|
Chrysostomus in Matth. In superiori parabola dominus poenam ostendit
eius qui percutiebat et inebriabatur, et bona domini sui dispergebat;
in hac autem parabola punitionem inducit etiam ei qui utilitatem non
affert, neque copiose haec quibus indiget, sibi praeparat; habebant
enim fatuae virgines oleum, sed non copiose; unde dicitur tunc simile
erit regnum caelorum decem virginibus. Hilarius in Matth. Ideo
autem dicitur tunc, quia de magno die domini, de quo supra agebatur,
omnis hic sermo est. Gregorius in Evang. Regnum autem caelorum
praesentis temporis Ecclesia dicitur, sicut et ibi: mittet filius
hominis Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala.
Hieronymus. Similitudinem autem decem virginum fatuarum atque
prudentum quidam simpliciter interpretantur in virginibus, quarum
aliae, iuxta apostolum, et corpore et mente sunt virgines, aliae
virginitatem tantum corporum reservantes, vel cetera non habent, vel
parentum custodia reservante, nihilominus mente nupserunt. Sed mihi
videtur ex superioribus alius esse sensus qui dicitur; et non ad
virginalia corpora, sed ad omne hominum genus hanc comparationem
pertinere. Gregorius in Evang. In quinque enim corporis sensibus
unusquisque subsistit geminatus; geminatus autem quinarius denarium
perficit. Et quia ex utroque sexu fidelium multitudo colligitur,
sancta Ecclesia decem virginibus similis denuntiatur; ubi quia mali
cum bonis, reprobi cum electis admixti sunt, recte similis virginibus
prudentibus et fatuis perhibetur. Chrysostomus in Matth. Ideo autem
ponit parabolam hanc in virginum persona, ut ostendat, quod licet
virginitas magnum quid sit, tamen si ab operibus misericordiae sit
deserta, cum adulteris foras eicietur. Origenes in Matth. Vel
sensus omnium qui receperunt verbum Dei, virgines sunt. Tale enim
est verbum Dei ut de sua munditia accommodet omnibus qui per suam
doctrinam recesserunt ab idolorum cultura, accesserunt autem per
Christum ad Dei culturam; unde sequitur quae accipientes lampades
suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Accipiunt enim lampades
suas, idest organa sua naturalia, et egrediuntur de mundo et de
erroribus, et veniunt obviam salvatori, qui semper paratus est
venire, ut ingrediatur simul cum dignis ad beatam sponsam Ecclesiam.
Hilarius. Vel sponsus atque sponsa, dominus noster est in corpore
Deus: namque spiritui caro sponsa est. Lampades autem quas
acceperunt, animarum splendentium lumen est, quae sacramento Baptismi
splenduerunt. Augustinus de Verb. Dom. Vel lampades quae manibus
gestantur, opera sunt; dictum est enim supra: luceant opera vestra
coram hominibus. Gregorius. Qui autem recte credunt et iuste
vivunt, assimilantur quinque prudentibus; qui autem profitentur quidem
fidem Iesu, non autem praeparant se bonis operibus ad salutem,
reliquis quinque virginibus fatuis: unde subditur quinque autem ex eis
erant fatuae et quinque prudentes. Hieronymus. Sunt enim quinque
sensus, qui festinant ad caelestia, et superna desiderant. De visu
autem et auditu et tactu specialiter dictum est: quod vidimus, quod
audivimus quod oculis nostris perspeximus et manus nostrae palpaverunt.
De gustu: gustate, et videte quoniam suavis est dominus. De
odoratu: in odorem unguentorum tuorum currimus. Alii autem sunt
quinque sensus terrenis faecibus inhiantes. Augustinus. Vel per
quinque virgines significatur quinquepartita continentia a carnis
illecebris: continendus est enim animi appetitus a voluntate oculorum,
aurium, olfaciendi, gustandi et tangendi. Sed quia ista continentia
partim coram Deo fit ut illi placeatur interiori gaudio conscientiae;
partim coram hominibus tantum, ut gloria humana capiatur; quinque
dicuntur sapientes, et quinque stultae: utraeque tamen virgines, quia
utraque continentia est, quamvis diverso fomite gaudeat. Origenes.
Sicut autem sequuntur se ipsas invicem virtutes ut qui unam habuerit,
omnes habeat, sic et sensus omnes alterutrum se subsequuntur;
propterea necesse est ut aut omnes quinque sensus sint prudentes, aut
omnes fatui. Hilarius. Vel absolute in quinque prudentibus et
quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio.
