|
Hilarius in Matth. Post sermonem quo venturum se dominus in reditu
claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet, ut sacramentum
crucis admixtum esse gloriae aeternitatis cognoscerent: unde dicitur
factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes. Rabanus. De
consummatione saeculi et de die iudicii: vel quia ab initio Evangelii
usque ad passionem omnia faciendo et praedicando compleverat. Origenes
in Matth. Non simpliciter autem dixit omnes, sed hos omnes: adhuc
enim oportebat eum etiam alios loqui sermones priusquam traderetur.
Dixit discipulis suis: scitis quia post biduum Pascha fiet.
Rabanus. Sicut ex Ioannis narratione colligitur, ante sex dies
Paschae venit Iesus in Bethaniam, inde venit Ierusalem sedens super
asellum, postea geruntur ea quae narrantur Hierosolymis gesta. Ex
illo ergo die quo venit in Bethaniam, intelligimus consummatum
quatriduum, ut occurreret dies ante biduum Paschae. Hoc autem inter
Pascha et azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur in quo
agnus occidebatur ad vesperam, hoc est decimaquarta luna primi mensis;
decimaquinta autem luna, quando egressus est populus de Aegypto,
succedebat festivitas azymorum. Verum Evangelistae unum pro altero
ponere solent. Hieronymus. Pascha autem, quod Hebraice dicitur
phase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu
nominatur; eo quod exterminator videns sanguinem in foribus
Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos; vel ipse dominus
praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit. Remigius. Sive
quia auxiliante domino populus Israeliticus liberatus ab Aegyptiaca
servitute transivit ad libertatem. Origenes in Matth. Non autem
dixit: post biduum Pascha erit, aut veniet, ne ostenderet illud
Pascha futurum quod fieri solebat secundum legem, sed Pascha fiet,
hoc est quale nunquam factum fuerat. Remigius. Mystice enim Pascha
dicitur, sive quia ea die Christus transivit de mundo ad patrem, de
corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam: sive quia salubri
transitu a daemoniaca servitute mundum redemit. Hieronymus. Post
duos etiam dies clarissimi luminis veteris et novi testamenti verum pro
mundo celebratur Pascha. Transitus etiam noster, idest phase, ita
celebratur, si terrena dimittentes ad caelestia festinemus. Origenes
in Matth. Praedicit autem discipulis se tradendum, cum subdit et
filius hominis tradetur ut crucifigatur, praemuniens eos ne priusquam
audiant quae fuerant futura, subito videntes tradi magistrum ad
crucem, obstupescant. Ideo autem impersonaliter posuit tradetur,
quia Deus tradidit eum propter misericordiam circa genus humanum,
Iudas propter avaritiam, sacerdotes propter invidiam, Diabolus
propter timorem ne avelleretur de manu eius genus humanum per doctrinam
ipsius: non advertens, quoniam maius fuerat eripiendum genus humanum
per mortem ipsius, quam ereptum fuerat per doctrinam et miracula.
|
|