|
Chrysostomus in Matth. Quia crucem audiverant, ne rursus
existimarent aliquid turpe esse futurum, subiungit et videbunt filium
hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate.
Augustinus ad Hesychium. Cuius quidem proprior sensus est, ut cum
hoc quisque audierit vel legerit, ipsum esse adventum accipiat, quando
venturus est ad vivos et mortuos iudicandos in corpore suo; in quo
sedet ad dexteram patris, in quo etiam mortuus est et resurrexit, et
ascendit in caelum: et, sicut in actibus apostolorum legitur: nubes
suscepit eum ab oculis eorum; et quia illic dictum est ab Angelis:
sic veniet, quomodo vidistis eum euntem in caelum, merito credendus
est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus.
Origenes in Matth. Videbunt ergo oculis corporalibus filium hominis
in specie humana venientem in nubibus caeli, idest supernis. Sicut
enim quando transformatus est, vox venit de nube; sic cum veniet
iterum in speciem transformatus gloriosam, et non super unam nubem,
sed super multas, quae erunt vehiculum eius. Et siquidem ut ne terram
calcaret filius Dei Hierosolymam ascendens, diligentes eum,
straverunt vestimenta sua in via, neque asellum qui portabat eum
volentes terram calcare; quid mirum, si pater et Deus omnium nubes
sternat caelestes sub corpore filii descendentis ad opus
consummationis? Dicet autem aliquis, quoniam sicut in factione
hominis accepit Deus limum de terra, et finxit hominem, sic ut
appareat gloria Christi, accipiens dominus de caelo et de caelesti
corpore, corporavit primum quidem in transfiguratione in nubem
lucidam; in consummatione autem in nubes lucidas: propter quod nubes
caeli dicuntur, secundum quod et limus terrae est dictus: et decet
patrem talia miranda dare filio suo, qui se humiliavit; et propterea
exaltavit illum non solum secundum spiritum, sed etiam secundum
corpus, ut super talibus nubibus veniret; et forsitan super nubibus
rationabilibus, ne irrationabile esset vehiculum filii hominis
glorificati. Et primum quidem venit Iesus cum virtute, ex qua
faciebat signa et prodigia in populo; omnis autem illa virtus
comparatione illius virtutis multae cum qua in fine venturus est,
modica erat: virtus enim erat exinanientis seipsum. Consequens est
etiam ut ad maiorem gloriam reformetur quam fuit transformatus in
monte: tunc enim propter tres tantummodo transformatus est: in
consummatione autem mundi totius apparebit in gloria multa, ut videant
eum omnes in gloria. Augustinus. Sed quoniam Scripturae scrutandae
sunt, nec earum superficie debemus esse contenti, diligenter sunt
inspicienda sequentia: post pauca enim sequitur cum videritis haec
omnia fieri, scitote quia prope est iam in ianuis: tunc enim scimus
prope esse, cum non aliqua videmus esse praemissorum, sed haec omnia,
in quibus et hoc est quod videbitur filius hominis veniens. Et mittet
Angelos suos de quatuor partibus mundi; idest, de toto orbe terrarum
congregabit electos suos: quae tota hora novissima facit veniens in
suis membris tamquam in nubibus, vel in tota ipsa Ecclesia tamquam in
nube magna, sicut nunc venire non cessat; sed ideo cum potestate magna
et maiestate, quia maior potestas et maiestas illius apparebit
sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione
vincantur. Origenes in Matth. Vel cum magna virtute venit quotidie
ad animam hominis credentis in nubibus propheticis; idest in
Scripturis prophetarum et apostolorum, qui verbum Dei super humanam
naturam in intellectibus suis declarant; sic etiam eis qui intelligunt
dicimus apparere gloriam multam; quae quidem videtur in secundo verbi
adventu, quod est perfectorum: et sic fortasse omnia quae a tribus
Evangelistis dicta sunt de Christi adventu, diligentius inter se
collata et bene discussa, invenientur ad hoc pertinere quod quotidie
venit in corpore suo, quod est Ecclesia; de quo adventu suo alibi
dixit: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis
Dei, et venientem in nubibus caeli; exceptis his locis ubi ab eo ille
adventus ultimus in seipso promittitur.
|
|