes. Vani autem sunt omnes, sive qui
consummationem mundi scire se profitentur quando erit, sive qui vitae
propriae finem scire se gloriantur, quem nemo cognoscere potest, nisi
spiritu sancto illuminatus. Hieronymus. Praemisso autem
patrisfamilias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius
docet cum subdit illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias
qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi
domum suam. Origenes in Matth. Paterfamilias domus est sensus
hominis, domus autem eius est anima, fur autem Diabolus. Est autem
omnis sermo contrarius qui non per naturalem introitum intrat ad animam
negligentis, sed quasi qui foderit domum, primum destruens quaedam
naturalia aedificia animae, idest naturales intellectus, et per ipsam
diruptionem ingressus, spoliat animam. Aliquoties invenit quis furem
in ipsa perfossione, et comprehendens eum, percussorem sermonem
immittens, interficit ipsum. Non autem in die fur venit, quando
illuminata est a sole iustitiae anima hominis studiosi; sed in nocte,
idest in tempore adhuc malitiae permanentis: in qua cum fuerit
aliquis, possibile est, etsi non habuerit virtutem solis, quod tamen
illustretur ex aliquo splendore verbi, quod est lucerna; adhuc quidem
manens in malitia, sed tamen habens propositum meliorum et vigilantiam
ne perfodiatur hoc eius propositum. Vel in tempore tentationum, vel
quarumcumque calamitatum maxime fur solet venire, volens perfodere
animae domum. Gregorius in Evang. Vel nesciente patrefamilias fur
domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormierit, improvisa
mors veniens carnis nostrae habitaculum irrumpit, et eum quem dominum
domus dormientem invenerit, necat: quia dum ventura damna spiritus
minime praevidet, hunc mors ad supplicium nescientem rapit. Furi
autem resisteret, si vigilaret; quia adventum iudicis, qui occulte
animas rapit, praecavens, ei poenitendo occurreret, ne impoenitens
periret. Horam vero ultimam idcirco dominus voluit esse incognitam ut
semper possit esse suspecta, ut dum illam praevidere minime possumus,
ad illam sine intermissione praeparemur; propter quod sequitur ideoque
estote parati quia, qua nescitis hora, filius hominis venturus est.
Chrysostomus in Matth. Hic videtur confundere eos qui non tantum
studium faciunt animae suae, quantum student circa pecunias qui furem
expectant.
|
|