|
Augustinus ad Hesychium. Interrogantibus discipulis ea dominus
respondit quae iam ex illo tempore fuerant secutura, sive de excidio
Ierusalem, unde orta est ipsius interrogationis occasio; sive de
adventu suo per Ecclesiam, in qua usque ad finem venire non cessat;
in suis enim veniens agnoscitur, dum eius quotidie membra nascuntur;
sive de ipso fine in quo apparebit vivos iudicaturus et mortuos. Cum
itaque signa dicat quae ad ista tria pertinent, quod eorum trium
signorum ad aliquid horum referendum sit, diligenter considerandum
est, ne forte quod pertinet ad unum, referendum putemus ad alterum.
Chrysostomus in Matth. Hic autem loquitur de praeliis quae
Hierosolymis erant futura, cum dicit audituri enim estis praelia et
opiniones praeliorum. Origenes in Matth. Qui audit ipsas voces quae
fiunt in praeliis, audit praelia; qui autem de praeliis longe gestis
audit, opiniones vel rumores audit praeliorum. Chrysostomus in
Matth. Quia vero per hoc turbari etiam discipuli poterant, ideo
subdit videte ne turbemini. Deinde quia aestimabant post illud bellum
quo Ierusalem destrueretur, statim finem mundi esse venturum, eos in
vera opinione stabilit, dicens oportet enim haec fieri, sed nondum
statim est finis. Hieronymus. Idest, non putemus diem instare
iudicii, sed in tempus aliud reservari; cuius signum perspicue in
consequentibus ponitur. Consurget enim gens in gentem, et regnum in
regnum. Rabanus. Vel admonentur apostoli ne his advenientibus
terreantur, ut Hierosolymam Iudaeamque deserant; quia non statim
finis, sed in quadragesimum annum desolatio provinciae, ultimumque
urbis et templi sequetur excidium: de quibus subditur consurget enim
gens in gentem, et regnum in regnum. Constat autem hic acerbissimos
dolores, quibus omnis vastata est provincia, ad litteram contigisse.
Chrysostomus in Matth. Deinde ut ostendat quoniam et ipse
praeliabitur contra Iudaeos, non solum bella praenuntiat, sed et
plagas divinitus illatas: unde subdit et erunt pestilentiae et fames et
terraemotus per loca. Rabanus. Notandum quod in hoc quod dicit
consurget gens in gentem, ostenditur perturbatio hominum; erunt
pestilentiae, ecce inaequalitas corporum; erit fames, ecce sterilitas
terrae; terraemotus per loca, ecce respectus irae desuper.
Chrysostomus in Matth. Et non simpliciter haec fient secundum
consuetudinem antea in hominibus existentem; sed ex ira quae erit
desuper: et propter hoc non simpliciter dixit ea esse ventura, neque
repente; sed cum quadam significatione subdit haec autem omnia sunt
initia dolorum, idest Iudaicorum malorum. Origenes. Vel aliter:
sicut aegrotant corpora ante mortem, sic necesse est ante corruptionem
mundi ut quasi languens terra frequentius terraemotibus conquassetur,
aer etiam vim mortiferam concipiens pestilens fiat; et vitalis virtus
terrae deficiens, suffocet fructus. Consequens autem est ut propter
inopiam ciborum, in avaritiam et bella homines excitentur; sed quia
insurrectiones et lites interdum fiunt propter avaritiam, interdum
autem propter concupiscentiam principatus, et gloriam vanam; adhuc
profundiorem dabit aliquis causam eorum quae ante finem mundi sunt
ventura. Sicut enim adventus Christi in pluribus gentibus divina
virtute fecit pacem, sic consequens est ut propter abundantiam
iniquitatis refriguerit caritas multorum; et ideo dereliquerit illos
Deus, et Christus eius, iterum fieri praelia, dum non prohibentur a
sanctitate operationes seminatrices bellorum: sed et adversariae
virtutes dum non vetantur a sanctis et a Christo, absque prohibitione
operabuntur in cordibus hominum, ut excitent gentem adversus gentem,
et regnum adversus regnum. Si autem, sicut quibusdam placet, et
fames et pestilentiae ab Angelis Satanae fiunt, haec etiam tunc
invalescent ab adversis virtutibus, quando non fuerint sales terrae et
lux mundi, Christi discipuli, destruentes quae ex Daemonum malitia
seminantur. Et aliquando quidem in Israel fames et pestilentiae
fiebant propter peccata, quas orationes sanctorum solvebant. Bene
autem per loca: non enim insimul vult Deus perdere humanum genus; sed
iudicans per partes, dat poenitentiae locum. Si autem incipientibus
huiusmodi malis, non fuerit facta correptio, proficient ad peius:
unde sequitur haec autem omnia initia sunt dolorum, generalium scilicet
in universo mundo, et eorum qui secuturi sunt adversus impios, ut in
doloribus acutissimis crucientur. Hieronymus. Mystice autem videtur
regnum contra regnum consurgere, et pestilentia eorum quorum sermo
serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae
terrae, et a vera fide separatio, in haereticis magis intelligi, qui
contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
Origenes. Oportet autem haec fieri antequam videamus perfectionem
sapientiae quae est in Christo, sed non statim erit finis quem
quaerimus: pacificus enim finis longe est ab hominibus istis.
Hieronymus. Quod autem dixit haec omnia initia sunt dolorum, melius
transfertur parturitionum, ut quasi conceptus quidam adventus
Antichristi, non partus intelligatur.
|
|