|
Rabanus. Post parabolas de fine mundi, iam exequitur dominus modum
futuri iudicii. Chrysostomus in Matth. Est autem haec pars
delectabilissima, quam continue in animo vertentes, cum studio
audiamus, et omni compunctione; nam et ipse Christus terribilius et
lucidius hunc pertractat sermonem. Idcirco non dicit de cetero:
simile factum est regnum caelorum; sed revelate seipsum ostendit,
dicens cum autem venerit filius hominis in maiestate sua. Hieronymus.
Post biduum quidem Pascha facturus, et tradendus cruci, et
illudendus ab hominibus, recte promittit gloriam triumphantis, ut
secutura scandala pollicitationis praemio compensaret. Et notandum,
quod qui in maiestate cernendus est, filius hominis sit. Augustinus
super Ioannem. In forma humana videbunt eum impii, videbunt et ad
dexteram positi: in iudicio enim apparebit in forma quam ex nobis
accepit; sed postea futurum est ut videatur in forma Dei, quam sciunt
omnes fideles. Remigius. Destruitur autem his verbis illorum error
qui dixerunt, dominum non in eadem forma servi manere. Maiestatem
autem appellat divinitatem, qua aequalis est patri et spiritui sancto.
Origenes in Matth. Vel quia cum gloria huc revertetur, ut corpus
eius sit quale fuit cum transfiguratus fuit in monte. Sedes autem eius
aut quidam perfectiores sanctorum dicuntur, de quibus scriptum est:
quoniam illic sederunt sedes in iudicio; aut quaedam virtutes
angelicae, de quibus dicitur: sive throni, sive dominationes.
Augustinus de Civ. Dei. Descendet enim cum Angelis, quos
advocabit de supernis locis ad faciendum iudicium; unde dicitur et
omnes Angeli eius cum eo. Chrysostomus in Matth. Omnes enim
Angeli cum ipso aderunt, testantes et ipsi quantum administraverunt
missi a domino ad hominum salutem. Augustinus de poenitentia. Vel
Angelorum nomine significavit homines qui cum Christo iudicabunt:
Angeli enim nuntii sunt; nuntios autem rectissime accipimus omnes qui
salutem caelestem hominibus nuntiaverunt. Sequitur et congregabuntur
ante eum omnes gentes. Remigius. His verbis vera hominis futura
demonstratur resurrectio. Augustinus de Civ. Dei. Haec autem
congregatio per ministerium angelicum fiet, quibus dicitur: congregate
illi sanctos eius. Origenes in Matth. Vel non localiter
intelligamus quod congregabuntur ante eum omnes gentes, sed quia iam
non erunt dispersae in dogmatibus falsis et multis de eo. Manifesta
enim fiet divinitas Christi, ut non solum nullus iustorum, sed nec
aliquis peccatorum ignoret: non enim in aliquo loco apparebit filius
Dei, et in altero non apparebit; sicut ipse secundum comparationem
fulguris voluit demonstrare. Quamdiu ergo iniqui nec se cognoscunt nec
Christum, vel iusti per speculum in aenigmate vident, tamdiu non sunt
segregati boni a malis; cum autem propter manifestationem filii Dei,
omnes ad intellectum venerint suum, tunc salvator segregabit bonos a
malis; unde sequitur et separabit eos ab invicem, sicut pastor
segregat oves ab haedis: quia et peccatores cognoscent sua delicta, et
iusti manifeste videbunt semina iustitiae suae ad qualem eos perduxerint
finem. Oves autem dicti sunt qui salvantur, propter mansuetudinem,
quam didicerunt ab eo qui dicit: discite a me quia mitis sum; et
propter quod usque ad occisionem parati fuerunt venire, imitantes
Christum, qui sicut ovis ad occisionem ductus est. Haedi autem
dicuntur mali, qui aspera et dura saxa ascendunt, et per praecipitia
eorum incedunt. Chrysostomus in Matth. Vel hos vocat haedos, illos
autem oves, ut horum infructuositatem ostendat, nullus enim fit ab
haedis fructus; illorum autem utilitatem; multus enim est ovium
fructus et a lana et a lacte et a fetibus qui parturiuntur. Nomine
autem ovis in Scripturis divinis simplicitas, et innocentia solet
designari. Pulchre ergo in hoc loco per oves electi designantur.
