|
Augustinus de fide et operibus. Nonnulli seipsos seducunt, dicentes
ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam. Hoc praevidens
dominus, sententiam suam ita conclusit dicens et ibunt hi in supplicium
aeternum, iusti vero in vitam aeternam. Origenes in Matth. Attende
quoniam, cum prius dixisset: venite, benedicti, deinde: discedite,
maledicti, propterea quod proprium boni Dei est primum recordari
benefacta bonorum quam malefacta malorum, hic prius nominat poenam
malorum, deinde vitam bonorum: ut primum quae timoris sunt, evitemus
mala; postea quae honoris sunt, appetamus bona. Gregorius
Moralium. Si ergo tanta poena mulctatur qui non dedisse convincitur,
qua poena feriendus est qui redarguitur abstulisse aliena? Augustinus
de Civ. Dei. Est autem vita aeterna summum bonum nostrum, et finis
civitatis Dei; de quo fine dicit apostolus: finem vero vitam
aeternam. Sed rursus, quia vita aeterna ab his qui familiaritatem non
habent cum Scripturis sanctis, potest accipi etiam in vita malorum
propter animae immortalitatem, vel propter interminabiles poenas
impiorum; profecto finis civitatis huius, in quo summum habebitur
bonum, vel pax in vita aeterna, vel vita aeterna in pace dicendus
est, ut ab omnibus possit intelligi. Augustinus de Trin. Quod enim
dixit dominus famulo suo Moysi: ego sum qui sum, hoc contemplabimur
cum vivemus in aeternum. Ita enim dominus ait: haec est vita aeterna
ut cognoscant te verum Deum. Haec enim nobis contemplatio promittitur
actionum omnium finis, atque aeterna perfectio gaudiorum, de qua dicit
Ioannes: videbimus eum sicuti est. Hieronymus. Prudens autem
lector intende, quod et supplicia aeterna sunt: et vita perpetua metum
deinceps non habeat ruinarum. Gregorius Dialog. Inquiunt: ideo
peccantibus minatus est, ut eos a peccatis compesceret; quibus
respondemus: si falsa minatus est ut iniustitiam corrigeret, etiam
falsa promiserat, ut ad iustitiam provocaret; et sic dum satagunt
Deum perhibere misericordem, non verentur praedicare fallacem. At,
inquiunt, sine fine puniri non debet culpa cum fine: quibus
respondemus, quod recte dicerent, si iudex iustus non corda hominum,
sed facta pensaret. Ad districti ergo iudicis iustitiam pertinet ut
numquam careant supplicio quorum mens in hac vita numquam voluit carere
peccato. Augustinus de Civ. Dei. Nullius etiam legis iustitia
attendit ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta unde puniretur
admisit. Nullus enim extitit qui censeret tam cito nocentium finienda
esse tormenta, quam cito factum est homicidium vel adulterium. Qui
vero pro aliquo grandi crimine morte mulctatur, numquid moram qua
occiditur, eius supplicium leges existimant, et non quod eum in
sempiternum auferant a societate viventium? Iam vero damnum,
ignominia, exilium, servitus, cum plerumque sic infligantur ut nulla
venia relaxentur, nonne pro huius vitae modo similia poenis videntur
aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa vita
quae his plectitur, porrigitur in aeternum. Sed inquiunt: quomodo
ergo verum est quod ait Christus: in qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno?
Nec attendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter
vicissitudinem mali; idest, ut qui mala fecerit, mala patiatur,
eamdem dictam mensuram fuisse. Factus est autem homo malo dignus
aeterno, qui hoc in se peremit bonum quod esse posset aeternum.
Gregorius Dialog. At inquiunt: nullus iustus crudelitatibus
pascitur, et delinquens servus a iusto domino idcirco caedi
praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Iniqui autem Gehennae ignibus
traditi, quo fine semper ardebunt? Quibus respondemus, quod
omnipotens Deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur;
quia autem iustus est, ab iniquorum ultione non sedatur; et tamen ad
aliquid iniqui semper concremantur, ut scilicet iusti tanto in aeternum
magis divinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum
mala puniri conspiciunt, quae eius adiutorio vitare potuerunt.
