|
Chrysostomus in Matth. Cum complesset dominus ea quae de
Hierosolymis sunt, ad suum de cetero pervenit adventum, et dicit eius
signa non illis utilia solum, sed et nobis, et his qui post nos erunt
omnibus: unde dicit tunc si quis vobis dixerit: ecce hic est Christus
aut illic, nolite credere. Sicut autem cum supra dixit Evangelista:
in diebus illis venit Ioannes Baptista, non tempus quod immediate est
consequens exposuit, cum triginta anni in medio essent, ita et hic cum
dicit tunc, totum medium tempus praetermisit, quod futurum erat a
captione Hierosolymae usque ad initia consummationis mundi. Dans
autem eis signa sui secundi adventus, de loco eos certificat et de
seductoribus: non enim sicut in priori adventu in Bethlehem apparuit,
et in parvulo angulo orbis terrarum, et nullo sciente a principio, ita
et tunc erit; sed manifeste veniet, ita quod non indigeat quod aliquis
eius adventum annuntiet; propter quod dicit si quis vobis dixerit:
ecce hic est Christus aut illic, non credatis. Hieronymus. In quo
ostendit quod secundus adventus non in humilitate, ut primus, sed in
gloria demonstrandus est. Stultum est itaque eum in parvo loco vel in
abscondito quaerere, qui totius mundi lumen est. Hilarius in Matth.
Et tamen, quia in magna vexatione positi erunt homines,
pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi,
multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in
Antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; et ideo subdit
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae. Chrysostomus in
Matth. Hic de Antichristo loquitur et de quibusdam eius ministris,
quos pseudochristos et pseudoprophetas appellat, quales et tempore
apostolorum multi fuerunt; sed ante secundum adventum Christi, erunt
multo prioribus amariores: unde subdit et dabunt signa magna et
prodigia. Augustinus in Lib. 83 quaest. Admonet autem hic
dominus, ut intelligamus quaedam miracula etiam sceleratos homines
facere, qualia sancti facere non possunt: nec tamen ideo potioris loci
apud Deum arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo quam
populus Israel magi Aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere
quod illi faciebant; quamvis Moyses in virtute Dei maiora potuerit.
Sed ideo non omnibus sanctis ista attribuuntur, ne perniciosissimo
errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis maiora dona
quam in operibus iustitiae, quibus vita aeterna comparatur. Cum ergo
talia faciunt magi qualia nonnunquam faciunt sancti, diverso fine et
diverso iure fiunt: isti enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi
quaerentes gloriam Dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus
concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel beneficia: isti
autem in publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta
est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter tradit
emptori, vel cuilibet donat aut commodat; et quemadmodum plerique mali
milites, quos imperialis disciplina commendat, signis imperatoris sui
nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid quod publice non
iubetur extorquent; ita nonnunquam mali Christiani, per nomen
Christi vel per verba vel sacramenta Christiana exigunt aliquid a
potestatibus; cum autem malis iubentibus voluntate cedunt, ad
seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter
faciunt miracula magi, aliter boni Christiani, aliter mali
Christiani: magi per privatos contractus, boni Christiani per
publicam iustitiam, mali Christiani per signa publicae iustitiae.