Hieronymus. Haedus autem lascivum est animal et fervens semper ad
coitum, et semper pro peccatis offertur in lege; nec dicit capras,
quae possunt habere fetus et tonsae egrediuntur de lavacro.
Chrysostomus in Matth. Deinde segregat eos etiam situ; nam sequitur
et statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris. Origenes
in Matth. Sancti enim, qui dextera opera operati sunt, acceperunt
pro mercede suorum dexterorum dexteram regis, in qua requies et gloria
est; mali vero propter opera sua pessima et sinistra, ceciderunt in
sinistram, idest in tristitiam tormentorum. Sequitur tunc dicet rex
eis qui a dextris eius erunt: venite; ut quicquid minus fuerit eis,
cum perfectius uniti fuerint Christo consequantur. Addit autem
benedicti patris mei, ut eminentia benedictionis eorum manifestetur:
quia prius benedicti sunt a domino, qui fecit caelum et terram.
Rabanus. Vel vocantur benedicti quibus pro bonis meritis debetur
aeterna benedictio. Patris autem sui dicit esse regnum, quia ad eum
refert potestatem regni a quo ipse rex est genitus; unde per
auctoritatem regiam, qua ipse solus exaltabitur in die illa, proferet
iudicii sententiam; unde signanter dicitur. Tunc dicet rex.
Chrysostomus in Matth. Nota autem, quod non dixit: accipite, sed
possidete, sive hereditate, sicut familiaria bona sive paterna, sicut
vestra vobis antiquitus debita; unde dicitur paratum vobis regnum a
constitutione mundi. Hieronymus. Haec autem iuxta praescientiam Dei
accipienda sunt, apud quem futura iam facta sunt. Augustinus de
Civ. Dei. Excepto autem illo regno, de quo in fine dicturus est
possidete paratum vobis regnum, licet longe impari modo, etiam
praesens Ecclesia dicitur regnum eius; in quo adhuc cum hoste
confligitur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine
hoste regnabitur. Augustinus de poenitentia. Sed dicet aliquis:
regnare nolo, sufficit mihi salvum esse; in quo primum eos fallit,
quia eorum nec salus est ulla quorum iniquitas perseverat; deinde si
est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes, oportet tamen
ut in uno regno sint omnes, ne in hostium aut aliorum numero
deputentur, et ceteris regnantibus ipsi pereant. Omnes enim Romani
Romanum regnum possident, quamvis non omnes in eo regnent.
Chrysostomus in Matth. Pro quibus ergo sancti, caelestis regni bona
accipiant, manifestatur cum subditur esurivi et dedistis mihi
manducare. Remigius. Et notandum, quod in hoc loco sex opera
misericordiae a domino commemorantur; quae quicumque implere
studuerit, regnum a constitutione mundi praeparatum electis percipere
merebitur. Rabanus. Mystice autem qui esurientem et sitientem
iustitiam pane verbi reficit, vel potu sapientiae refrigerat, et qui
errantem per haeresim vel per peccatum in domum matris Ecclesiae
recipit, et qui infirmum in fide assumit, verae dilectionis observat
iura. Gregorius Moralium. Hi autem quibus iudex veniens in dextera
consistentibus dicit esurivi, etc., sunt qui ex parte electorum
iudicantur et regnant, qui vitae maculas lacrymis tergunt; qui mala
praecedentia factis sequentibus redimentes, quidquid illicitum
aliquando fecerant, ab oculis iudicis eleemosynarum superductione
cooperiunt. Alii vero sunt qui non iudicantur et regnant, qui etiam
praecepta legis perfectionis virtute transcendunt. Origenes in
Matth. Humilitatis autem causa laude beneficiorum suorum indignos se
proclamant, non obliti eorum quae fecerunt. Ipse autem eis ostendit
suam compassionem in suis; unde sequitur tunc respondebunt ei iusti,
dicentes: domine, quando te vidimus, et cetera. Rabanus. Hoc
quidem dicunt non diffidentes de verbis domini; sed stupent de tanta
sublimatione, et de maiestatis suae magnitudine; vel quia videbitur
eis parvum esse bonum quod egerant, secundum illud apostoli: non sunt
condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur
in nobis. Sequitur et respondens rex dicet eis: amen dico vobis:
quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
Hieronymus. Libera quidem nobis erat intelligentia, quod in omni
paupere Christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, et sic de
aliis; sed ex hoc quod sequitur quamdiu fecistis uni de his fratribus
meis minimis, etc., non mihi videtur generaliter dixisse de
pauperibus, sed de his qui pauperes spiritu sunt; ad quos extendens
manum dixerat: fratres mei sunt qui faciunt voluntatem patris mei.
