|
Glossa. In praecedenti parabola demonstrata est eorum condemnatio qui
oleum sibi sufficienter non praeparaverant, sive per oleum nitor
operum, sive gaudium conscientiae, sive eleemosyna, quae est per
pecuniam, intelligatur. Haec autem parabola inducitur contra eos qui
non solum pecuniis, sed nec verbo, nec alio modo prodesse proximis
volunt, sed omnia occultant; unde dicit sicut enim homo peregre
proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
Gregorius in Evang. Homo autem iste qui peregre proficiscitur,
redemptor noster est, qui in ea carne quam assumpserat, abiit in
caelum. Carnis enim locus proprius terra est, quae quasi ad
peregrinandum ducitur, cum per redemptorem nostrum in caelo
collocatur. Origenes in Matth. Secundum enim divinitatis suae
naturam non peregrinatur, sed secundum dispensationem corporis quod
suscepit. Qui enim dicit discipulis suis: ecce ego vobiscum sum usque
ad consummationem saeculi, unigenitus Dei est, qui non est corporeo
habitu circumclusus. Hoc autem dicentes non solvimus Iesum; sed
unicuique substantiae proprietatem eius salvamus. Possumus et talia
dicere, quod peregrinatur dominus per fidem ambulantibus, et non per
speciem. Si autem peregrinantes a corpore cum domino fuerimus, tunc
et ipse erit nobiscum. Simul etiam considera, quod non videtur
redditio sermonis ita conscripta: sicut homo peregrinans, ita ego aut
filius hominis: quoniam ipse est qui in parabola proponitur peregrinans
quasi homo, non sicut filius Dei. Hieronymus. Vocatis autem
apostolis, doctrinam eis Evangeliorum tradidit, non quasi pro
largitate et parcitate, alteri plus et alteri minus tribuens, sed pro
accipientium viribus; quomodo et apostolus eos qui solidum cibum capere
non poterant, lacte potasse se dicit; unde sequitur et uni dedit
quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum
propriam virtutem. Chrysostomus in Matth. In quinque et duobus et
uno talento diversas gratias intelligimus, quae unicuique traditae
sunt. Origenes. Si quando enim videris eorum qui acceperunt a
Christo dispensationem eloquiorum Dei, alios quidem habere amplius,
alios autem minus, et, ut ita dicam, neque in dimidio intelligentes
rerum negotia comparatione meliorum; alios autem adhuc minus habere;
videbis differentias eorum qui eloquia domini susceperunt a Christo:
quoniam alia fuit virtus eorum quibus data sunt quinque talenta, alia
quibus duo, alia quibus unum; et alter alterius non capiebat
mensuram; et qui accepit talentum unum, accepit quidem datum non
contemptibile: multum est enim et unum talentum talis domini. Tamen
tres sunt proprii servi, sicut tria sunt genera eorum qui fructum
faciunt; et quinque quidem accepit talenta qui omnia sensibilia
Scripturarum potest adducere ad sensus diviniores; duo autem qui est
corporalem doctrinam edoctus: duo enim videtur carnalis numerus esse;
sed adhuc minus potenti unum talentum paterfamilias dedit. Gregorius.
Vel aliter. Quinque talentis dona quinque sensuum, idest exteriorum
scientia exprimitur; duobus vero intellectus et operatio designantur:
unius autem talenti nomine, intellectus tantum designatur. Sequitur
et profectus est statim. Glossa. Non locum mutans, sed liberam eis
operandi potestatem permittens, et suo arbitrio relinquens. Sequitur
abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et
lucratus est alia quinque. Hieronymus. Acceptis enim terrenis
sensibus, caelestium sibi notitiam duplicavit, ex creaturis
intelligens creatorem, ex corporalibus incorporalia, ex brevibus
sempiterna. Gregorius in Evang. Sunt etiam nonnulli qui, etsi
interna ac mystica penetrare nesciunt, pro intentione tamen supernae
patriae docent recta quae possunt de ipsis exterioribus quae
acceperunt; dumque se a carnis petulantia, a terrenarum rerum ambitu,
atque a visibilium voluptate custodiunt, ab his etiam alios admonendo
compescunt. Origenes in Matth. Vel qui habent sensus exercitatos,
conversati salubriter, et ad maiorem scientiam seipsos erigentes, et
studiose docentes, lucrati sunt alia quinque: quia nemo facile
additamentum accipit virtutis alterius, nisi eius quam habet; et
