|
Chrysostomus in Matth. Quia supra occulte insinuavit Hierosolymae
finem, consequenter idem manifeste ostendit, prophetiam inducens quae
destructionem Iudaeorum credere facit; unde dicit cum ergo videritis
abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta,
stantem in loco sancto, qui legit intelligat. Hieronymus. Hoc autem
quod dictum est qui legit intelligat, ponitur ut ad intelligentiam
mysticam provocemur. Legimus autem in Daniele hoc modo: et in
dimidio hebdomadis auferetur sacrificium et libamina, et in templo
desolationum abominatio erit usque ad consummationem temporis, et
consummatio dabitur super solitudinem. Augustinus ad Hesychium.
Lucas quidem, ut ostenderet tunc factam fuisse abominationem
desolationis quae a Daniele praedicta est, quando expugnata est
Ierusalem, eodem loco haec domini verba commemorat: cum videritis
circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquabit
desolatio eius. Chrysostomus super Matth. Unde abominationem
desolationis videtur mihi exercitum dicere, quo scilicet desolata est
civitas sancta Ierusalem. Hieronymus. Aut potest intelligi de
imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo, aut de Hadriani
equestri statua, quae in ipso sancta sanctorum loco stetit usque in
praesentem diem. Abominatio enim secundum veterem Scripturam idolum
nuncupatur; et idcirco additur desolationis, quod in desolato templo
atque deserto idolum positum sit. Chrysostomus in Matth. Vel quia
ille qui desolavit civitatem et templum, statuam intus posuit. Ut
autem discant quoniam viventibus quibusdam eorum haec erunt, propter
hoc dixit cum videritis. Ex quo admirare Christi virtutem et
discipulorum fortitudinem, qui in talibus temporibus praedicabant, in
quibus omnia Iudaica impugnabantur. Apostoli autem ex Iudaeis
existentes, leges introduxerunt novas adversus Romanos tunc
dominantes. Infinita milia Iudaeorum ceperunt Romani, et duodecim
viros non superaverunt nudos et inermes. Quia vero multoties
contigerat in gravibus praeliis Iudaeos restauratos fuisse, sicut
temporibus Sennacherib et Antiochi; ne aliquis suspicetur tale
aliquid futurum, suis fugiendum esse praecepit cum subdit tunc qui in
Iudaea sunt fugiant ad montes. Remigius. Haec enim omnia imminente
desolatione Ierusalem, constat fuisse impleta: appropinquante namque
Romano exercitu, omnes Christiani qui in provincia erant, sicut
historia ecclesiastica refert, divino miraculo moniti, longius
recesserunt, et transeuntes Iordanem, venerunt in Pellam civitatem,
et ibi sub tutela Agrippae regis, cuius mentio in actibus apostolorum
fit, aliquanto tempore manserunt: ipse autem Agrippa, cum parte
Iudaeorum quae sibi obtemperabat, Romano subditus erat imperio.
Chrysostomus in Matth. Deinde ostendens inevitabilia mala futura
esse Iudaeis et infinitam calamitatem, subdit et qui in tecto est,
non descendat tollere aliquid de domo sua; eligibilius enim erat nudo
corpore salvari, quam intrare domum ut tolleret vestimentum, et
occidi: propter quod et de eo qui est in agro subdit et qui in agro
est, non revertatur tollere tunicam suam. Si enim qui in civitate
sunt fugiunt, multo magis qui foris sunt non oportet ad civitatem
refugere. Et quidem pecunias contemnere facile est, et providere sibi
in vestimentis non difficile; quae autem a natura sunt, qualiter
aliquis fugiet? Qualiter enim praegnans fiet levis ad fugam, aut
lactans poterit eum quem peperit deserere? Propter quod subdit vae
autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus: his quidem, quia
pigriores sunt, et quia facile fugere non possunt, onere conceptionis
gravatae; his autem, quia detinentur vinculo compassionis filiorum,
et non possunt simul salvare eos quos lactant. Origenes in Matth.
