|
Glossa. Postquam dominus praemunivit fideles contra seductionem
Antichristi et ministrorum eius, ostendens se manifeste esse
venturum, nunc ordinem et modum sui adventus demonstrat dicens statim
autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur. Chrysostomus
in Matth. Tribulationem dicit dierum Antichristi et
pseudoprophetarum: tribulatio enim tunc erit magna tot existentibus
deceptoribus. Sed non extendetur per temporis longitudinem. Si enim
Iudaicum bellum propter electos decurtatum est, multo magis propter
eos haec tribulatio abbreviabitur: et propter hoc non simpliciter dixit
post tribulationem; sed addit statim: ipse enim confestim aderit.
Hilarius in Matth. Gloriam autem adventus sui indicat obscuritate
solis, et defectione lunae, et casu stellarum; nam sequitur et luna
non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo. Origenes in
Matth. Dicet autem aliquis: sicut in magnis ignibus succendi
incipientibus tenebrae ex fumo plurimo videntur extolli, sic in
consummatione mundi ab igne, qui succendendus est, obscurabuntur etiam
luminaria magna; marcescente autem stellarum lumine, reliquum earum
corpus, cum exaltari non valeat, sicut primum cum a lumine ipso
portatum extollebatur, cadet de caelo. His accidentibus consequens
est caelorum rationabiles virtutes stuporem et commotionem aliquam
pati, et conturbari, remotas a primis functionibus suis; unde
sequitur et virtutes caelorum commovebuntur, et tunc parebit signum
filii hominis in caelo, in quo scilicet caelestia facta sunt, idest
virtus quam operatus est filius suspensus in ligno; et in caelo
apparebit maxime signum illius, ut homines de omnibus tribubus quae
prius non crediderunt Christianitatem annuntiari, tunc recognoscentes
per signum illud manifestatam, plangent, et lamentabuntur propter
ignorantiam suam, atque peccata; unde sequitur et tunc plangent omnes
tribus terrae. Alius autem aliter arbitrabitur: quoniam sicut
lucernae paulatim deficit lumen, sic caelestium luminum deficiente
nutrimento, sol obscurabitur, et luna, et stellarum lumen deficiet,
et quod remanserit in eis, quasi terrenum cadet de caelo. Sed quomodo
potest dici de sole quoniam obscurabitur lumen eius, cum Isaias
propheta profectum aliquem solis in consummatione fore declaret?
Similiter et de luna Isaias profert quoniam erit sicut sol. De
stellis autem quidam dicere tentant, aut omnes aut plures earum maiores
esse tota terra. Quomodo ergo cadent de caelo, cum magnitudini earum
non sufficiat terra? Hieronymus. Non ergo diminutione luminis
huiusmodi accident; alioquin solem legimus septuplum habiturum
luminis; sed comparatione verae lucis omnia visui apparebunt
tenebrosa. Rabanus. Nihil tamen prohibet intelligi veraciter tunc
solem et lunam cum ceteris sideribus ad tempus suo lumine privari,
sicut de sole factum constat tempore dominicae passionis; unde et Ioel
dicit: sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam
veniat dies domini magnus et manifestus. Ceterum, peracto die iudicii
et clarescente futurae gloriae vita, cum fuerit caelum novum et terra
nova, tunc fiet quod Isaias propheta dicit: erit lux lunae sicut lux
solis, et lux solis erit septempliciter. Quod autem de stellis dictum
est: et stellae cadent de caelo, in Marco ita scriptum est: et
stellae caeli erunt decidentes, idest suo lumine carentes.
Hieronymus. Per virtutes autem caelorum, Angelorum multitudines
intelligimus. Chrysostomus in Matth. Qui valde decenter
commovebuntur vel concutientur, videntes tantam transmutationem fieri,
et conservos suos puniri, et orbem terrarum terribili assistentem
iudicio. Origenes in Matth. Sicut autem in dispensatione crucis,
sole deficiente, tenebrae factae sunt super terram; sic et signo filii
hominis apparente in caelo, deficient lumina solis, lunae et
stellarum, quasi consumpta ex multa virtute signi illius; unde
sequitur tunc apparebit signum filii hominis in caelo. Signum autem
crucis hic intelligamus, ut videant, iuxta Zachariam et Ioannem,
Iudaei quem compunxerant et signum victoriae. Chrysostomus in
Matth. Si autem sol quidem obtenebraretur, crux non appareret, nisi
multo solaribus radiis luculentior esset. Ne autem discipuli
verecundentur et doleant de cruce, eam signum nominat cum quadam
claritate. Apparebit autem signum crucis, ut Iudaeorum inverecundiam
confutet: adveniet enim Christus in iudicio non vulnera solum, sed
mortem exprobratissimam ostendens; unde sequitur et tunc plangent omnes
tribus terrae. Visa enim cruce considerabunt quod mortuo eo nihil
profecerant, et quoniam crucifixerunt eum quem adorari oportebat.
Hieronymus. Recte autem dicit tribus terrae: hi enim plangent qui
municipatum non habent in caelis, sed scripti sunt in terra. Origenes
in Matth. Moraliter autem dicit aliquis obscurandum solem, esse
Diabolum, qui in consummatione est arguendus, cum sit tenebrae,
simulat autem solem: luna autem quae videtur homini illuminari sole,
est omnis Ecclesia malignantium, quae frequenter lumen se habere et
dare promittit, tunc autem redarguta cum reprobatis dogmatibus suis
claritatem suam amittet; sed et quicumque, sive in dogmatibus sive in
virtutibus falsis, hominibus quidem veritatem promittebant, mendaciis
autem seducebant, hi convenienter dicendi sunt stellae cadentes de
caelo, ut ita dicam, suo, ubi erant in altitudine constitutae,
extollentes se adversus scientiam Dei. Ad commendationem autem
sermonis huius utemur exemplo proverbiorum dicente: lumen iustorum
semper inextinguibile est; lumen autem impiorum extinguetur. Tunc
claritas Dei apparebit in omni qui portavit imaginem caelestis; et
caelestes laetabuntur, terreni autem plangent. Vel Ecclesia est
sol, luna et stellae, cui dictum est: speciosa ut luna, electa ut
sol. Augustinus ad Hesychium. Tunc enim sol obscurabitur et luna
non dabit lumen suum, quia Ecclesia non apparebit, impiis tunc
persecutoribus ultra modum saevientibus. Tunc stellae cadent de
caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: quoniam multi qui gratia
Dei fulgere videbantur, persequentibus cedent et cadent; et quidem
fideles fortissimi turbabuntur. Hoc autem post tribulationem dierum
illorum dicitur esse futurum, non quia transacta tota illa persecutione
accidant ista, sed quia praecedet tribulatio, ut sequatur quorumdam
defectio: et quia per omnes dies illos ita fiet, propterea post
tribulationem dierum illorum, sed tamen eisdem diebus, fiet.
|
|