|
Rabanus. Quo merito Hierosolymis, ac provinciae Iudaeorum
universae tot irroganda fuerint adversa, dominus manifestat subdens
tunc tradent vos, et cetera. Chrysostomus in Matth. Vel aliter.
Quia discipuli audientes ea quae de Hierosolyma dicebantur, sic
dispositi erant ut extra turbationem essent, quasi de alia poena
audientes, sibi vero prospera superventura sperabant, quae advenire
valde desiderabant; propter hoc eis gravia praenuntiat, in
sollicitudine eos statuens. Et prius quidem iusserat eos vigilare
contra deceptionem seductorum; nunc autem tyrannorum violentiam eis
praedicit, dicens tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos.
Opportune enim eorum mala interposuit, mitigationem habentia a
communibus malis: nec solum ita eos consolatus est, sed ostendendo
tribulationis causam, adiungens quod propter nomen eius haec essent
passuri: unde sequitur et eritis odio omnibus hominibus propter nomen
meum. Origenes in Matth. Sed quomodo etiam in ultimis partibus
terrae commorantibus gentibus odio habetur populus Christi? Nisi
forte et hic aliquis dicat propter exaggerationem positum omnibus pro
multis. Sed et hoc quod dicit tunc tradent vos, habet quaestionem:
nam et priusquam haec fierent, traditi sunt Christiani in
tribulationes. Sed aliquis respondebit, quoniam tunc maxime tradentur
Christiani in tribulationes quemadmodum unquam. Amant enim qui in
calamitatibus sunt, causas earum discutientes invenire aliquid quod
loquantur. Consequens ergo est ut quasi derelinquentibus hominibus
deorum culturam propter multitudinem Christianorum, dicant fieri
bella, fames, et pestilentias; sed et terraemotus causam dicant
Christianos, propter quod et persecutiones passae sunt Ecclesiae.
Chrysostomus in Matth. Postquam autem iam duplex praelium posuit,
scilicet quod est a seductoribus, et quod est ab inimicis;
consequenter tertium praelium ponit, quod est a falsis fratribus, unde
subdit et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio
habebunt invicem. Vide autem et Paulum haec plorantem et dicentem:
foris pugnae, intus timores; et alibi: pericula in falsis fratribus;
de quibus ibi dicit: tales sunt pseudoapostoli operarii subdoli. Unde
et hic subdit et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
Remigius. Imminente enim captivitate Ierusalem, multi
insurrexerunt, Christianos se esse dicentes, et multos seduxerunt:
quos Paulus nominat falsos fratres, Ioannes vero Antichristos.
Hilarius in Matth. Ut Nicolaus unus ex septem diaconibus fuit, qui
multos mentita veritate pervertit. Chrysostomus in Matth. Deinde
quod his difficilius est ostendit, quia tales pseudoprophetae nullam
mitigationem a caritate accipient; unde sequitur et quoniam abundabit
iniquitas, refrigescet caritas multorum. Remigius. Idest vera
dilectio erga Deum et proximum: nam quanto magis ab unoquoque
iniquitas suscipitur, tanto magis in corde ipsius ardor caritatis
extinguitur. Hieronymus. Considerandum autem, quod non negavit
omnium futuram esse caritatem, sed multorum: nam in apostolis et in
eorum similibus permansura est caritas, de qua Paulus dicit: quis nos
separabit a caritate Christi? Propter quod et hic subdit qui autem
perseveravit usque in finem, hic salvus erit. Remigius. Usque in
finem dicit usque ad terminum vitae suae: qui enim usque ad terminum
vitae suae in confessione nominis Christi perseveraverit, et in
caritate salvus factus est. Chrysostomus in Matth. Deinde ne
dicerent: qualiter ergo inter tot mala vivemus? Quod plus est
promittit: quod non solum viverent, sed etiam ubique docerent; unde
subditur et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe.
Remigius. Quia enim noverat dominus corda discipulorum contristanda
esse de excidio Ierusalem et perditione suae gentis, hoc solatio
consolatur eos, quod multo plures credituri erant de gentibus quam de
Iudaeis perirent. Chrysostomus in Matth. Quod autem et ante
captionem Hierosolymae ubique praedicatum est Evangelium, audi quod
ait Paulus: in omnem terram exivit sonus eorum. Et vides eum a
Ierusalem ad Hispaniam currentem. Si autem unus tantam portionem
accepit, excogita reliqui quanta operati sunt. Unde et quibusdam
scribens, de Evangelio dicit quod fructificat et crescit in omni
creatura quae sub caelo est. Hoc autem est maximum signum virtutis
Christi, quod in triginta annis vel parum amplius Evangelii sermo
fines orbis terrarum implevit. Quamvis autem Evangelium ubique
praedicatum fuerit, non tamen omnes crediderunt: propter quod subdit
in testimonium omnibus gentibus idest in accusationem his qui non
crediderunt. Qui enim crediderunt, testabuntur adversus eos qui non
crediderunt, et condemnabunt eos. Convenienter autem postquam
praedicatum est Evangelium per orbem terrarum, tunc Hierosolyma
periit: unde sequitur et tunc veniet consummatio; idest finis
Hierosolymorum. Qui enim viderunt Christi virtutem ubique
refulgentem et in brevi tempore orbem terrarum supergressam, quam
veniam habere debuerunt in ingratitudine permanentes? Remigius.
