|
Hilarius in Matth. Quamvis dominus supra in communi nos ad
indefessam vigilantiae curam fuerit adhortatus, specialem tamen populi
principibus, idest episcopis, in expectatione adventuque suo
sollicitudinem mandat. Hunc enim servum fidelem atque prudentem
praepositum familiae significat, commoda atque utilitates populi sibi
commissi curantem; unde dicit quis, putas, est fidelis servus et
prudens quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum
in tempore? Chrysostomus in Matth. Quod autem dicit quis, putas,
non est ignorantis: invenitur enim et pater interrogando loquens: ut
cum dicit: Adam, ubi es? Remigius. Nec enim signat haec
interrogatio impossibilitatem perficiendae virtutis, sed
difficultatem. Glossa. Rarus enim est fidelis servus, domino
propter dominum serviens, oves Christi non ad lucrum, sed pro amore
Christi pascens; prudens qui subditorum capacitatem, vitam et mores
discutiat: quem constituat dominus, qui scilicet sit vocatus a Deo,
et non se iniecerit. Chrysostomus in Matth. Duo autem expetit ab
huiusmodi servo, scilicet prudentiam et fidem: fidelem enim eum
dicit, quoniam nihil quod domini sui est, sibi proprium fecit, nihil
etiam de rebus sui domini vane et inaniter consumpsit. Prudentem autem
eum vocat, quoniam cognovit id ad quod oportet dispensare quae data
sunt. Origenes in Matth. Vel qui in fide proficit, etsi nondum in
ea perfectus est, communiter fidelis vocatur; et qui naturalem habet
mentis velocitatem, dicitur prudens. Si quis autem consideret,
inveniet fideles multos et studium fidei exercentes, non autem et
prudentes: quoniam quae stulta sunt mundi elegit Deus. Et iterum
videbit alios veloces quidem esse et prudentes, modicae autem fidei.
Convenire autem in unum fidelem atque prudentem, rarissimum est. Ut
autem in tempore det cibum, necessariam habet quis prudentiam; ut
autem non adimat cibos indigentium, opus est fide: quoniam et secundum
simplicem intellectum opus habemus ut fideles simus ad dispensandum
Ecclesiae reditus, et ut non devoremus quae sunt viduarum, et ut
memores simus pauperum, et ne occasionem accipientes ex eo quod
scriptum est: dominus constituit his qui Evangelium praedicant, de
Evangelio vivere, amplius quaeramus quam cibum simplicem et necessaria
vestimenta, et ut nec amplius teneamus nobis quam his qui necessitatem
patiuntur. Prudentes autem, ut prudenter intelligamus indigentium
causas, propter quas sunt indigentes, et uniuscuiusque dignitatem,
quomodo educatus est, et quantum necessarium habet. Multa enim
sapientia opus est ei qui bene vult dispensare ecclesiasticos reditus.
Sit etiam fidelis servus et prudens, ut non effundat rationabilem et
spiritualem cibum quibus non oportet, volens ostendere se esse
prudentem; illis scilicet qui magis necessarium habent verbum quod
mores eorum aedificet et vitam componat, quam quod illuminat scientiae
lucem; aut ne eis qui possunt acutius audire, pigeat exponere
altiora, ne exponentes vilia contemnantur ab his qui naturaliter sunt
ingeniosi, aut per exercitationem saecularis sapientiae acuti.
Chrysostomus in Matth. Adaptatur etiam et ad principes saeculares
haec parabola: unumquemque enim his quae habet, ad communem utilitatem
uti oportet, non ad nocumentum conservorum, neque ad perditionem sui
ipsius, sive habeat sapientiam, sive principatum, sive aliud
quodcumque. Rabanus. Dominus autem Christus est; familia autem
supra quam constituit, est Ecclesia Catholica. Difficile est ergo
invenire in uno, ut et prudens sit et fidelis, non autem impossibile:
nec enim beatificaret eum qui non potest esse, cum subdit beatus ille
servus quem, cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
Hilarius in Matth. Idest praecepto domini sui obedientem, ut
doctrinae opportunitate verbum vitae in aeternitatis cibum alendae
familiae dispenset. Remigius. Notandum autem, quod sicut magna
distantia est meritorum inter bonos praedicatores et bonos auditores,
ita magna distantia est praemiorum. Bonos enim auditores, si
vigilantes invenerit, faciet discumbere, ut Lucas dicit; bonos autem
praedicatores super omnia bona sua constituet; unde sequitur amen dico
vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Origenes in
Matth. Ut scilicet conregnet cum Christo, cui omnia sua tradidit
pater; sicut boni patris filius, super omnem patris substantiam
constitutus, participat huiusmodi dignitatem et gloriam fidelibus et
prudentibus dispensatoribus suis, ut sint et ipsi super omnem
creaturam. Rabanus. Non ut soli, sed ut prae ceteris aeterna
praemia habeant, tum pro sua vita, tum pro gregis custodia. Hilarius
in Matth. Vel super omnia bona constituetur; idest, in Dei gloria
collocabitur: quia nihil est ultra quod melius sit. Chrysostomus in
Matth. Deinde non solum ab honore qui imminet bonis, sed a poena
quam minatur malis, erudit auditorem, cum subdit si autem dixerit
malus servus ille in corde suo: moram facit dominus meus venire; et
coeperit percutere conservos suos, et cetera. Augustinus ad
Hesychium. Ex moribus huius servi apparet animus eius: quos mores
licet breviter, magister bonus curavit exprimere; idest superbiam,
cum dicit et coeperit percutere conservos suos; atque luxuriam, cum
dicit manducet autem et bibat cum ebriosis; ne quod dicebat moram facit
dominus meus, desiderio sui domini dicere crederetur, quo ardebat ille
qui dixit: sitivit anima mea ad te Deum vivum: quando veniam?
