|
Hilarius in Matth. Post orationem frequentem, post discursus
recursusque multiplices, metum demit, securitatem reddit, in requiem
adhortatur; unde dicitur tunc venit ad discipulos suos, et ait illis:
dormite iam et requiescite. Chrysostomus in Matth. Et quidem tunc
vigilare oportebat; sed hoc dixit, ut ostenderet quoniam neque visum
possent ferre futurorum malorum, et quoniam eorum non indiget auxilio:
et quoniam omnino tradi eum oportebat. Hilarius in Matth. Vel hoc
dicit, quia voluntatem patris de discipulis iam securus expectabat, de
qua dixerat: fiat voluntas tua; qua scilicet transiturum in nos
calicem bibens, infirmitatem corporis nostri, et timoris
sollicitudinem, et ipsum dolorem mortis absorbuit. Origenes in
Matth. Vel non est ille ipse somnus quem iubet nunc discipulos suos
dormire, et ille qui eis superius scribitur contigisse. Illic enim
dormientes invenit, non requiescentes, sed gravatos oculos habentes:
nunc autem praecepit eis non simpliciter dormire, sed cum requie; ut
ordo servetur, ut primum quidem vigilemus orantes, ut non intremus in
tentationem; ut postea dormiamus et requiescamus; ut cum aliquis
invenerit locum domino, tabernaculum Deo Iacob, ascendat supra
lectum stratus sui, et det somnum oculis suis. Forsitan autem et
anima non potens semper sufferre labores, quasi incarnata, remissiones
aliquas sine reprehensione consequetur: quae moraliter dormitiones
dicuntur, ut usque ad aliquantum temporis habens remissionem renovata
resuscitetur. Hilarius in Matth. Quod autem ad eos revertens,
dormientesque reperiens, primum reversus obiurgat, secundo silet,
tertio quiescere iubet: ratio ista est, quod primum post
resurrectionem dispersos eos et diffidentes ac trepidos reprehendit;
secundo, misso spiritu Paraclito, gravatis ad contuendam Evangelii
libertatem oculis, visitavit: nam aliquamdiu legis amore detenti,
quodam fidei somno occupati sunt; tertio vero, idest claritatis suae
reditu, securitati eos quietique restituet. Origenes in Matth.
Postquam autem resuscitavit eos a somno, videns in spiritu
appropinquantem Iudam traditioni, qui nondum videbatur a discipulis
eius, dicit ecce appropinquavit hora, et filius hominis tradetur in
manus peccatorum. Chrysostomus in Matth. Per hoc autem quod dicit
appropinquavit hora, ostendit quoniam divinae dispositionis erat quod
gerebatur: per hoc autem quod dicit in manus peccatorum, demonstrat
quoniam illorum nequitiae hoc opus erat, non quod ipse delicto esset
obnoxius. Origenes in Matth. Sed et nunc in manus peccatorum
traditur Iesus; quando hi qui videntur Iesum credere, habent eum in
manibus suis, cum sint peccatores. Sed et quotiescumque iustus habens
in se Iesum, in potestate factus fuerit peccatorum, Iesus est
traditus in manus peccatorum. Hieronymus. Postquam ergo tertio
oraverat, et apostolorum timorem sequente poenitentia impetraverat
corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro
se ad interficiendum praebet; unde sequitur surgite, eamus, quasi
dicat: non vos inveniant quasi timentes: ultro pergamus ad mortem, ut
confidentiam et gaudium passuri videant; sequitur enim ecce
appropinquavit qui me tradet. Origenes in Matth. Non dicit:
appropinquavit mihi: nec enim ipsi appropinquabat traditor eius, qui
se elongaverat peccatis suis ab eo. Augustinus de Cons. Evang.
Videtur autem hic sermo secundum Matthaeum sibi ipsi esse contrarius.
Quomodo enim dixit dormite iam et requiescite, cum connectat surgite,
eamus? Qua velut repugnantia quidam commoti conantur ita pronuntiare
quod dictum est dormite iam, et requiescite, tamquam ab exprobrante,
non a permittente sit dictum; quod recte fieret, si esset necesse.
Cum vero Marcus ita commemoravit, ut cum dixisset: dormite iam et
requiescite, adiungeret: sufficit, et deinde inferret: venit hora;
ecce tradetur filius hominis, utique intelligitur post illud quod eis
dictum est dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc
fieret quod promiserat: et nunc intulisse ecce appropinquavit hora.
Propter quod secundum Marcum positum est: sufficit, idest quod iam
requiescitis.
|
|