Gregorius. Notandum vero est, quod omnes lampades habent, sed non
omnes oleum habent; sequitur enim sed quinque fatuae, acceptis
lampadibus, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt
oleum in vasis suis cum lampadibus. Hilarius. Oleum boni operis
fructus est; vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera
thesaurus bonae conscientiae recondendus est. Hieronymus. Oleum ergo
habent virgines quae iuxta fidem operibus adornantur; non habent oleum
quae videntur simili quidem fide confiteri, sed virtutum opera
negligunt. Augustinus. Vel per oleum ipsam laetitiam significari
arbitror, secundum illud: unxit te Deus tuus oleo exultationis. Qui
ergo non propterea gaudet quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum
secum: gaudium enim non habent, dum continenter vivunt, nisi in
laudibus hominum. Prudentes autem acceperunt oleum cum lampadibus:
idest laetitiam bonorum operum, in vasis suis, idest in corde atque
conscientia posuerunt, sicut apostolus monet: probet autem seipsum
homo; et tunc gloriam habebit in seipso, et non in altero.
Chrysostomus in Matth. Vel oleum hic vocat caritatem et
eleemosynam, et quodcumque circa indigentes auxilium; lampades autem
vocat virginitatis charismata; propter hoc stultas eas vocat, quoniam
maiorem sustinentes laborem, propter minorem omnia perdiderunt; maiori
enim labore vincitur carnis cupido quam pecuniarum. Origenes. Vel
oleum est verbum doctrinae, quo vasa animarum implentur: nihil enim
sic confortat sicut moralis sermo, qui oleum luminis appellatur.
Prudentes ergo acceperunt huiusmodi oleum, quod satis sit eis, etiam
tardante exitu et morante verbo venire ad consummationem eorum; fatuae
autem acceperunt lampades in primis quidem accensas; sed tantum oleum
non acceperunt ut eis sufficeret usque ad finem, negligentes circa
susceptionem doctrinae, quae confortat fidem et bonorum actuum lumen
illuminat; unde sequitur moram autem faciente sponso dormitaverunt
omnes et dormierunt. Augustinus. Ex utroque enim genere hominum
moriuntur hoc intervallo temporis, donec sub adventu domini fiat
resurrectio mortuorum. Gregorius. Dormire etenim, mori est; ante
somnum vero dormitare, est ante mortem a salute languescere: quia per
pondus aegritudinis pervenitur ad somnum mortis. Hieronymus. Vel
dormitaverunt, idest mortuae sunt. Consequenter autem dicitur
dormierunt, quia postea suscitandae sunt. Per hoc autem quod dicit
moram autem faciente sponso, ostendit quod non parum temporis inter
priorem et secundum domini adventum praetergreditur. Origenes. Vel
sponso tardante et non cito veniente verbo ad consummationem vitae,
patiuntur aliquid sensus dormitantes, et quasi in nocte mundi agentes;
et dormierunt, ut puta remissius agentes a sensu illo vitali; non
tamen lampades perdiderunt, neque desperaverunt de conservatione olei
illae prudentes; unde sequitur media autem nocte clamor factus est:
ecce sponsus venit; exite obviam ei. Hieronymus. Traditio
Iudaeorum est, Christum media nocte venturum in similitudinem
Aegyptii temporis, quando Pascha celebratum est, et exterminator
venit et dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni postes
nostrarum frontium consecrati sunt; unde reor et traditionem
apostolicam permansisse, ut die vigiliarum Paschae ante noctis
dimidium, populum dimittere non liceat, expectantes Christi
adventum: postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta
festum cuncti agant diem; unde Psalmista dicebat: media nocte
surgebam ad confitendum tibi. Augustinus. Vel media nocte, idest
nullo sciente aut sperante. Hieronymus. Subito ergo quasi intempesta
nocte, et securis omnibus, quando gravissimus sopor est, per
Angelorum clamorem et tubas praecedentium fortitudinum, Christi
resonabit adventus: quod significatur cum dicitur ecce sponsus venit,
exite obviam ei. Hilarius. Tuba enim excitante, sponso tantum
obviam proceditur: erunt enim iam ambo unum, idest caro et Deus,
quia in gloriam spiritualem humilitas carnis transformata est.