quanta ipsa scit, tanta alterum docet, et non amplius. Hilarius in
Matth. Vel servus ille qui quinque talenta accepit, populus ex lege
credentium est, ex qua profectus meritum ipsius recte impleta
evangelicae fidei operatione duplicavit. Sequitur similiter et qui duo
acceperat, lucratus est alia duo. Gregorius. Sunt enim nonnulli qui
dum intelligendo et operando aliis praedicant, quasi duplicatum de
negotio lucrum reportant: quia dum utrique sexui praedicatio
impenditur, quasi accepta talenta geminantur. Origenes. Vel lucrati
sunt alia duo, idest corporalem eruditionem, et aliam paulo
sublimiorem. Hilarius. Vel ille servus cui duo talenta commissa
sunt, gentium populus est, fide atque confessione et filii
iustificatus, et patris; dominum nostrum Iesum Christum Deum atque
hominem ex spiritu et carne confessus. Haec ergo huic sunt duo talenta
commissa. Sed ut populus Iudaeorum omne sacramentum quod in quinque
talentis, idest in lege, cognoverat, idipsum fide Evangelii
duplicavit; ita iste incremento duorum talentorum, intellectum atque
operationem promeruit. Sequitur qui autem unum acceperat, abiens
fodit in terra, et abscondit pecuniam domini sui. Gregorius in
Evang. Talentum quippe in terra abscondere, est acceptum ingenium in
terrenis actibus implicare. Origenes in Matth. Vel aliter. Si
quando videris aliquem qui virtutem habet docendi et animabus
proficiendi, et hanc virtutem occultat, quamvis habeat quamdam
religionem conversationis, non dubites dicere talem esse qui accepit
unum talentum, et abscondit ipsum in terra. Hilarius in Matth. Vel
iste servus qui unum talentum accepit et in terra recondidit, populus
est in lege persistens, qui propter invidiam salvandarum gentium in
terra acceptum talentum abscondit: in terra enim talentum abscondere,
est novae praedicationis gloriam sub obtrectatione corporeae passionis
occultare. Sequitur post multum vero temporis venit dominus servorum
illorum, et posuit rationem cum eis. In ratione autem ponenda iudicii
examen est. Origenes. Et observa in hoc loco, quoniam non servi ad
dominum vadunt ut iudicentur; sed dominus venit ad eos, cum tempus
fuerit impletum; de quo dicit post multum vero temporis, idest,
postquam dimisit aptos ad negotiandum animarum salutem; et ideo
forsitan non facile invenitur quis ex eis qui apti fuerint ad huiusmodi
opus, ut cito transeat de hac vita; sicut est manifestum ex eo quod et
apostoli senuerunt: ex quibus dicitur ad Petrum: cum senueris,
extendes manum tuam; de Paulo autem dictum est ad Philemonem: nunc
autem ut Paulus senex. Chrysostomus in Matth. Vide et dominum
ubique non confestim expetentem rationem, ut discas eius
longanimitatem. Mihi autem videtur quod resurrectionem occulte
insinuans, hoc dicit. Hieronymus. Ideo ergo dicit post multum
temporis, quia grande tempus est inter ascensionem salvatoris, et
secundum eius adventum. Gregorius. Haec autem lectio huius
Evangelii considerare nos admonet, ne qui plus ceteris in hoc mundo
accepisse aliquid cernuntur, ab auctore mundi gravius iudicentur: cum
enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo
humilior quisque debet esse ex munere, quanto se obligatiorem esse
conspicit in reddenda ratione. Origenes. Fiducia autem fecit eum qui
quinque talenta acceperat, audere ut ad dominum prius accederet;
sequitur enim et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia
quinque talenta, dicens: domine, quinque talenta tradidisti mihi,
ecce alia quinque superlucratus sum. Gregorius. Servus ergo qui
geminata talenta retulit, laudatur a domino, et ad aeternam
remunerationem perducitur: unde subditur: ait illi dominus: euge.
Rabanus. Euge interiectio est laetantis; per quod gaudium suum
dominus insinuat, qui bene laborantem servum ad gaudium aeternum
invitat; de quo propheta ait: laetificabis nos in gaudio cum vultu
tuo. Chrysostomus in Matth. Serve bone, quia de bono loquitur,
quod est ad proximum, et fidelis, quia nihil eorum quae sunt domini
sibi appropriavit. Hieronymus. Dicit autem super pauca fuisti
fidelis, quia omnia quae in praesenti habemus, licet magna videantur
et plurima, tamen comparatione futurorum parva et pauca sunt.