Vel quoniam non erit tunc tempus miserendi neque super praegnantes,
neque super lactantes, neque super infantes earum. Et quasi ad
Iudaeos loquens, qui arbitrabantur in sabbato non oportere ambulare
viam amplius quam est sabbati iter, subdit orate autem ut non fiat fuga
vestra hieme, vel sabbato. Hieronymus. Quia scilicet in altero
duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere, et in montibus
desertisque latitare; in altero autem transgressio legis est, si
fugere voluerint; aut mors imminens, si remanserint. Chrysostomus in
Matth. Vide autem quoniam adversus Iudaeos est hic sermo: non enim
apostoli sabbatum erant observaturi, neque ibi mansuri, cum
Vespasianus hoc egit; etenim plures eorum iam praemortui erant. Si
autem aliquis remanserat, in aliis partibus orbis terrarum tunc
conversabatur. Propter quid autem hoc orandum esse dixerit, subdit
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque
modo, neque fiet. Augustinus ad Hesychium. Apud Lucam sic
legitur: erit autem pressura magna super terram, et ira populo huic;
et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes. Nam et
Iosephus, qui Iudaicam scripsit historiam, talia mala dicit populo
tunc accidisse ut vix credibilia videantur. Unde non immerito dictum
est, talem tribulationem nec fuisse a creaturae initio, nec futuram;
sed etsi tempore Antichristi talis aut maior forsitan erit,
intelligendum est de illo populo dictum, quod eis talis amplius futura
non erit. Si enim Antichristum illi primitus et praecipue recepturi
sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem potius quam
passurus. Chrysostomus in Matth. Interrogo autem Iudaeos, unde
tam intolerabilis ira divinitus venit super eos, omnibus quae ante
factae sunt difficilior. Nam manifestum est quoniam propter crucis
manifestationem. Sed adhuc ostendit ipsos graviori poena fuisse
dignos, in hoc quod dicitur et nisi breviati fuissent dies illi, non
fieret salva omnis caro; ac si diceret: si amplius durasset praelium
Romanorum adversus civitatem, universi periissent Iudaei: omnem enim
carnem Iudaicam dicit, et qui foris et qui intus erant: non enim
solum eos qui in Iudaea erant impugnabant Romani, sed et eos qui
ubique dispersi erant persequebantur. Augustinus. Quidam autem
convenienter mihi intellexisse videntur mala ipsa significata nomine
dierum, sicut sunt dicti dies mali in aliis Scripturae divinae locis:
neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis: ipsa enim
dicta sunt breviari, ut Deo tolerantiam donante, minus sentirentur;
ac si quae magna essent, fierent brevia. Chrysostomus in Matth. Ne
vero Iudaei dicerent, quoniam propter praedicationem et discipulos
Christi haec mala evenerunt, ostendit quod nisi illi essent,
radicitus periissent; unde subditur sed propter electos breviabuntur
dies illi. Augustinus. Non enim debemus ambigere, quando eversa est
Ierusalem, fuisse in illo populo electos Dei, qui ex circumcisione
crediderant, sive fuerant credituri, electi ante constitutionem
mundi, propter quos breviarentur dies illi, ut tolerabilia mala
fierent. Non autem desunt qui existimant ita breviores dies illos
futuros, quod cursu solis celeriore brevientur, sicut fuit longior
dies orante Iesu Nave. Hieronymus. Nec recordantur illius
scripti: ordinatione tua perseverat dies. Sed iuxta temporum
qualitatem, idest abbreviatos non mensura sed numero, ne temporum mora
concutiatur credentium fides. Augustinus. Non tamen putemus
hebdomadas Danielis, vel propter dierum breviationes fuisse turbatas,
vel illo iam tempore non fuisse completas, sed in fine temporum esse
complendas: apertissime enim Lucas testatur Danielis prophetiam tunc
fuisse completam quando eversa est Ierusalem. Chrysostomus in
Matth. Intellige autem spiritus sancti dispensationem, quoniam nihil
horum scripsit Ioannes, ut non videretur ex ipsa eorum quae facta sunt
historia scribere; etenim post captionem Ierusalem vixit multo
tempore. Sed qui ante mortui sunt et nihil horum viderunt, ipsi
scribunt, ut undique fulgeat praenuntiationis virtus. Hilarius in
Matth. Vel aliter. Totum indicium adventus futuri dominus ponit,