Chrysostomus in Matth. Sed si fratres eius sunt, quare eos minimos
vocat? Propter hoc quia sunt humiles, quia pauperes, quia abiecti.
Non autem per hos, monachos solum intelligit, qui ad montes
secesserunt; sed unumquemque fidelem, etiam si fuerit saecularis, et
fuerit esuriens, aut aliud huiusmodi, vult misericordiae procuratione
potiri: fratrem enim Baptisma facit et mysteriorum communicatio.
Sequitur tunc dicet et his qui a sinistris eius erunt: discedite a
me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo et
Angelis eius. Origenes in Matth. Sicut iustis dixerat: venite,
ita et iniustis dicit discedite; nam propinqui sunt verbo qui servant
Dei mandatum, et vocantur ut adhuc propinquiores efficiantur; longe
autem ab eo sunt, etsi videantur ei assistere, qui non faciunt mandata
ipsius: propter hoc audiunt discedite, ut qui modo vel videntur esse
ante eum, postea nec videantur. Considerandum est autem, quoniam in
sanctis dictum est: benedicti patris mei; non autem nunc dicitur:
maledicti patris mei; nam benedictionis quidem ministrator est pater,
maledictionis autem unusquisque sibi est auctor, qui maledictione digna
est operatus. Qui autem recedunt a Iesu, decidunt in ignem
aeternum, qui alterius est generis ab hoc igne quem habemus in usu.
Nullus enim ignis inter homines est aeternus, sed nec multi temporis.
Et considera quoniam regnum quidem non Angelis praeparatum dicit,
ignem autem aeternum Diabolo et Angelis eius: quia quantum ad se,
homines non ad perditionem creavit; peccantes autem coniungunt se
Diabolo; ut sicuti qui salvantur, sanctis Angelis coaequantur, sic
qui pereunt Diaboli Angelis coaequentur. Augustinus de Civ. Dei.
Ex hoc autem patet quod idem ignis erit hominum supplicio attributus et
Daemonum. Si autem erit corporali tactu noxius ut eo possint corpora
cruciari, quomodo in eo erit poena spirituum malignorum, nisi quia
sunt quaedam Daemonibus corpora, sicut quibusdam visum est, ex isto
aere crasso atque humido? Si autem aliquis nulla habere Daemones
corpora asserat, non est de hac re contentiosa disputatione certandum.
Cur enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis, etiam
spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus
hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt concludi
corporalibus membris, et tunc poterunt corporum suorum vinculis
insolubiliter alligari? Adhaerebunt ergo Daemones, licet
incorporei, corporalibus ignibus cruciandi, accipientes ex ignibus
poenam, non dantes ignibus vitam. Ignis autem ille corporeus erit,
et cruciabit huiusmodi corpora cum spiritibus; Daemones autem spiritus
sine corporibus. Origenes in Matth. Vel forsitan ignis ille talis
substantia est ut invisibilia comburat, ipse invisibilis constitutus,
secundum quod ait apostolus: quae videntur, temporalia sunt; quae
autem non videntur, aeterna. Ne autem mireris audiens esse
invisibilem ignem et punientem, cum videas interius calorem hominibus
accidentem, et non mediocriter cruciantem. Sequitur esurivi enim et
non dedistis mihi manducare. Scriptum est ad fideles: vos estis
corpus Christi. Sicut ergo anima habitans in corpore, cum non
esuriat quantum ad suam substantiam spiritualem, esurit tamen corporis
cibum, quia copulata est corpori suo, sic et salvator patitur quae
patitur corpus eius Ecclesia, cum sit ipse impassibilis. Et hoc
considera, quia loquens ad iustos, per singulas species eorum
beneficia dinumerat; ad iniustos autem praescindens narrationem,
adunavit utrumque, dicens infirmus fui et in carcere, et non
visitastis me; quoniam misericordis iudicis erat bene facta quidem
hominum largius praedicare et ampliare; malefacta autem eorum