Gregorius. Sed tunc fidelis servus supra multa constituitur, quando
devicta omnis corruptionis molestia, de aeternis gaudiis in illa
caelesti sede gloriatur. Tunc etiam ad domini sui gaudium perfecte
intromittitur, quando in aeterna illa patria assumptus, atque
Angelorum coetibus admixtus, sic interius gaudet de munere ut non sit
quod exterius doleat iam de corruptione. Hieronymus. Quid autem
potest maius dari fideli servo quam esse cum domino et videre gaudium
domini sui? Chrysostomus in Matth. Per hoc enim verbum omnem
beatitudinem ostendit. Augustinus de Trin. Hoc enim erit plenum
gaudium nostrum, quo amplius non est, frui Deo Trinitate, ad cuius
imaginem facti sumus. Hieronymus. Utrique autem servo et qui de
quinque talentis decem fecerat, et qui de duobus quatuor, idem
patrisfamilias sermo blanditur; utrumque etiam simili recipit gaudio,
non considerans lucri magnitudinem, sed studii voluntatem; unde
sequitur accessit autem et qui duo talenta acceperat. Origenes in
Matth. Quod autem dicit vel in eo qui quinque talenta acceperat, vel
in isto qui duo, accedens, intellige accessum transitum de hoc mundo
ad illum: et vide quoniam eadem dicta sunt ambobus, ne forte et qui
minorem habuit virtutem, et totam illam quam habuit, secundum quod
oportebat, exercuit, nihil minus habiturus sit apud Deum quam ille
qui fuerit in maiori virtute: hoc enim solum quaeritur, ut quicquid
habuerit homo ex Deo, toto eo utatur ad gloriam Dei. Gregorius in
Evang. Servus autem qui operari de talento noluit, ad dominum cum
verbis excusationis redit: unde subditur accedens autem et qui unum
talentum acceperat, ait: domine, scio quia homo durus es.
Hieronymus. Vere enim hoc quod scriptum est: ad excusandas
excusationes in peccatis, etiam huic servo contingit, ut ad pigritiam
et negligentiam, superbiae quoque crimen accederet. Qui enim debuit
simpliciter inertiam confiteri et orare patremfamilias, e converso
calumniatur, et dicit se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra
pecuniae quaereret, etiam de sorte periclitaretur. Origenes.
Videtur enim mihi iste servus fuisse inter credentes quidem, non autem
fiducialiter agentes, sed latere volentes, et omnia facientes ut non
cognoscantur quasi Christiani. Adhuc videntur mihi qui huiusmodi sunt
timorem Dei habere, et sapere de eo quasi de aliquo austero et
implacabili: hoc enim significat cum dicit domine, scio quia homo
durus es. Intelligimus autem, quod vere dominus noster metit ubi non
seminavit; quoniam iustus seminat in spiritu, ex quo metet vitam
aeternam. Metit etiam ubi non seminat, et congregat ubi non spargit:
quia sibi computat esse collata quaecumque in pauperibus fuerint
seminata. Hieronymus. Ex eo etiam quod hic servus ausus est dicere
metis ubi non seminasti, intelligimus etiam gentilium et philosophorum
bonam vitam recipere dominum. Gregorius. Sunt autem plerique intra
Ecclesiam, quorum iste servus imaginem tenet, qui melioris vitae vias
aggredi metuunt; et tamen iacere in sui corporis ignavia non
pertimescunt; cumque se peccatores considerant, sanctitatis vias
arripere trepidant, et remanere in suis iniquitatibus non formidant.
Hilarius in Matth. Vel per hunc servum intelligitur populus
Iudaeorum in lege persistens, qui dicit: timui te; tamquam metu
veterum praeceptorum ab usu evangelicae libertatis abstineat, dicatque
ecce quod tuum est, velut in his quae a domino praecepta sunt fuerit
immoratus; cum tamen sciverit, metendos illic iustitiae fructus ubi
lex sata non sit, et colligendos ex gentibus qui non ex Abrahae sint
stirpe dispersi. Hieronymus. Sed quod putaverat se pro excusatione
dixisse, in culpam propriam vertitur; unde sequitur respondens autem
dominus eius dixit ei: serve male et piger, sciebas quia meto ubi non
semino. Servus autem malus appellatur, quia calumniam domino fecit:
piger, quia talentum noluit duplicare: ut in altero superbiae, in
altero negligentiae condemnetur. Si, inquit, durum et crudelem me
noveras, et aliena sectari; tu scires me mea diligentius quaesiturum,
et dares pecuniam meam, sive argentum nummulariis: utrumque enim
argyrion, Graecus sermo significat. Eloquia domini, eloquia casta,
argentum igne examinatum. Pecunia ergo et argentum, praedicatio
Evangelii et sermo divinus est; qui dari debuit nummulariis, idest
vel ceteris doctoribus, quod fecerunt apostoli, per singulas
provincias presbyteros et episcopos ordinantes; vel cunctis
credentibus, qui possunt pecuniam duplicare et cum usuris reddere, ut
quicquid sermone didicerant, opere explerent. Gregorius. Sicut ergo
periculum doctorum aspicitur, si dominicam pecuniam teneant, ita et
auditorum: quia cum usuris ab eis exigitur quod audierunt, ut scilicet
ex eo quod audiunt, etiam studeant intelligere non audita. Origenes.