Augustinus. Vel quod dicit, sponso tantum obviam venire virgines,
sic intelligendum puto ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur
sponsa; tamquam si omnibus Christianis in Ecclesia concurrentibus,
filii ad matrem currere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis
constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et
virgo est ad nuptias perducenda illo tempore quo universa mortalitate in
ea praetereunte, immortali coniunctione habeatur. Origenes in
Matth. Vel media nocte, idest in altitudine remissionis, factus est
clamor, omnes suscitare volentium, sicut existimo, Angelorum, qui
sunt administratorii spiritus intus clamantes in sensibus omnium
dormientium: ecce sponsus venit; exite obviam ei. Et suggestionem
quidem hanc omnes audierunt, et surrexerunt; non autem omnes decenter
imposuerunt lampadibus suis ornatum; unde sequitur tunc surrexerunt
omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Ornantur autem
lampades sensuum evangelicis usibus atque rectis. Qui autem male
utuntur sensibus, ornamentum nullum habent in sensibus. Gregorius in
Evang. Vel tunc quidem omnes virgines surgunt, quia et electi et
reprobi a somno suae mortis excitantur; lampades ornant, quia sua
secum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem
expectant. Augustinus de Verb. Dom. Aptaverunt enim lampades
suas, idest rationes reddendas operum suorum. Hilarius in Matth.
Vel lampadarum assumptio, animarum est reditus in corpora, earumque
lux est conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum
continetur. Origenes. Sed lampades fatuarum virginum extinguuntur,
quia earum opera quae clara hominibus foris apparuerunt, in adventu
iudicis intus obscurantur; unde sequitur fatuae autem sapientibus
dixerunt: date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae
extinguuntur. Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt,
nisi quod in adventu iudicis, cum se intus vacuas invenerint,
testimonium foris quaerunt? Ac si a sua fiducia deceptae, proximis
dicant: quia nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de
nostris operibus quod vidistis. Augustinus. De consuetudine enim id
semper inquirit, unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui
corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis
inspector est. Sed quorum facta aliena laude fulciuntur, eadem
subtracta deficiunt: unde et earum lampades extinguuntur. Vel
virgines quae lampades suas queruntur extingui, ostendunt eas ex parte
lucere; et tamen non habent lumen indeficiens, nec opera perpetua.
Si quis igitur habet animum virginalem et amator est pudicitiae, non
debet mediocriter esse contentus his quae cito exarescunt et orto
caumate arefiunt; sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen habeat
sempiternum. Chrysostomus in Matth. Vel aliter. Non solum hae
virgines stultae erant quoniam hinc recesserunt misericordia carentes,
sed quia aestimabant ibi se accepturas ubi importune quaesierunt.
Quamvis autem illis virginibus prudentibus nihil misericordius sit,
quae propter misericordiam maxime fuerunt approbatae; non tamen stultae
virgines sua petitione potitae sunt. Sequitur responderunt prudentes
dicentes: ne forte non sufficiat nobis et vobis. Hinc autem discimus
quod nullus nostrum adire poterit nisi operibus cum quibus inventi
erimus. Hieronymus. Non enim hoc virgines prudentes de avaritia,
sed de timore respondent; unde quisque pro suis operibus mercedem
accipiet; neque possunt in die iudicii aliorum virtutes, aliorum vitia
sublevare. Dant autem prudentes consilium, ut non debeant sine oleo
lampadarum sponso occurrere: et hoc est quod sequitur ite potius ad
vendentes et emite vobis. Hilarius. Vendentes hi sunt qui
misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia
indigentiae, sua satietate boni operis nostri conscientiam
venundantes. Haec est enim indefessi luminis copiosa materia, quae
misericordiae fructibus et emenda est, et recolenda. Chrysostomus in
Matth. Vides ergo quanta nobis sit a pauperibus negotiatio; pauperes
autem non sunt ibi, sed hic; ideoque hic oleum congregare oportet, ut
illic utile sit, cum tempus nos vocet. Hieronymus. Venditur etiam
hoc oleum et multo emitur pretio, ac difficili labore conquiritur;
quod non solum in eleemosynis, sed in cunctis virtutibus et consiliis
intelligimus magistrorum. Origenes. Vel aliter. Etsi fatuae
erant, tamen hoc intelligebant quoniam cum lumine debebant obviam ire
sponso, omnes lampades sensuum habentes illuminatas. Videbant autem
et illud, quoniam ex eo quod minus habebant oleum rationabile, iam
propinquantibus tenebris lampades earum fuerant obscurandae. Sed
sapientes transmittunt fatuas ad olei venditores, videntes quoniam non
tantum oleum, idest verbum doctrinae, congregaverant ut sufficeret
ipsis ad vitam, et illas docerent; unde dicunt ite potius ad
vendentes, idest ad doctores, et emite vobis: idest, ab eis
accipite; et pretium est perseverantia, et amor discendi et
diligentia, et labor cupientium discere. Augustinus. Vel non sunt
putandae dedisse consilium; sed crimen earum ex obliquo commemorasse.
