|
Remigius. Paulo superius Evangelista dixerat, quia hymno iam
dicto, exiit cum discipulis in montem oliveti; et ut ostenderet ad
quem locum ipsius montis diverterit, consequenter adiunxit tunc venit
Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. Rabanus. Lucas
dicit: in montem oliveti; Ioannes: trans torrentem Cedron, quod
idem est quod Gethsemani: et est locus, in quo oravit ad radicem
montis oliveti, ubi hortus est, ubi etiam Ecclesia est aedificata.
Hieronymus. Gethsemani interpretatur vallis pinguissima, in qua
iussit discipulos sedere paulisper, et expectare redeuntem, donec pro
cunctis dominus solus oraret. Origenes in Matth. Non enim
conveniebat ut ibi caperetur ubi cum discipulis manducaverat Pascha;
conveniebat autem et priusquam proderetur orare, et eligere locum
mundum ad orationem; unde sequitur et dixit discipulis suis: sedete
hic donec vadam illuc, et orem. Chrysostomus. Hoc autem dicit,
quia discipuli indivisibiliter sequebantur Christum; consuetudo enim
ei erat sine discipulis orare; hoc autem faciebat erudiens nos in
orationibus quietem nobis constituere, et solitudinem quaerere.
Damascenus de fide Orth. Sed cum oratio sit ascensus intellectus ad
Deum, vel petitio decentium a Deo, qualiter dominus orabat? Neque
enim ascensione quae ad Deum est, indigebat intellectus eius, semel
secundum personam Deo verbo unitus; neque etiam ea quae a Deo est
petitione: unus enim Deus et homo Christus est. Sed formans in
seipso quod nostrum est, docuit nos a Deo patre petere, et ad ipsum
extendi: sicut enim passiones sustinuit, ut triumphans adversus eas
victoriam nobis tribueret, ita orat, nobis viam faciens ad eam quae ad
Deum est ascensionem, et pro nobis omnem iustitiam implens, et
reconcilians nobis patrem suum; et ut principium ipsum honorans, et
monstrans quod non est Deo contrarius. Remigius. Cum autem dominus
in monte oravit, docuit nos in oratione pro caelestibus dominum
supplicare: cum vero in villa oravit, nos instruxit ut in oratione
semper humilitatem servare studeamus. Rabanus. Pulchre autem
appropinquans passioni, in valle pinguedinis orasse dicitur, ut
demonstraret quod per vallem humilitatis et pinguedinem caritatis mortem
pro nobis susceperit. Moraliter etiam nos instruxit ut non gestemus
cor aridum a pinguedine caritatis. Remigius. Appropinquans morti
dominus, in valle pinguedinis oravit: quia per vallem humilitatis et
pinguedinem caritatis pro nobis mortem subiit. Quia vero fidem
discipulorum et constantiam devotae sibi voluntatis acceperat; sed
turbandos illos et dispergendos praesciebat: ideo iussit eos in loco
sedere: nam sedere requiescentis est: laboraturi enim erant eum
negaturi. Qualiter autem progressus sit, manifestat cum subiungitur
et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et
moestus esse. Illos videlicet assumpsit quibus in monte claritatem
suae maiestatis ostenderat. Hilarius in Matth. Sed quia dicit
coepit contristari et moestus esse, haereticorum omnis hic sensus est
ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse, quia asserunt non
de aeternitate prolatum, neque de infinitate paternae substantiae
extitisse, sed ex nihilo per eum qui omnia creavit, effectum; et ideo
in eo doloris anxietas, ideo metus mortis: ut qui mortem timere
potuit, et mori possit; qui vero mori potuit, licet in futurum erit,
non tamen per eum qui se genuit ex praeterito, sit aeternus. Quod si
per fidem capaces Evangeliorum essent, scirent verbum in principio
Deum, et hoc in principio apud Deum, et eamdem esse aeternitatem
gignentis et geniti. Sed si virtutem illam incorruptae substantiae,
imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit, ut sit ad dolorem
infirma, ad mortem trepida, iam et corruptioni subdita erit; ac sic
aeternitate demutata in metum, hoc quod in ea est poterit aliquando non
esse. Deus autem sine mensura temporum semper est, et qualis est,
talis semper aeternus est. Mori igitur nihil in Deo potuit, nec ex
se metus Deo ullus est. Hieronymus. Nos autem ita dicimus hominem
passibilem a Deo filio susceptum ut deitas impassibilis permaneret.
Passus est enim Dei filius non putative, sed vere, omnia quae
Scriptura testatur, secundum illud quod pati poterat; secundum
scilicet substantiam assumptam. Hilarius de Trin. Puto autem non
alia hic ad timendum quam passionis et mortis causa a quibusdam
praetenditur. Interrogo autem eos qui hoc ita existimant, an ratione
subsistat ut mori timuerit qui omnem ab apostolis timorem mortis
expellens ad gloriam eos sit martyrii adhortatus: quid enim ipse in
mortis sacramento doluisse existimandus est qui pro se morientibus vitam
rependit? Deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae
liberate moriturus? Si etiam passio honorificatura eum erat, quomodo
tristem eum metus passionis effecerat? Hilarius in Matth. Quia ergo
moestum dominum fuisse legimus, causas moestitiae reperiamus.