Dicendo enim: quando veniam? Moras se perpeti moleste ferebat: quia
etiam quod tempore acceleratur, desiderio tardum videtur. Origenes in
Matth. Peccat autem in Deum quicumque episcopus qui non quasi
conservus ministrat, sed quasi dominus et frequenter ut amarus dominus
per vim dominatur; et non esurientes suscipit, sed epulatur cum
ebriosis, et semper somniat quia post multum temporis venturus est
dominus. Rabanus. Typice etiam potest intelligi conservos
percutere, conscientias infirmorum verbo vel pravo exemplo vitiare.
Hieronymus. Quod autem dicit veniet dominus servi illius in die qua
non sperat, et hora qua ignorat, ad hoc dicit ut sciat, quando non
putatur dominus, tunc eum esse venturum; et vigilantiae ac
sollicitudinis dispensatores admonet. Porro quod dicit dividet eum,
non est intelligendum quod gladio eum dissecet, sed a sanctorum
consortio eum separet. Origenes in Matth. Vel dividet eum quando
spiritus eius, idest spirituale donum, revertetur ad Deum qui dedit
eum; anima autem cum corpore suo vadit in Gehennam. Iustus autem non
dividitur; sed anima eius vadit cum spiritu, idest spirituali dono,
ad regna caelestia. Qui autem dividuntur, non habent postmodum in se
partem spiritualis doni, quae erat a Deo; sed relinquetur pars quae
erat ipsorum, idest anima, quae cum corpore punietur: unde sequitur
et partem eius ponet cum hypocritis. Hieronymus. Cum his videlicet
qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt.
Saepe enim dicimus hypocritam aliud esse, et aliud ostendere; sicut
et in agro et in mola idem facere videbatur, sed exitus diversae
voluntatis apparuit. Rabanus. Vel cum hypocritis suscipit partem
suam, scilicet duplicem Gehennae poenam, idest ignis et frigoris;
unde sequitur ibi erit fletus et stridor dentium: ad ignem enim
pertinet fletus oculorum, ad frigus stridor dentium. Origenes. Vel
fletus erit eis qui male in hoc mundo ridentes fuerunt; et his qui
requieverunt irrationabiliter, erit dentium stridor: nolentes enim
dolores materialiter sufferre, compulsi tormentis, dentibus strident,
illi scilicet qui manducaverunt acerbitatem malitiae. Ex his autem
cognoscere est quoniam non solum qui fideles sunt et prudentes,
constituit dominus super familiam suam, sed etiam malos; et quod non
salvat eos hoc quod constituti sunt a domino super familiam eius; sed
illud ut dent in tempore cibos, et ut abstineant a percussionibus et
comessationibus. Augustinus ad Hesychium. Hoc autem servo malo
remoto, qui proculdubio domini sui odit adventum, constituamus ante
oculos tres servos bonos, adventum domini sui desiderantes. Si unus
eorum citius, alter tardius dominus suum dicit esse venturum, tertius
de hac re suam ignorantiam confitetur. Videamus tamen quis magis
Evangelio consonet. Unus dicit: vigilemus et oremus, quia citius
venturus est dominus. Alter dicit: vigilemus, quia brevis et incerta
est vita ista, quamvis tardius venturus sit dominus. Tertius dicit:
vigilemus, quia brevis et incerta est vita ista, et nescimus tempus
quando venturus est dominus. Quid autem aliud hic dicit, quam quod
cum audimus Evangelium dicere: vigilate, quia nescitis qua hora
venturus sit dominus? Omnes quidem prae desiderio regni Dei, hoc
volunt esse verum quod putat primus; proinde si factum fuerit,
gaudebit cum illo secundus et tertius; si autem factum non fuerit,
metuendum est ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod
dixerat primus, et incipiant domini adventum non tardum putare sed
nullum. Qui autem credit quod dicit secundus, tardius dominus esse
venturum, si falsum fuerit, nulli turbabuntur in fide, sed inopinato
gaudio perfruentur. Qui autem quid horum verum sit ignorare se
confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nil
eorum aut affirmat aut negat.
|
|