|
Origenes in Matth. Quia de planctu mentionem fecerat, qui ad hoc
erit ut sponte contra se sententiam proferant, et seipsos condemnent;
ne putetur quod in isto planctu mala eorum terminentur, subdit et
mittet Angelos suos cum tuba et voce magna. Remigius. Haec autem
tuba non revera corporea est intelligenda, sed archangelica vox, quae
adeo magna erit ut ad clamorem illius omnes mortui de terrae pulvere
resurgant. Chrysostomus in Matth. Sonus autem tubae pertinet ad
resurrectionem, ad gaudium, ad repraesentandum stuporem qui tunc
erit, ad dolorem illorum qui relinquentur et in nubibus non rapientur.
Origenes. Scriptum est autem in numeris quod ex quatuor ventis
congregabunt sacerdotes tibicinantes eos qui sunt ex castris Israel;
secundum quorum comparationem de Angelis Christi consequenter dicitur
et congregabunt electos eius a quatuor ventis. Remigius. Idest, a
quatuor climatibus mundi, idest oriente, occidente, Aquilone et
Austro. Origenes. Et simpliciores quidem opinantur eos tantum qui
tunc inventi fuerint in corpore, aggregandos; sed melius est dicere
congregandos ab Angelis Christi esse omnes, non solum ab adventu
Christi et usque ad consummationem vocatos atque electos, sed omnes
qui a constitutione fuerint mundi, qui viderunt, sicut Abraham,
Christi diem, et exultaverunt in illa. Quoniam autem non tantum
illos qui in corpore fuerint comprehensi, dicit congregandos Christi
electos, sed etiam illos qui de corporibus sunt egressi, manifestat
sermo dicens, congregatos electos non solum a quatuor ventis, sed
etiam subdens a summis caelorum usque ad terminos eorum: quod nemini
super terram existenti arbitror convenire. Vel caeli sunt Scripturae
divinae, aut auctores earum, in quibus habitat Deus. Summa autem
Scripturarum sunt initia illarum, termini autem consummationes earum.
Congregantur ergo sancti a summis caelorum, idest ab eis qui vivunt in
initiis Scripturarum usque ad eos qui vivunt in consummationibus
earum. Congregabuntur enim tuba, et voce magna, ut qui audierint et
adverterint parent se ad viam perfectionis quae ducit ad filium Dei.
Remigius. Vel aliter. Ne forte aliquis putaret quod solummodo a
quatuor partibus mundi, et non a Mediterraneis regionibus et locis;
ideo addit a summis caelorum usque ad terminos eorum. Per summum enim
caeli medium orbis intelligitur, quia medio orbis summum caeli
praesidet. Per terminos autem caelorum, fines terrae significat, ubi
longe distantibus circulis caeli terrae insidere videntur.
Chrysostomus in Matth. Quod autem per Angelos dominus electos
vocat, ad electorum honorem pertinet: nam et Paulus dicit quod
rapientur in nubibus: quia eos quidem qui resurrexerunt congregabunt
Angeli; congregatos autem recipient nubes.
|
|