|
Chrysostomus in Matth. Sicut Lucas refert, dominus in coena
discipulis dixerat: qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et
qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium; et discipuli
responderunt: ecce gladii duo hic. Conveniens autem erat illic
gladios esse, propter agnum scilicet paschalem, quem comederent.
Audientes quoque quoniam venirent persecutores ad Christum capiendum,
a coena exeuntes gladios sumpserunt in auxilium adversus persecutores,
quasi pro magistro praeliaturi; unde hic dicitur et ecce unus ex his
qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum. Hieronymus.
In alio Evangelio scriptum est, quod Petrus hoc fecerit eodem ardore
quo et cetera fecit; unde sequitur et percutiens servum principis
sacerdotum, amputavit auriculam eius. Servus principis sacerdotum
Malchus appellatur; auricula quoque quae amputatur, dextera est.
Transitorie dicendum est, quod Malchus, idest rex quondam populi
Iudaeorum, servus factus est impietatis, et devorationis sacerdotum;
dexteramque perdidit auriculam, ut litterae veritatem audiat in
sinistra. Origenes in Matth. Nam si videntur legem audire modo,
cum sinistro auditu audiunt umbram traditionis de lege, non veritatem.
Populus autem ex gentibus significatus per Petrum, per hoc ipsum quod
crediderunt in Christum, facti sunt causa ut praecideretur Iudaeorum
auditio dextera. Rabanus. Vel Petrus non tollit audientibus
intelligendi sensum, sed de divino ablatum iudicio negligentibus
pandit: verum eadem dextera auris in his qui ex eodem populo
crediderunt, divina pietate pristino restituta est officio. Hilarius
in Matth. Vel aliter. Servo principis sacerdotum auricula ab
apostolo resecatur; populo scilicet sacerdotio servienti, per Christi
discipulum inobediens auditus exciditur; et ad capacitatem veritatis
hoc quod erat non audiens, amputatur. Leo Papa in Serm. 1 de
passione. Dominus autem zelantis apostoli pium motum progredi ultra
non patitur; unde sequitur tunc ait illi Iesus: converte gladium tuum
in locum suum. Contra sacramentum enim erat redemptionis nostrae, ut
qui mori pro omnibus venerat, capi nollet. Dat ergo in se furentibus
licentiam saeviendi, ne dilato gloriosae crucis triumpho, et dominatio
diabolica fieret longior, et captivitas humana diuturnior. Rabanus.
Oportuit etiam ut auctor gratiae fideles patientiam suo exemplo
doceret, et potius ad sustinendum fortiter adversa instrueret quam ad
vindicandum provocaret. Chrysostomus in Matth. Ad hoc autem ut
discipulo persuaderetur, comminationem addit, dicens omnes enim qui
acceperint gladium, gladio peribunt. Augustinus contra Faustum.
Idest, omnis qui usus fuerit gladio. Ille autem utitur gladio, qui
nulla superioritate aut legitima potestate vel iubente vel concedente,
in sanguinem alicuius armatur. Nam utique dominus iusserat ut ferrum
discipuli eius ferrent; sed non iusserat ut ferirent. Quid ergo
indignum si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae,
sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector et princeps
synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili
animositate regulam excessit; uterque odio improbitatis alienae; sed
ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore
peccavit. Hilarius. Sed non omnibus gladio utentibus mors solet esse
per gladium; nam plures aut febris aut alius accidens casus absumit,
qui gladio, aut iudicii officio, aut resistendi latronibus necessitate
sunt usi. Et si secundum sententiam eius, omnis gladio utens, gladio
perimeretur, recte ad necem eorum gladius eximebatur, qui eodem
utebantur ad facinus. Hieronymus. Quo ergo gladio peribit quicumque
gladium sumpserit? Illo nempe qui igneus vertitur ante Paradisum, et
gladio spiritus, qui in Dei describitur armatura. Hilarius in
Matth. Recondi ergo gladium praecipit dominus: quia eos non humano,
sed oris sui gladio esset perempturus. Remigius. Vel aliter. Qui
gladio utitur ad occidendum hominem, ipse suae prius malitiae moritur
gladio. Chrysostomus in Matth. Non solum autem mitigavit discipulos
per comminationem poenae, sed etiam ostendendo quod voluntarie hoc
sustinebat; unde sequitur an putas quia non possum rogare patrem meum;
et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum? Quia
multa humanae infirmitatis ostenderat, non videretur credibilia
dicere, si dixisset quod eos perdere posset; et ideo dicit an putas
quia non possum? et cetera. Hieronymus. Quasi diceret: non indigeo
duodecim apostolorum auxilio, etiam si omnes me defenderent, qui
possum habere duodecim legiones angelici exercitus. Una legio apud
veteres sex millibus hominum complebatur: de duodecim ergo legionibus,
septuaginta duo millia Angelorum fiunt, in quot gentes hominum lingua
divisa est. Origenes in Matth. Ex hoc autem demonstratur quoniam
secundum similitudinem legionum militiae mundialis sunt et Angelorum
legiones militiae caelestis militantium contra legiones Daemonum:
militia enim omnis propter adversarios intelligitur constituta. Non
autem quasi indigens auxilio Angelorum hoc dicebat, sed secundum
aestimationem Petri volentis ei auxilium ferre. Magis enim Angeli
opus habent auxilio unigeniti filii Dei quam ipse illorum. Remigius.
Possumus etiam intelligere per Angelos Romanorum exercitum: cum
Tito enim et Vespasiano omnes linguae adversus Iudaeam surrexerunt,
et impletum est: quia pugnabit pro eo orbis terrarum contra
insensatos. Chrysostomus in Matth. Non solum autem per hoc timorem
discipulorum evacuat, sed etiam per hoc quod Scripturas in medium
introducit, dicens quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic
oportet fieri? Hieronymus. Haec sententia promptum ad patiendum
demonstrat animum: quod frustra prophetae cecinerint, nisi dominus eos
vera dixisse sua passione asseveret.
|
|