|
Remigius. Perseverans dominus in itinere, pervenit ad montem
oliveti; et quibusdam discipulis in via ostendentibus et laudantibus
aedificationem templi, ipse palam praedixerat omnia esse destruenda:
idcirco cum pervenissent ad montem oliveti, accesserunt ad eum
interrogantes; unde dicitur sedente autem eo super montem oliveti.
Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem secreto accesserunt, quia
de magnis erant interrogaturi: etenim cupiebant discere diem adventus
eius, quia vehementer desiderabant gloriam eius videre. Hieronymus.
Et interrogant tria. Primo, quo tempore Ierusalem destruenda sit,
dicentes dic nobis, quando haec erunt? Secundo, quo tempore
Christus venturus sit; unde dicunt et quod signum adventus tui?
Tertio, quo tempore consummatio saeculi sit futura; unde dicunt et
consummationis saeculi? Chrysostomus in Matth. Lucas autem ait unam
esse interrogationem, quae est de Hierosolyma, quasi aestimantibus
discipulis tunc futurum esse Christi adventum et finem mundi quando
Hierosolyma destrueretur. Marcus autem non omnes eos de consummatione
Hierosolymae interrogasse, sed Petrum, Iacobum, Ioannem et
Andream, quasi liberius et securius Christo loquentes. Origenes in
Matth. Puto autem montem oliveti mysterium esse Ecclesiae quae ex
gentibus est. Remigius. Mons enim oliveti non habet infructuosas
arbores, sed oliveta, quibus lumen nutritur ad fugandas tenebras, et
quibus fessis requies, infirmis salus praestatur. Sedens autem
dominus supra montem oliveti contra templum, de ruina ipsius et excidio
Iudaicae gentis disputat, ut etiam ipso situ corporis monstret quia
quietus manens in Ecclesia, impiorum superbiam condemnat. Origenes.
Agricola enim residens in monte oliveti, verbum Dei est in Ecclesia
confirmatum, Christus scilicet, qui semper oleastri ramos inserit in
bonam olivam patrum. Qui habent fiduciam ante Christum, discere
volunt signum adventus Christi et consummationis saeculi. Est autem
duplex adventus verbi in animam. Primus quidem stulta praedicatio de
Christo, quando praedicamus Christum natum et crucifixum; secundus
autem adventus est in viris perfectis, de quibus dicitur: sapientiam
loquimur inter perfectos; et huic secundo adventui adiungitur
consummatio saeculi in viro perfecto, cui mundus crucifixus est.
Hilarius in Matth. Et quia tria a discipulis quaesita sunt,
distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur.
Respondetur ergo primo de civitatis occasu, et deinde confirmatur
veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus possit obrepere; unde
sequitur et respondens Iesus, dixit eis: videte ne quis vos seducat:
multi enim venient in nomine meo, dicentes: ego sum Christus.
Chrysostomus in Matth. Neque enim de Hierosolymae destructione,
neque de secundo adventu respondit statim; sed de malis quibus statim
obviandum erat. Hieronymus. Unus autem eorum de quibus loquitur fuit
Simon Samaritanus, quem in actibus apostolorum legimus, qui se
magnam dicebat esse virtutem, haec quoque inter cetera in suis
voluminibus scripta dimittens: ego sum sermo Dei, ego omnipotens,
ego omnia Dei. Sed et Ioannes apostolus in epistola sua 1
loquitur: audistis quia Antichristus venturus est; nunc autem
Antichristi multi sunt. Ego reor omnes haeresiarchas Antichristos
esse, et sub nomine Christi ea docere quae contraria sunt Christo.
Nec mirum si aliquos ab his videamus seduci, cum dominus dixerit et
multos seducent. Origenes. Multi autem sunt qui seducuntur: quia
larga est porta quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant
per eam. Hoc autem solum sufficit ad cognoscendum seductionem
Antichristorum, qui dicunt ego sum Christus, quod numquam legitur
Christus dixisse. Sufficiebant enim ad credendum quod ipse est
Christus, opera Dei, et sermo quem docebat, et virtus ipsius.
Omnis etiam sermo qui profitetur expositionem Scripturarum secundum
fidem earum, et non habet veritatem, Antichristus est. Veritas enim
Christus est, et simulata veritas Antichristus. Sed et omnes
virtutes invenimus esse Christum, omnes simulatas virtutes
Antichristum: quoniam omnes species boni quascumque habet Christus in
se in veritate ad aedificationem hominum, omnes eas habet Diabolus in
specie ad seductiones sanctorum. Opus ergo est nobis Deo
auxiliatore, ne quis nos seducat, vel sermo, vel virtus. Malum enim
est invenire aliquem secundum mores vitae errantem; multo autem peius
arbitror esse non secundum verissimam regulam Scripturarum sentire.
|
|