Potest autem et totus locus iste referri ad consummationem saeculi.
Tunc enim plurimi scandalizabuntur recedentes a fide, videntes
multitudinem et divitias malorum, et miracula Antichristi, et
consocios persequentur; et Antichristus mittet pseudoprophetas qui
seducent multos; et abundabit iniquitas, quoniam numerus malorum
augebitur; et refrigescet caritas, quoniam numerus bonorum minuetur.
Hieronymus. Signum etiam dominici adventus est in toto orbe
Evangelium praedicari, ut nullus sit excusabilis. Origenes in
Matth. Quod autem dicitur eritis odio omnibus hominibus propter nomen
meum, sic salvare quis poterit, quia nunc quidem in unum consenserunt
omnes gentes adversus Christianos. Cum autem contigerint quae
Christus praedixit, tunc fient persecutiones iam non ex parte sicut
ante, sed generaliter ubique adversus populum Dei. Augustinus ad
Hesychium. Sed qui putant hoc quod dicitur praedicabitur Evangelium
regni in universo orbe, per ipsos apostolos factum esse, non ita esse
certis documentis probatum est. Sunt enim in Africa barbarae
innumerabiles gentes, in quibus nondum praedicatum esse Evangelium ex
his qui ducuntur inde captivi, addiscere in promptu est. Neque tamen
ullo modo recte dici potest, istos ad promissionem Dei non pertinere.
Non enim Romanos solum, sed omnes gentes dominus semini Abrahae
iurando promisit. In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia,
oportet quod sit, non ut omnes qui ibi fuerint credant: quomodo enim
illud implebitur eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum, nisi
in omnibus gentibus sint et qui oderint et quos oderint? Non est
igitur ab apostolis praedicatio ista completa, quando adhuc sunt gentes
in quibus nondum coepit impleri. Quod autem dixit apostolus: in omnem
terram exivit sonus eorum, quamvis locutio sit praeteriti temporis,
verbis tamen quod futurum erat dixit, non quod iam factum atque
completum: sicut et ipse propheta, quo usus est teste, fructificare
et crescere dixit Evangelium in universo mundo, ut ita signaret usque
quo crescendo esset venturum. Si ergo latet quando Evangelio
universus orbis implebitur, proculdubio latet quando finis erit: ante
quippe non erit. Origenes in Matth. Cum ergo omnis gens audiverit
Evangelii praedicationem, tunc erit saeculi finis; et hoc est quod
sequitur et tunc erit consummatio. Multae enim non solum barbarorum,
sed etiam nostrarum gentium nondum audierunt Christianitatis verbum.
Glossa. Utrumque autem dictorum tueri potest, si tamen diverso modo
diffusio praedicationis Evangelii intelligatur. Si enim intelligatur
quantum ad fructum praedicationis, qui est ut in singulis gentibus
fundetur Ecclesia credentium in Christum, ut Augustinus exponit,
est signum quod oportet praecedere ante finem mundi; non tamen
praecessit ante destructionem Hierosolymae. Si autem intelligatur
quantum ad famam praedicationis, sic ante finem Hierosolymae fuit
completum, discipulis Christi per quatuor mundi partes dispersis.
Unde Hieronymus dicit: non puto aliquam remansisse gentem quae
Christi nomen ignoret; et quamquam non habuerit praedicatorem, tamen
ex vicinis gentibus opinionem fidei non potest ignorare. Origenes in
Matth. Moraliter autem qui visurus est, secundum verbum Dei,
adventum gloriosum illum in animam suam, necesse est ut secundum
mensuram profectus sui insidias a contrariis operationibus patiatur,
quasi magnus athleta, et Christus in eo ab omnibus odiatur: non
tantum a gentibus secundum carnem, quantum a gentibus spiritualium
nequitiarum. Sed et in quaestionibus pauci erunt veritatem plenius
attingentes; plures autem scandalizabuntur, et cadent ab ea,
proditores et accusatores alterutrum propter dissensionem dogmatum
veritatis; quod causa fiet ut odiant se invicem. Multi etiam erunt
non sane tradentes de futuris sermonem, et quomodo non oportet
interpretantes prophetas: quos pseudoprophetas dicit, seducentes
multos; et ferventem dilectionem quae prius fuerat in simplicitate
fidei, refrigescere facient. Sed qui potuerit manere in apostolicae
traditionis proposito, ipse salvabitur; et sic praedicatum Evangelium
in animas omnium, erit in testimonium omnibus gentibus, idest omnibus
cogitationibus incredulis animarum.
|
|