|
Origenes in Matth. Petrum magis de se confidentem et alios adduxit,
ut videant cadentem in faciem et orantem, et discant non magna sed
humilia de se sapere, nec veloces esse ad promittendum, sed solliciti
ad orandum; et ideo dicitur et progressus pusillum: nolebat enim longe
fieri ab eis, sed iuxta eos constitutus orare: et qui dixerat:
discite a me quia mitis sum et humilis corde, laudabiliter se humilians
cadit in faciem; unde sequitur procidit in faciem suam orans, et
dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste.
Manifestans autem in oratione sua devotionem, quasi dilectus et
complacens dispositioni patris, addidit verumtamen non sicut ego volo,
sed sicut tu: docens, ut non oremus fieri nostram voluntatem, sed
Dei. Secundum autem quod coepit pavere et tristari, secundum hoc
orat calicem passionis transire; et non sicut ipse vult, sed sicut
pater; hoc est, non secundum substantiam eius divinam et
impassibilem, sed secundum naturam humanam et infirmam: suscipiens
enim naturam carnis humanae, omnes proprietates implevit, ut non in
phantasia habuisse carnem aestimaretur sed in veritate. Proprium est
autem hominis fidelis primum quidem nolle pati aliquid doloris, maxime
quod ducit usque ad mortem, quia homo carnalis est; si autem sic
voluerit Deus, acquiescere, quia fidelis est: nam sicut multum
confidere non debemus, ne nostram virtutem videamur profiteri, sic
diffidere non debemus, ne Dei adiutoris nostri impotentiam videamur
pronuntiare. Notandum et autem, quoniam Marcus quidem et Lucas hoc
ipsum scripserunt; Ioannes autem orantem Iesum, ut transiret ab eo
calix, non introducit: quoniam hi quidem magis secundum humanam
naturam eius exponunt de eo quam secundum divinam; Ioannes autem magis
secundum divinam. Aliter autem Iesus videns qualia erant Iudaei
passuri petentes eum ad mortem, dicebat pater, si possibile est,
transeat a me calix iste. Hieronymus. Unde signanter dicit calix
iste, hoc est populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere
non possunt si me occiderint, habentes legem et prophetas, qui me
vaticinantur. Origenes in Matth. Rursus videns quanta utilitas
totius mundi esset futura per passionem ipsius, dicebat sed non sicut
ego volo, sed sicut tu; idest, si possibile est ut sine passione mea
omnia ista bona proveniant, quae per passionem meam sunt proventura,
transeat passio haec a me, ut et mundus salvetur, et Iudaei in
passione mea non pereant. Si autem sine perditione quorundam,
multorum salus non potest introduci, quantum ad iustitiam tuam, non
transeat. Calicem autem hunc qui bibitur, passionis in multis locis
nominat Scriptura. Bibit autem calicem totum qui patitur pro
testimonio quicquid fuerit ei illatum. Effundit autem accipiens qui
denegat, ne aliquid patiatur. Augustinus de Cons. Evang. Et ne
quis eum putaret patris minuisse potestatem, non dixit: si facere
potes; sed si fieri potest, vel si possibile est; ac si diceretur:
si vis. Fieri enim potest quod ille voluerit; unde et Lucas hoc
ipsum planius intimavit; non enim ait si fieri potest, sed: si vis.
Hilarius in Matth. Vel aliter. Non ait transeat a me calix iste:
haec enim esset pro se timentis oratio. Quod autem ut a se transeat
rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum illud quod a
se transit, accedat. Totus igitur supra eos qui passuri erant metus
est; atque ideo pro his orat qui passuri post se erant, dicens
transeat calix a me; idest, quomodo a me bibitur, ita ab his
bibatur, sine spei differentia, sine sensu doloris, sine metu
mortis. Ideo autem ait si possibile est, quia carni et sanguini horum
terror est; et difficile est eorum acerbitate corpora non vinci
humana. Quod autem ait non sicut ego volo, sed sicut tu, vellet
quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, si cohereditatis
suae gloriam sine passionis suae difficultate mereantur. Non ergo ut
non patiantur rogat, dicens non ut ego volo; sed ut tu, ait, eo quod
pater vult ut bibendi calicis in eos ex ipso transeat fortitudo: quia
ex voluntate patris non tam per Christum vinci Diabolum, quam etiam
per eius discipulos oportebat. Augustinus in Enchir. Sic igitur
Christus hominem gerens ostendit privatam quamdam hominis voluntatem:
in qua et suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, cum dicit
transeat a me. Haec enim erat humana voluntas proprium aliquid tamquam
privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem et ad Deum
dirigi, subdit verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu: ac si
diceret: vide te in me, quia potes aliquid proprium velle; et si
Deus aliud velit, conceditur hoc humanae fragilitati. Leo Papa in
Serm. 7 de passione. Haec vox capitis, salus est totius corporis;
haec vox omnes fideles instruit, omnes confessores accendit, omnes
martyres coronavit: nam quis mundi odia, quis tentationum turbines,
quis posset persecutorum superare terrores, nisi Christus in omnibus
et pro omnibus patri diceret: fiat voluntas tua? Discant igitur hanc
vocem omnes Ecclesiae filii; ut cum adversitas violentae alicuius
tentationis incumbit, superato timore formidinis, accipiant
tolerantiam passionis. Origenes in Matth. Pusillum autem
progrediente Iesu ab eis, nec una hora potuerunt vigilare eo absente:
propter quod oremus, ut nec modicum aliquando Iesus progrediatur.
Sequitur et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes.