Vendunt enim adulatores oleum, qui sive falsa, sive ignorata
laudando, animas in errores mittunt, et eis vana gaudia tamquam fatuis
consiliando, aliquam de his mercedem commodi temporalis accipiunt.
Dicitur ergo ite ad vendentes, et emite vobis; idest, videamus nunc
quid vos adiuvent qui vobis laudes vendere consueverunt. Dicunt autem
ne forte non sufficiat nobis et vobis, quia alieno testimonio non
iuvatur quisquam apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix
quisque sibi sufficit cui testimonium perhibeat conscientia sua.
Hieronymus. Verum quia iam emendi tempus excesserat, et adveniente
iudicii die locus non erat poenitentiae, non nova patrare opera, sed
praeteritorum rationem coguntur exsolvere; unde sequitur dum autem
irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo
ad nuptias. Hilarius in Matth. Nuptiae autem, immortalitatis
assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova
societate coniunctio. Chrysostomus in Matth. Per hoc autem quod
dicit dum irent emere, ostendit quia etsi misericordes efficiamur post
mortem, nihil hinc lucrabimur ad effugiendum: sicut nec diviti profuit
quod factus est misericors et sollicitus circa eos qui sibi attinebant.
Origenes in Matth. Vel dicit dum irent emere: est enim invenire
quosdam qui quando debuerunt, neglexerunt aliquid utile discere; in
ipso autem exitu vitae suae, dum disponunt discere, comprehenduntur a
morte. Augustinus de Verb. Dom. Vel aliter. Euntibus illis
emere, idest inclinantibus se in ea quae foris sunt, et solitis
gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui
iudicat; et quae paratae erant, idest quibus coram Deo conscientia
testimonium perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias; idest ubi munda
anima, puro ac perfecto Dei verbo fecunda copulatur. Hieronymus.
Post iudicii autem diem bonorum operum et iustitiae occasio non
relinquitur; unde sequitur et clausa est ianua. Augustinus.
Receptis enim illis qui sunt in angelicam vitam commutati, clauditur
aditus ad regna caelorum; non enim post iudicium patet precum ac
meritorum locus. Hilarius. Et tamen cum iam poenitentiae nullum est
tempus, fatuae occurrunt, aperiri sibi aditum rogant; unde sequitur
novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: domine,
domine, aperi nobis. Hieronymus. Egregia in domini appellatione
confessio indicium fidei est. Sed quid prodest voce invocare quem
operibus neges? Gregorius in Evang. Dolore autem repulsionis
compulsae appellationem ingeminatur dominationis, invocando patrem,
cuius in vita sua misericordiam contempserunt. Augustinus. Non autem
dictum est quod emerunt oleum; et ideo intelligendae sunt, nullo iam
remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis
afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna eius est
severitas post iudicium, cuius ante iudicium ineffabilis misericordia
praerogata est; propter quod sequitur at ille respondens ait: amen
dico vobis, nescio vos: ex illa scilicet regula, quia non habet ars
Dei, idest eius sapientia, ut intrent in gaudium eius qui non coram
Deo, sed ut placerent hominibus, conati sunt aliquid secundum
praecepta eius operari. Hieronymus. Novit enim dominus eos qui sunt
eius, et qui ignorat ignorabitur; et licet virgines sint vel corporis
puritate vel verae fidei confessione, tamen quia oleum non habent,
ignorantur a sponso. Ex hoc autem quod infert vigilate itaque, quia
nescitis diem neque horam, intelligit universa quae dicta sunt esse
praemissa, ut quia ignoramus iudicii diem, sollicite nobis lumen
bonorum operum praeparemus. Augustinus. Non autem solum illius
futuri temporis quo venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis
diem et horam nescit, ad quam quisquis paratus est, etiam paratus
invenitur cum illa vox sonuerit qua omnes evigilaturi sunt. Augustinus
ad Hesychium. Non defuerunt autem qui docere voluerunt, has quinque
et quinque virgines ad hunc eius adventum, qui nunc fit per
Ecclesiam, pertinere; sed haec non sunt temere pollicenda, ne
aliquid occurrat quod valide contradicat.
|
|