Admonuerat superius omnes scandalizandos; Petrum etiam dominus ter
negaturum esse respondit: assumptisque eo et Iacobo et Ioanne,
coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumit sed omnis
metus illis esse coepit assumptis: atque ita non de se orta est, sed
de eis quos assumpserat, moestitudo. Hieronymus. Contristabatur
ergo dominus non timore patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, et
Petrum temeritatis arguerat, sed propter infelicissimum Iudam, et
scandalum omnium apostolorum, et reiectionem vel reprobationem populi
Iudaeorum, et eversionem miserae Ierusalem. Damascenus de fide
Orth. Vel aliter. Omnia quae non ante ad esse deducta sunt a
conditore, existendi naturaliter desiderium habent, et non existere
naturaliter fugiunt. Deus igitur verbum homo factus habuit hoc
desiderium, quo desideravit escam et potum et somnum, quibus scilicet
conservatur vita, et naturaliter experientia horum usus est, et e
contrario, corruptiva reformidavit; unde et tempore passionis, quam
voluntarie sustinuit, habuit mortis timorem naturalem et tristitiam:
est enim timor naturalis quo anima non vult dividi a corpore, propter
naturalem familiaritatem quam ei a principio conditor rerum imposuit.
Hieronymus. Dominus ergo noster, ut veritatem assumpti probaret
hominis, vere quidem contristatus est; sed ne passio in animo illius
dominaretur, per passionem coepit contristari: aliud est enim
contristari, et aliud incipere contristari. Remigius. Destruuntur
autem in hoc loco Manichaei, qui dixerunt illum phantasticum corpus
assumpsisse; nihilo minus et illi qui dixerunt eum veram animam non
habuisse, sed loco animae divinitatem. Augustinus in Lib. 83
quaest. Habemus enim Evangelistarum narrationes, per quas Christum
et natum de beata virgine Maria cognovimus, et comprehensum a
Iudaeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum
in monumento: quae omnia intelligere sine corpore nemo potest facta
esse; nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum
dicta sint ab eis qui res gestas ut meminerant narraverunt. Sic ergo
isti corpus eum habuisse testantur, sicut et eum habuisse indicant
animam affectiones illae quae non possunt esse nisi in anima; quas
nihilominus eisdem Evangelistis narrantibus legimus: et miratus est
Iesus, et iratus, et contristatus. Augustinus de Civ. Dei. Cum
ergo in Evangelio ista referuntur, non falso utique referuntur; verum
ille hos motus certissimae dispensationis gratia ita cum voluit suscepit
animo humano, ut cum voluit factus est homo. Habemus quidem et nos
huiusmodi affectus ex humanae conditionis infirmitate; non autem ita
dominus Iesus, cuius infirmitas fuit ex potestate. Damascenus de
fide Orth. Quapropter naturales nostrae passiones secundum naturam et
supra naturam fuerunt in Christo: secundum naturam enim, quia
permittebat carni pati quae propria; super naturam autem, quia non
praecedebant in eo voluntatem naturalia; nihil enim coactum in Christo
consideratur, sed omnia voluntaria: volens enim esurivit, volens
timuit et contristatus est. Et ideo de manifestatione tristitiae
subditur tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem.
Ambrosius super Lucam. Tristis autem est non ipse, sed anima: non
enim tristis sapientia, non divina substantia, sed anima: suscepit
enim animam meam, suscepit corpus meum. Hieronymus. Non autem
propter mortem, sed usque ad mortem dicitur contristatus, donec
apostolos sua liberet passione. Dicant qui irrationabilem Iesum
sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur, et noverit tempus
tristitiae: quamvis enim et bruta moereant animalia, tamen non
noverunt nec causas, neque tempus usque ad quod debeant contristari.
Origenes in Matth. Vel aliter. Tristis est anima mea usque ad
mortem; quasi dicat: tristitia coepta est in me, non semper, sed
usque ad tempus mortis; ut cum mortuus fuero peccato, moriar et
universae tristitiae, cuius principium tantum fuit in me. Sequitur
sustinete hic, et vigilate mecum; ac si dicat: ceteros quidem iussi
sedere ibi, quasi infirmiores, ab agone isto servans eos securos; vos
autem quasi firmiores adduxi, ut collaboretis mecum in vigiliis et
orationibus: tamen et vos manete hic, ut unusquisque in gradu suae
vocationis consistat: quoniam omnis gratia, quamvis fuerit magna,
habet superiorem. Hieronymus. Vel ideo a somno prohibet, cuius
tempus non erat imminente discrimine; sed a somno infidelitatis et
torpore mentis.
|
|