Chrysostomus in Matth. Quia tempus intempestae noctis erat, et
oculi eorum a tristitia erant gravati. Hilarius in Matth. Postquam
ergo ad discipulos redit, et dormientes deprehendit, Petrum arguit;
unde sequitur et dicit Petro: sic non potuisti una hora vigilare
mecum? Petrum ideo prae omnibus ex tribus arguit, quia prae ceteris
non se scandalizandum fuerat gloriatus. Chrysostomus in Matth. Sed
quia et alii idem dixerunt, omnium etiam infirmitatem arguit: qui enim
mori simul cum Christo elegerant, neque simul cum eo potuerunt
vigilare. Origenes in Matth. Inveniens autem eos dormientes,
suscitat verbo ad audiendum, et praecipit vigilare, dicens vigilate et
orate, ne intretis in tentationem: ut primum vigilemus, et sic
vigilantes oremus. Vigilat qui facit opera bona, et qui sollicite
agit ne in aliquid tenebrosum dogma incurrat: sic enim vigilantis
exauditur oratio. Hieronymus. Impossibile est humanam animam non
tentari. Ergo non ait vigilate et orate ne tentemini, sed ne intretis
in tentationem; hoc est ne vos tentatio superet. Hilarius in Matth.
Cur autem ne in tentationem venirent admonere eos voluisset orare,
ostendit dicens spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Non
enim de se hoc dicit: ad eos enim hic sermo conversus est.
Hieronymus. Hoc autem est adversus temerarios, qui quod crediderint
putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus,
tantum de fragilitate carnis timeamus. Origenes in Matth. Hic
considerandum est utrum sicut omnium caro infirma est, sic omnium
spiritus promptus est; an omnium quidem caro infirma est, non autem et
omnium hominum spiritus promptus est, sed tantum sanctorum; infidelium
autem spiritus segnis est, et caro infirma. Est autem et alio modo
caro infirma eorum solum quorum spiritus promptus est, qui cum spiritu
prompto opera carnis mortificant. Hos ergo vult vigilare et orare, ut
non intrent in tentationem; quoniam qui spiritualior est, sollicitior
debet esse, ne magnum bonum ipsius gravem habeat lapsum. Remigius.
Vel aliter. His verbis ostendit se veram carnem ex virgine
sumpsisse, et veram animam habuisse; unde et nunc dicit spiritum suum
promptum esse ad patiendum, carnem vero infirmam timere dolorem
passionis. Sequitur iterum secundo abiit, et oravit dicens: pater
mi, si non potest calix iste transire, nisi bibam illum, fiat
voluntas tua. Origenes in Matth. Aestimo quod calix ille passionis
omnino a Iesu fuerat transiturus, sed cum differentia: ut si quidem
biberet eum, et ab ipso transiret, postmodum et ab universo genere
hominum; si autem non biberet eum, ab ipso quidem forsitan transiret,
ab hominibus autem non transiret. Hunc ergo calicem passionis volebat
quidem a se transire, sic ut omnino neque gustaret amaritudinem eius:
si tamen possibile esset, quantum ad iustitiam Dei. Si autem non
poterat fieri, magis volebat ut sumeret eum, et sic transiret ab eo et
ab universo hominum genere, quam ut contra voluntatem paternam,
bibitionem eius effugeret. Chrysostomus in Matth. Quod quidem
secundo vel tertio orat, ex affectu scilicet humanae infirmitatis, quo
mortem timebat, certificat quod vere factus est homo. Secundo enim
vel tertio aliquid fieri, veritatis est maxime demonstrativum in
Scripturis: unde Ioseph dixit Pharaoni: quod vidisti secundo ad eam
rem pertinens, somnii firmitatis indicium est. Hieronymus. Vel
aliter. Secundo orat, ut si Ninive, idest gentilitas, aliter
salvari non potest nisi aruerit cucurbita, idest Iudaea, fiat
voluntas patris, quae non est contraria filii voluntati, dicente ipso
per prophetam: ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui.
Hilarius in Matth. Vel aliter. Passuris discipulis omnem in se
corporis nostri infirmitatem assumpsit; crucique secum universa quibus
infirmamur affixit: et ideo transire ab eo calix non potest, nisi
illum bibat, quia pati, nisi ex eius passione, non possumus.
Hieronymus. Christus autem solus orat pro omnibus, sicut et solus
patitur pro universis; sequitur enim et venit iterum, et invenit eos
dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Languescebant enim et
opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina. Origenes in Matth.
Puto enim quod non tantum corporum oculi quantum animarum gravati
erant: nondum enim erat eis spiritus datus; unde non eos reprehendit,
sed vadens iterum oravit, docens ut non deficiamus, sed permaneamus in
oratione, donec impetremus ea quae postulare iam coepimus; unde
sequitur et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem
sermonem dicens. Hieronymus. Tertio autem oravit, ut in ore duorum
vel trium testium staret omne verbum. Rabanus. Vel ideo tribus
vicibus dominus oravit, ut nos a peccatis praeteritis veniam, et
praesentibus malis tutelam, et futuris periculis cautelam oremus, et
ut omnem orationem ad patrem et ad filium et ad spiritum sanctum
dirigamus: et ut integer spiritus noster et anima et corpus servetur.
Augustinus de quaest. Evang. Non absurde etiam intelligitur propter
trinam tentationem passionis ter dominum orasse. Sicut enim tentatio
cupiditatis trina est, ita tentatio timoris trina est. Cupiditati
quae in curiositate est, opponitur timor mortis: sicut enim in illa
cognoscendarum rerum est aviditas, ita et in ista metus amittendae
talis notitiae. Cupiditati vero honoris vel laudis opponitur timor
ignominiae, et contumeliarum. Cupiditati autem voluptatis opponitur
timor doloris. Remigius. Vel ter orat pro apostolis, et maxime pro
Petro, qui ter erat eum negaturus.
|
|