dicens cum videritis abominationem. De Antichristi enim temporibus
haec locutus est propheta. Abominatio ex eo dicta est quod adversus
Deum veniens honorem Dei sibi vindicet: desolationis autem
abominatio, quia bellis et caedibus terram desolaturus sit, atque ob
id a Iudaeis susceptus loco sanctificationis instituitur, ut ubi
sanctorum precibus Deus invocabatur, ibi ab infidelibus receptus Dei
honore venerabilis sit; et quia proprius iste Iudaeorum error erit,
ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem, Iudaeam deseri
monet, et transfugere in montes, ne admixtione plebis illius
Antichristo crediturae, vis aut contagium afferatur. Quod autem ait
et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo sua, sic
intelligitur: tectum est domus fastigium, et habitationis totius
excelsa perfectio. Qui igitur in consummatione domus suae, idest in
cordis sui perfectione constiterit, regeneratione spiritus novi
celsus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate
debebit. Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam;
idest positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas
revertatur, ob quas veterum exinde peccaminum, quibus antea
contegebatur, erit tunicam relaturus. Augustinus ad Hesychium. In
tribulationibus enim cavendum est ne quisquam devictus ad carnalem vitam
de spirituali sublimitate descendat; aut qui profecerat in anteriora se
extendens, deficiendo in posteriora respiciat. Hilarius in Matth.
Quod autem dicitur vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus;
non de fetarum onere dominum admonuisse credendum est, sed animarum
peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quod neque in tecto
positae, neque in agro manentes, repositae irae tempestatem vitare
possint. Illis quoque vae erit qui nutrientur: infirmitatem enim
animarum quae ad cognitionem Dei tamquam lacte educantur, in his
ostendit; et idcirco vae ipsis erit, quia ad fugiendum Antichristum
graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerunt, nec
cibum veri panis acceperunt. Augustinus de Verb. Dom. Vel
praegnans est qui res alienas concupiscit; nutriens est qui iam rapuit
quod concupiverat: istis enim vae erit in die iudicii. Quod autem
dominus dixit orate ne fiat fuga vestra hieme, vel sabbato,
Augustinus de quaest. Evang., idest ne in laetitia vel tristitia
rerum temporalium quis inveniatur in die illa. Hilarius in Matth.
Vel ne aut in peccatorum frigore, aut in otio bonorum operum
reperiamur, quia gravius vexatio incumbet; nisi quod causa electorum
Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim malorum coarctatum
tempus exsuperet. Origenes in Matth. Mystice autem in loco sancto
omnium Scripturarum, tam veteris testamenti quam novi,
Antichristus, qui est falsum verbum, stetit frequenter; qui autem
hoc vident, ex Iudaeae littore fugiant ad sublimes veritatis montes.
Et si quis inventus fuerit ascendisse supra tectum verbi, et stare
super fastigium eius, non descendat inde, occasione ut auferat aliquid
de domo sua. Et si fuerit in agro in quo absconditus est thesaurus,
et reversus fuerit retro, incurret in seductionem verbi mendacis; et
maxime si spoliaverit se vestimentum vetus, idest veterem hominem, et
iterum conversus fuerit tollere ipsum. Tunc autem anima in utero
habens, quae necdum fructificavit ex verbo, incurrit in vae: proicit
enim conceptum, et evacuatur a spe, quae est in actibus veritatis;
similiter autem si videatur formatum et fructificatum verbum, non autem
fuerit enutritum sufficienter. Orent autem qui fugiunt in montes, ne
fuga eorum fiat hieme vel sabbato: quoniam in tranquillitate animae
constitutae possunt impetrare viam salutis: et in sabbato, quando homo
bona opera non facit, fuga vestra non fiat; nemo enim in periculo
falsi dogmatis facile superatur, nisi qui nudus fuerit ab operibus
bonis. Quae est autem maior tribulatio quam videre fratres nostros
seduci, et quod aliquis videat seipsum moveri et conturbari? Dies
autem intelliguntur praecepta et dogmata veritatis: omnes autem
intellectus a scientia falsi nominis venientes, additamenta sunt dierum
quae Deus abbreviavit per quos vult.
|
|