Augustinus de Civ. Dei. Sed nullum est, inquiunt, corpus quod
dolere possit, mori non possit. Necesse est autem ut vivat dolens,
non est necesse ut occidat dolor; quia nec corpora ista mortalia omnis
dolor occidit; et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est,
quoniam sic connexa est anima huic corpori ut summis doloribus cedat
atque discedat; tunc autem tali corpori anima et eo connectitur modo ut
illud vinculum nullo dolore vincatur. Non ergo tunc nulla, sed
sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit, Deum non
habendo, nec doloribus corporis carere moriendo. Inter huiusmodi
autem aeternitatem supplicii negantes misericordior fuit Origenes, qui
et ipsum Diabolum et Angelos eius post graviora pro meritis et
diuturna supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis
Angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla
non immerito reprobavit Ecclesia: quia et hoc quod misericors
videbatur amisit, faciendo veras miserias, quibus poenas luerent, et
falsas beatitudines in quibus securum et sempiternum boni gaudium non
haberent. Longe autem aliter aliorum misericordia errat affectu, qui
hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, hominum vero qui
vel citius, vel tardius liberantur, aeternam felicitatem putant. Cur
autem haec misericordia ad universam naturam manat humanam, et cum ad
angelicam ventum fuerit, mox arescit? Gregorius Dialog. At
inquiunt: ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis, quos tunc
ardere viderint, non orabunt? Orant quidem pro inimicis suis eo
tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere;
quomodo autem tunc orabitur pro illis qui iam nullatenus possunt ab
iniquitate commutari? Augustinus de Civ. Dei. Item sunt alii ab
aeterno supplicio liberationem non omnibus hominibus promittentes, sed
tantummodo Christi Baptismate ablutis, qui participes sunt corporis
eius, quomodolibet vixerunt: propter illud quod ait dominus: si quis
manducaverit ex hoc pane, non morietur in aeternum. Item sunt qui non
omnibus habentibus Christi sacramentum, sed solum Catholicis,
quamvis male viventibus, hoc pollicentur, qui non solum sacramento,
sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in corpore eius quod est
Ecclesia constituti, etiam si postea, in aliquam haeresim vel in
gentilium idololatriam fuerint lapsi. Sunt autem qui propter id quod
scriptum est supra: qui perseveravit usque in finem, hic salvus erit,
non nisi in Catholica Ecclesia perseverantibus hoc promittunt, quod
merito fundamenti, idest fidei, per ignem salventur; quo igne in
ultimo iudicio punientur mali. Sed omnibus his contradicit apostolus
dicens: manifesta sunt opera carnis, quae sunt immunditia,
fornicatio, et his similia; quae praedico vobis quoniam qui talia
agunt, regnum Dei non possidebunt. Si quis autem temporalia in corde
suo praeponit Christo, etsi videatur habere fidem Christi, non est
tamen in eo fundamentum Christus, cui alia praeponuntur: quanto magis
si committat illicita, non praeposuisse, sed postposuisse Christum,
convincitur? Comperi etiam quosdam putare eos solum arsuros illius
aeternitate supplicii, qui pro peccatis dignas eleemosynas facere
negligunt; ideo iudicem ipsum noluisse existimant aliud commemorare se
esse dicturum, nisi eleemosynas sive factas, sive non factas. Sed
qui digne pro peccatis suis eleemosynas facit, prius eas facere incipit
a seipso: indignum est enim ut ipse sibi non faciat qui facit in
proximum, cum audiat dicentem Deum: diliges proximum tuum sicut
teipsum; itemque audiat: miserere animae tuae, placens Deo. Hanc
eleemosynam, idest ut Deo placeat, non faciens animae suae, quomodo
dignas pro peccatis suis facere eleemosynas dicendus est? Propter hoc
ergo eleemosynae faciendae sunt, ut cum de praeteritis peccatis
deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseverantes, licentiam male
faciendi nos per eleemosynas comparare credamus. Ideo autem dominus a
dextris eleemosynas ab eis factas, in sinistris, non factas se
imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum valent
eleemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda
peccata. Origenes in Matth. Vel non unius tantum iustitiae species
remuneratur, sicut existimant multi. In quibuscumque enim causis
mandatum Christi quis fecerit, Christum cibat et potat, qui fidelium
iustitiam et veritatem manducat et bibit. Item Christo algenti
teximus vestimentum, accipientes sapientiae texturam, adeo ut per
doctrinam aliquos doceamus, et induamus eos viscera misericordiae.
Quando etiam praeparamus cor nostrum diversis virtutibus ad
receptaculum eius, vel illorum quae sunt ipsius, ipsum peregrinantem
suscipimus in domum pectoris nostri. Item cum fratrem infirmum sive in
fide sive in bono opere visitaverimus, aut per doctrinam, aut per
increpationem, aut per consolationem, ipsum Christum visitamus.
Deinde omne quod hic est, carcer est Christi, et eorum qui sunt
eius, qui sunt in hoc mundo degentes, quasi etiam in carcere naturae
necessitate constricti. Cum ergo bonum opus in eis fecerimus,
visitamus eos in carcere, et Christum in eis.
|
|