Nec hoc etiam oportet mirari; quia omnia quae visibiliter fiunt,
etiam per inferiores potestates aeris huius, non absurde fieri posse
creduntur. Augustinus de Trin. Nec ideo tamen putandum est
transgressoribus Angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum
materiam, sed Deo potius, a quo eis potestas datur; nec sane
creatores, illi mali Angeli dicendi sunt: sed pro subtilitate sua
semina rerum istarum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas
temperationes elementorum latenter spargunt, atque ita et gignendarum
rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones: nam et multi
homines noverunt ex quibus herbis aut carnibus aut succis aut humoribus
ita obrutis vel commixtis quae animalia nasci soleant: sed haec ab
hominibus tanto difficilius fiunt, quanto desunt sensuum subtilitates
et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Gregorius
Moralium. Cum ergo Antichristus coram carnalium oculis miranda
prodigia fecerit, post se tunc homines trahet: quia qui bonis
praesentibus delectantur, potestati illius se absque retractione
subicient; unde sequitur ita ut in errorem inducantur, si fieri
potest, etiam electi. Origenes in Matth. Exaggeratorius sermo est
dicens si possibile est: non enim pronuntiavit, neque dixit ut in
errorem mittantur electi: sed ostendere vult quoniam frequenter valde
persuasorii sunt sermones haereticorum, et commovere potentes etiam eos
qui sapienter agunt. Gregorius Moralium. Vel quia electorum cor et
trepida cogitatione concutitur, et tamen eorum constantia non movetur,
una sententia dominus utrumque complexus est: quasi enim iam errare est
in cogitatione titubare. Sed si fieri potest subiungitur, quia fieri
non potest ut in errorem electi capiantur. Rabanus. Vel non ideo hoc
dicit quod electio divina frustretur, sed qui humano iudicio electi
videbantur, illi in errorem mittentur. Gregorius in Evang. Minus
autem iacula feriunt quae praevidentur; et propter hoc subditur ecce
praedixi vobis. Dominus enim noster perituri mundi praecurrentia mala
denuntiat, ut eo minus perturbent venientia quo fuerint praescita:
propter quod consequenter concludit si ergo dixerint vobis: ecce in
deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere.
Hilarius in Matth. Nam pseudoprophetae, de quibus supra dixerat,
nunc in desertis Christum esse dicent, ut homines errore depravent;
nunc in penetralibus asserent eum esse, ut homines dominantis
Antichristi potestate concludant. Sed dominus se nec loco
occultandum, nec a singulis seorsum contuendum esse profitetur, sed
ubique et in conspectu omnium praesentem se futurum esse denuntiat:
unde sequitur sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in
occidentem, ita erit adventus filii hominis. Chrysostomus in Matth.
Sicut enim supra praedixit qualiter Antichristus venturus est, ita et
per hoc ostendit qualiter ipse sit venturus. Sicut enim fulgur non
indiget annuntiante aut praecone, sed in instanti momento temporis
monstratur secundum universum orbem terrarum etiam his qui in thalamis
sedent, ita et adventus Christi simul apparebit ubique propter gloriae
fulgorem. Consequenter autem dicit et aliud signum sui adventus, cum
subdit ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae: per
aquilas multitudinem Angelorum, martyrum et sanctorum omnium
designans. Hieronymus. De exemplo enim naturali quod quotidie
cernimus, Christi instruimur sacramento: aquilae enim et vultures,
etiam transmarina dicuntur sentire cadavera, et ad escam huiuscemodi
congregari. Si ergo irrationabiles volucres naturali sensu tantis
terrarum spatiis separatae, parvum cadaver sentiant ubi iaceat; quanto
magis omnis multitudo credentium debet ad Christum festinare, cuius
fulgur exit ab oriente et paret usque ad occidentem? Possumus autem
per corpus, idest ptoma, quod significantius Latine dicitur cadaver
ab eo quod per mortem cadat, passionem Christi intelligere.
Hilarius. Unde ut nec loci in quo venturus esset, essemus ignari,
dicit ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. Sanctos
de volatu spirituali corporis aquilas nominavit, quorum congregantibus
Angelis conventum futurum in loco passionis ostendit; et digne illic
claritatis adventus expectabitur ubi nobis gloriam aeternitatis passione
corporeae humilitatis operatus est. Origenes in Matth. Et vide,
quia non dixit ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur vultures,
aut corvi, sed aquilae: volens ostendere magnificos et regales omnes
qui in passione domini crediderunt. Hieronymus. Aquilae enim
appellantur quibus iuventus renovata est ut aquilae, et qui assumunt
pennas, ut ad Christi veniant passionem. Gregorius Moralium.
