|
Glossa. Quia superius dictum est quod dominus ultro se persecutoribus
exhibebat, consequenter Evangelista ostendit quomodo sit a
persecutoribus detentus; unde dicit adhuc eo loquente, ecce Iudas
unus de duodecim venit. Remigius. Unus, videlicet numero, non
merito. Hoc autem dixit ad ostendendum immane facinus illius qui de
apostolica dignitate factus fuerat proditor. Sequitur et cum eo turba
multa cum gladiis et fustibus. Ut autem ostenderet Evangelista
invidentiae causa illum deprehensum, subiungit missi a principibus
sacerdotum et senioribus populi. Origenes. Potest dicere aliquis,
quoniam propter multitudinem eorum qui iam crediderant, multi venerunt
adversus eum, timentes ne multitudo credentium de manibus eorum
tollerent eum; ego autem aestimo etiam alteram causam, quoniam qui
putabant in Beelzebub eicere solere Daemonia, arbitrabantur eum ex
quibusdam maleficiis posse effugere de medio volentium eum tenere.
Multi etiam nunc spiritualibus gladiis militant contra Iesum, variis
scilicet et diversis de Deo dogmatibus. Sequitur qui autem tradidit
eum, dedit eis signum, dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse
est, tenete eum. Dignum est autem quaerere, cum secundum faciem
notus esset omnibus habitantibus in Iudaea, quare quasi non
cognoscentibus effigiem eius dedit eis signum. Venit autem traditio
talis de eo ad nos: quoniam non solum duae formae in eo fuerunt: una
secundum quam eum omnes videbant, altera secundum quam transfiguratus
est coram discipulis in monte; sed etiam unicuique apparebat secundum
quod fuerat dignus: sicut et de manna scriptum est, quod habebat
saporem ad omnem usum convenientem, et verbum Dei non similiter
cunctis apparet. Propter huiusmodi ergo transfigurationem eius, signo
indigebant. Chrysostomus in Matth. Vel ideo signum eis dedit, quia
multoties detentus ab ipsis, pertransiit nescientibus eis, quod et
tunc factum esset, si ipse voluisset. Sequitur et confestim accedens
ad Iesum, dixit: ave, Rabbi; et osculatus est eum. Rabanus.
Suscipit dominus osculum traditoris, non quod simulare nos doceat,
sed ne proditionem fugere videatur. Origenes in Matth. Si autem
aliquis quaerat cur osculo Iudas tradidit Iesum, secundum quosdam
quidem voluit reverentiam ad magistrum servare, non audens manifeste in
eum irruere; secundum alios hoc fecit, timens ne si forte se
manifestum adversarium praebuisset, ipse ei fieret causa evasionis,
cum posset secundum opinionem eius effugere, et facere se impervium.
Ego autem puto quod omnes proditores veritatis amare veritatem
fingentes, osculi signo utuntur. Omnes etiam haeretici, sicut et
Iudas, Iesu dicunt Rabbi. Iesus autem placabilia respondet; unde
sequitur dixitque illi Iesus: amice, ad quid venisti? Dicit autem
amice, improperans simulationem: hoc enim nomine neminem bonorum in
Scripturis cognoscimus appellatum: ad malum enim dicitur: amice,
quomodo huc intrasti? Et: amice, non facio tibi iniuriam.
Augustinus in Serm. de passione. Dicit autem ad quid venisti?
Tamquam si diceret: oscularis et insidiaris: novi quare veneris;
amicum fingis, cum proditor sis. Remigius. Sive: amice, ad quid
venisti? Hoc fac, subintelligitur. Sequitur tunc accesserunt, et
manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum. Tunc, scilicet quando
ipse permisit: frequenter enim voluerunt, sed non potuerunt.
Rabanus. Exulta, Christiane, in commercio inimicorum tuorum
vicisti: quod Iudas vendidit et quod Iudaeus emit, tu acquisivisti.
|
|