|
Origenes in Matth. Postquam dixit Petro: reconde gladium tuum,
quod est patientiae; postquam etiam auriculam restituit amputatam,
sicut alter dicit Evangelista, quod summae benignitatis indicium
fuerat, et divinae virtutis, subditur in illa hora dixit Iesus
turbis: ut si praeterita beneficia non recordantur, vel praesentia
recognoscant: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus
comprehendere me. Remigius. Ac si diceret: latronis officium est
nocere et latitare; ego vero nemini nocui, sed plures sanavi, et in
synagogis semper docui; et hoc est quod subditur quotidie apud vos
sedebam in templo docens, et non me tenuistis. Hieronymus. Quasi
diceret: stultum est eum cum gladiis et fustibus quaerere qui ultro se
vestris tradit manibus; et in nocte quasi latitantem per proditorem
investigare qui quotidie in templo doceat. Chrysostomus in Matth.
Ideo autem eum in templo non tenuerunt, quia non ausi erant propter
turbam: propter quod et dominus foras exivit, ut ex loco et tempore
daret eis aptitudinem se capiendi. Ex hoc ergo docet quoniam nisi
voluntarius permisisset, nequaquam eum capere valuissent. Deinde
Evangelista quaestionem solvit propter quid dominus capi voluit, cum
subdit hoc autem totum factum est ut adimplerentur Scripturae
prophetarum. Hieronymus. Foderunt manus meas et pedes meos, et:
sicut ovis ad victimam ductus est, et in alio loco: ab iniquitatibus
populi mei ductus est ad mortem. Remigius. Quia enim omnes prophetae
praedixerunt Christi passionem, ideo non posuit fixum testimonium,
sed generaliter dicit impleri vaticinia omnium prophetarum.
Chrysostomus in Matth. Discipuli autem, qui quando detentus est
dominus permanserunt, quando locutus est haec ad turbas, fugerunt;
unde sequitur tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt; sciebant
enim quoniam iam non erat possibile effugere, eo se voluntarie illis
tradente. Remigius. In hoc tamen facto demonstratur fragilitas
apostolorum: qui enim de ardore fidei promiserant se mori cum eo, nunc
timore fugiunt immemores suae promissionis. Quod etiam videmus impleri
in his qui pro amore Dei magna se promittunt facturos, et postmodum
non implent: non tamen desperare debent, sed cum apostolis resurgere
et per poenitentiam resipiscere. Rabanus. Mystice autem sicut
Petrus, qui culpam negationis poenitentiae lacrymis abluit,
recuperationem eorum ostendit qui in martyrio labuntur; ita ceteri
discipuli fugientes cautelam fugiendi docent eos qui se minus idoneos ad
toleranda supplicia sentiunt. Sequitur at illi tenentes Iesum
duxerunt ad Caipham principem sacerdotum. Augustinus de Cons.
Evang. Sed tamen primo ad Annam ductus est socerum Caiphae, sicut
Ioannes dicit: ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba
tribunus et cohors, ut Ioannes commemorat. Hieronymus. Refert
autem Iosephus istum Caipham unius tantum anni pontificatum pretio
redemisse; cum tamen Moyses Deo iubente praeceperit ut pontifices
patribus succederent, et generationis in sacerdotibus series
texeretur. Non ergo mirum est si iniquus pontifex iniqua iudicet.
Rabanus. Convenit etiam nomen actioni: Caipha, idest
investigator, vel sagax ad implendam suam nequitiam, vel vomens ore,
quia impudens fuit ad proferendum mendacium, et ad perpetrandum
homicidium. Ideo autem illuc eum adduxerunt ut cum consilio omnia
facerent; unde sequitur ubi Scribae et seniores convenerant.
Origenes in Matth. Ubi Caiphas est princeps sacerdotum, illic
congregantur Scribae, idest litterati, qui praesunt litterae
occidenti; et seniores non in veritate, sed in vetustate litterae.
Sequitur Petrus autem sequebatur eum a longe: non enim poterat de
proximo eum sequi, sed de longinquo; nec tamen omnino recedens ab eo.
Chrysostomus in Matth. Multus enim erat fervor Petri, qui cum
alios fugientes vidisset, non fugit, sed stetit, et intravit. Si
autem et Ioannes intravit, tamen notus erat principi sacerdotum.
Longe autem sequebatur, quia erat dominum negaturus. Remigius.
Neque enim negare potuisset, si domino proximus adhaesisset. Per hoc
etiam significatur quod Petrus dominum ad passionem euntem erat
secuturus, idest imitaturus. Augustinus de quaest. Evang.
Significatur etiam Ecclesiam secuturam quidem, hoc est imitaturam,
passionem domini, sed longe differenter: Ecclesia enim pro se
patitur, at ille pro Ecclesia. Sequitur et ingressus intro sedebat
cum ministris, ut videret finem. Hieronymus. Vel amore discipuli,
vel humana curiositate scire cupiebat quid iudicaret de domino
pontifex: utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret.
|
|