transitorie memorari et abbreviare. Chrysostomus in Matth. Intuere
autem quia non in uno tantum vel duobus, sed in omnibus misericordiam
deseruerunt: non enim esurientem solum non cibaverunt, sed neque,
quod levius erat, infirmum visitaverunt. Et vide qualiter levia
iniungit; non enim dixit: in carcere eram, et non eripuistis me;
infirmus eram, et non curastis me; sed non visitastis, et non
venistis ad me. In esuriendo etiam non pretiosam petit mensam, sed
necessarium cibum. Omnia ergo sufficientia sunt ad poenam. Primo
quidem facilitas petitionis, panis enim erat; secundo miseria eius qui
petebat, pauper enim erat; tertio compassio naturae, homo enim erat;
quarto desiderium promissionis, regnum enim promisit; quinto dignitas
eius qui accipiebat, Deus enim erat qui pauperes accipiebat; sexto
superabundantia honoris, quoniam dignatus est ab hominibus accipere;
septimo iustitia dationis, ex suis enim a nobis accipit: sed contra
universa haec homines per avaritiam excaecantur. Gregorius Moralium.
Isti autem quibus hoc dicitur, sunt mali fideles, qui iudicantur et
pereunt; alii vero, scilicet infideles, non iudicantur et pereunt:
non enim eorum tunc causa discutitur qui ad conspectum districti iudicis
iam cum damnatione suae infidelitatis accedunt; professionem vero fidei
retinentes, sed professionis opera non habentes, redarguuntur ut
pereant. Isti enim saltem verba iudicis audiunt, quia eius fidei
saltem verba tenuerunt; illi in damnatione sua aeterni iudicis nec
verba suscipiunt, quia eius reverentiam nec verbo tenus servare
voluerunt: nam et princeps terrenam rempublicam regens aliter punit
civem interius delinquentem, atque aliter hostem exterius rebellantem:
in illo enim iura sua consulit; contra hostem vero bellum movet, et de
poena eius quid lex habeat non requirit. Chrysostomus in Matth.
Verbis autem iudicis redarguti, cum mansuetudine loquuntur: sequitur
enim tunc respondebunt ei et ipsi dicentes: domine, quando te
vidimus? Origenes in Matth. Considera, quia iusti immorantur in
unoquoque verbo, iniusti autem non ita per singula, sed cursim
dicunt: quoniam proprium est iustorum bene facta sua relata sibi in
facie, diligenter et per singula refutare causa humilitatis; malorum
autem hominum est culpas suas excusationis causa aut nullas esse
ostendere, aut leves et paucas. Sed et responsio Christi hoc ipsum
signat; unde sequitur tunc respondebit illis, dicens: amen dico
vobis. Volens enim iustorum bene facta ostendere grandia, peccatorum
autem culpas non grandes, ad iustos quidem dicit: ex eo quod fecistis
uni ex minimis meis fratribus; ad iniustos autem non adiecit:
fratribus: revera enim fratres eius sunt qui perfecti sunt. Gratius
est autem apud Deum opus bonum quod fit in sanctioribus quam in minus
sanctis; et levior culpa est negligere minus sanctos quam sanctiores.
Augustinus de Civ. Dei. Nunc autem de novissimo iudicio agitur,
quando Christus de caelo venturus est, vivos et mortuos iudicaturus.
Divini iudicii ultimum hunc diem dicimus, idest novissimum tempus:
nam per quot dies istud iudicium protendatur incertum est; sed
Scripturarum sanctarum more dies poni solet pro tempore. Ideo autem
dicimus ultimum iudicium vel novissimum, quia et nunc iudicat, et ab
humani generis initio iudicavit, a ligno vitae separans primos
homines, et Angelis peccantibus non parcens; in illo autem finali
iudicio simul et homines, et Angeli iudicabuntur: fiet enim virtute
divina ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam
revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset
vel excuset scientia conscientiam.
|
|