Non autem confessus est dominus se esse durum, sicut ille
arbitrabatur; ceteris autem eius sermonibus concessit. Sed vere durus
est his qui misericordia Dei abutuntur ad negligentiam suam, non ad
conversionem. Gregorius in Evang. Pigrum vero servum qua sententia
dominus feriat, audiamus: tollite itaque ab eo talentum, et date ei
qui habet decem talenta. Origenes. Potest quidem dominus suae
divinitatis virtute auferre sufficientiam ab eo qui pigrius est ea
usus, et dare ei qui eam multiplicavit. Gregorius. Opportunum autem
videbatur ut ei potius qui duo quam qui quinque talenta acceperat
daretur: illi enim dari debuit qui minus habebat. Sed cum per quinque
talenta exteriorum scientia designetur, per duo autem intellectus et
operatio; plus habuit qui duo quam qui quinque talenta acceperat: quia
qui per talenta quinque exteriorum administrationem meruit, ab
intellectu aeternorum adhuc vacuus fuit. Unum ergo talentum, per quod
intellectum significari diximus, illi dari debuit qui bene exteriora
quae acceperat, ministravit: quod quotidie in sancta Ecclesia
cernimus, ut etiam interna intelligentia polleant qui exteriora
fideliter administrant. Hieronymus. Vel datur ei qui decem talenta
fecerat, ut intelligamus, licet aequale sit domini gaudium in
utriusque labore, eius scilicet qui quinque et qui duo duplicavit,
tamen maius deberi praemium ei qui plus in domini pecunia laboravit.
Gregorius. Generalis etiam mox sententia subditur, qua dicitur omni
enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet, et quod
videtur habere, auferetur ab eo. Quisquis autem caritatem habet,
alia etiam dona percipit; quisquis autem caritatem non habet, etiam
dona quae percepisse videbatur, amittit. Chrysostomus in Matth.
Qui etiam gratiam sermonis et doctrinae ad proficiendum habet, non
utens ea, gratiam perdit; qui autem studium adhibet, amplius attrahit
donum. Hieronymus. Multi etiam cum sint sapientes naturaliter, et
habeant acumen ingenii, si fuerint negligentes, et desidia bonum
naturae corruperint, ad comparationem eius qui paululum tardior labore
et industria compensavit quod minus habuit, perdunt bonum naturae; et
praemium quod eis fuerat repromissum, vident transire ad alios.
Potest etiam sic intelligi. Ei qui fidem habet, et bonam in domino
voluntatem, etiam si quid minus, ut homo, in opere habuerit, dabitur
a bono iudice; qui autem fidem non habuerit, etiam ceteras virtutes
quas videbatur naturaliter possidere, perdet. Et eleganter inquit
quod videtur habere, auferetur ab eo: quicquid enim sine fide Christi
est, non ei debet imputari qui male eo usus est, sed illi qui etiam
malo servo naturae bonum tribuit. Gregorius in Evang. Vel quisquis
caritatem non habet, etiam ea quae percepisse videbatur, amittit.
Hilarius in Matth. Habentibus etiam usum Evangeliorum et legis
honor redditur; non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege
sibi esse videbatur honoris auferetur. Chrysostomus in Matth.
Servus autem malus non solum damno punitur, sed etiam intolerabili
poena, et cum poena accusabili denuntiatione; unde sequitur et
inutilem servum eicite in tenebras exteriores. Origenes in Matth.
Ubi scilicet nulla illuminatio est, forsitan nec corporalis; nec est
respectio Dei illic, sed quasi indigni speculatione Dei, qui talia
peccaverunt, condemnantur in his quae exteriores tenebrae appellantur.
Legimus etiam aliquem ante nos exponentem de tenebris abyssi quae est
extra mundum, ut quasi indigni toto mundo in abyssum illam foras
eiciantur, in qua sunt tenebrae, nemine eas illuminante. Gregorius.
Et sic per poenam in tenebras exteriores cadet qui per suam culpam
sponte in interiores tenebras decidit. Hieronymus. Quid autem sit
fletus et stridor dentium, supra diximus. Chrysostomus in Matth.
Vide autem quia non solum qui rapit aliena aut qui mala operatur,
punitur ultima poena, sed etiam qui bona non facit. Gregorius in
Evang. Habens igitur intellectum, curet omnino ne taceat; habens
rerum affluentiam, a misericordia non torpescat; habens artem qua
regitur, usum illius cum proximo partiatur; habens loquendi locum,
apud divitem pro pauperibus intercedat. Talenti enim nomine cuilibet
reputabitur quod vel minimum acceperit. Origenes. Si autem displicet
tibi quod dicitur, si propter quod non docuit, quis iudicatur,
recordare illud apostoli: vae mihi est, si non evangelizavero.
|
|