Potest etiam intelligi: ubicumque fuerit corpus, ac si dicat: quia
caelesti sede incarnatus praesideo, electorum animas, cum carne
solvero, ad caelestia sublevabo. Hieronymus. Vel aliter. Quod hic
dicitur, de pseudoprophetis intelligi potest. Multi enim tempore
captivitatis Iudaicae principes extitere qui christos se esse
dicerent, intantum ut obsidentibus Romanis, tres intus fuerint
factiones. Sed melius de consummatione mundi dicitur, ut expositum
est. Potest autem et tertio de haereticorum contra Ecclesiam pugna
intelligi, et de istiusmodi Antichristis, qui sub opinione falsae
scientiae contra Christum dimicant. Origenes in Matth. Generaliter
enim unus est Antichristus, species autem eius multae; tamquam si
dicamus: mendacium nihil differt a mendacio. Sicut autem veri
Christi fuerunt sancti prophetae, sic intellige secundum unumquemque
pseudochristum, multos eius falsos prophetas, qui Antichristi
alicuius falsos sermones praedicant quasi veros. Quando ergo dicet
aliquis ecce hic est Christus, ecce illic, non quasi extra
Scripturam foras aspiciendum est: ex lege enim et prophetis et
apostolis proferunt quae videntur defendere mendacium. Vel per hoc
quod dicit ecce hic est Christus, ecce illic, ostendunt non
Christum, sed aliquem fictum eiusdem nominis, ut puta secundum
Marcionis doctrinam, aut Valentini et Basilidis. Hieronymus. Si
quis ergo promiserit vobis quod in deserto gentilium et philosophorum
dogmate Christus moretur, aut in haereticorum penetralibus, qui Dei
pollicentur arcana, nolite credere, sed quod ab oriente usque in
occidentem fides Catholica in Ecclesiis fulget. Augustinus de
quaest. Evang. Orientis et occidentis nomine totum orbem voluit
signare, per quem futura erat Ecclesia. Secundum autem illum sensum
quo dixit: amodo videbitis filium hominis venientem in nubibus,
convenienter etiam nunc fulgur nominavit, quod maxime solet emicare de
nubibus. Constituta ergo auctoritate Ecclesiae per orbem terrarum
clara atque manifesta, convenienter discipulos admonet, atque omnes
fideles, ne schismaticis atque haereticis credant. Unumquodque
schisma aut unaquaeque haeresis locum suum habet, in orbe terrarum
aliquam tenens partem; aut obscuris atque occultis conventiculis
curiositatem hominum decipit; quo pertinet quod ait si quis vobis
dixerit: ecce hic est Christus, aut illic; quod significat terrarum
partes aut provinciarum; aut in penetralibus aut in deserto; quod
significat occulta et obscura conventicula haereticorum. Hieronymus.
Vel per hoc quod dicit in deserto, et in penetralibus ostenditur quod
persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae decipiendi
inveniunt locum. Origenes in Matth. Vel quando secretas et non
vulgatas Scripturas proferunt ad confirmationem mendacii sui, videntur
dicere: ecce in solitudine verbum est veritatis. Quoties autem
canonicas proferunt Scripturas, in quibus omnis Christianus
consentit, videntur dicere: ecce in domibus est verbum veritatis.
Sed nos exire non debemus a prima ecclesiastica traditione. Vel eos
sermones qui sunt omnino extra Scripturam ostendere volens, dixit si
dixerint vobis: ecce in solitudine est, nolite exire, de regula
fidei. Eos autem qui simulant divinas Scripturas, ostendere volens,
dixit si dixerint vobis: ecce in penetralibus est, nolite credere.
Veritas enim similis est fulguri egredienti ab oriente, et apparenti
usque ad occidentem. Vel hoc dicit, quoniam veritatis fulgur ex omni
Scripturarum loco defenditur. Exit ergo veritatis fulgur ab oriente,
idest ab initiis Christi, et apparet usque ad passionem ipsius, in
qua est occasus eius; vel a primo initio creaturae mundi, usque ad
novissimam apostolorum Scripturam. Vel oriens quidem est lex,
occidens autem finis legis et prophetiae Ioannis. Sola autem
Ecclesia neque subtrahit huius fulguris verbum et sensum, neque addit
quasi prophetiam aliquid aliud. Vel hoc dicit, quia non debemus
attendere eis qui dicunt ecce hic est Christus; non autem ostendunt
eum in Ecclesia, in qua tota totus est adventus filii hominis
dicentis: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi. Hieronymus. Provocamur autem ad passionem Christi, ut
ubicumque in Scripturis legitur, congregemur, ut per illam venire
possimus ad verbum Dei.
|
|