|
Chrysostomus in Matth. Congregatis principibus sacerdotum, tota
pestilentiae conventicula volebant suis insidiis iudicii formam
imponere; unde dicitur principes autem sacerdotum et omne Concilium
quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent.
Sed quod fictum erat iudicium, et omnia tumultus et turbationis
plena, manifestatur per hoc quod subditur et non invenerunt, cum multi
falsi testes accessissent. Origenes in Matth. Falsa enim testimonia
tunc locum habent quando cum colore aliquo proferuntur. Sed nec color
inveniebatur qui posset contra Iesum adiuvare mendacia; quamvis essent
multi gratiam tribuere volentes principibus sacerdotum: quod maximam
laudem exhibet Iesu, qui sic omnia irreprehensibiliter dixit et fecit
ut nullam verisimilitudinem invenirent in eo reprehensionis et mali et
multi astuti. Sequitur novissime autem venerunt duo falsi testes, et
dixerunt: hic dixit: possum destruere templum Dei, et post triduum
reaedificare illud. Hieronymus. Quomodo autem falsi testes sunt, si
ea dicunt quae dominum dixisse legimus? Sed falsus testis est qui non
eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur: dominus enim dixerat de
templo corporis sui; sed in ipsis verbis calumniantur, ut paucis
additis vel mutatis quasi iustam calumniam faciant. Salvator dixerat:
solvite templum hoc; isti commutant, et aiunt possum destruere templum
Dei. Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est ut
nobisipsis inferamus manus. Deinde illi vertunt et post triduum
reaedificare illud, ut proprie de templo Iudaico dixisse videretur;
dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: et
ego in triduo resuscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud
suscitare. Chrysostomus in Matth. Sed quare non attulerunt in
medium accusationem de solutione sabbati? Quia multoties eos super hoc
confutaverat. Hieronymus. Ira autem praeceps et impatiens non
inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam
mentis motu corporis demonstraret; unde sequitur et surgens princeps
sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti adversum te
testificantur? Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit, volens ab
eo inexcusabilem responsionem elicere, ut ex ipsa eum caperet.
Inutilis autem erat excusationis responsio, nullo eam exaudiente; et
ideo sequitur Iesus autem tacebat: etenim solum figura iudicii ibi
erat: in veritate autem latronum erat incursus, sicut in spelunca; et
ideo silet. Origenes in Matth. Ex hoc autem loco discimus
contemnere calumniantium et falsorum testium voces, ut nec responsione
dignos eos habeamus qui non convenientia dicunt adversus nos, maxime
ubi maius est libere et fortiter silere quam defendere sine ullo
profectu. Hieronymus. Sciebat enim quasi Deus, quicquid dixisset,
torquendum ad calumniam. Quanto ergo Iesus magis tacebat ad indignos
responsione sua falsos testes, et sacerdotes impios, tanto magis
pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat, ut ex
qualibet occasione sermonis, locum inveniat accusandi; unde sequitur
et princeps sacerdotum ait illi: adiuro te per Deum vivum, ut dicas
nobis si tu es Christus filius Dei. Origenes in Matth. In lege
quidem adiurandi usum aliquoties invenimus; aestimo autem quoniam non
oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adiuret alterum:
si enim iurare non licet, nec adiurare. Sed et qui respicit Iesum
imperantem Daemonibus, et potestatem dantem discipulis super
Daemonia, dicet quod secundum potestatem datam a salvatore, non est
adiurare Daemonia. Princeps autem sacerdotum peccatum faciebat
insidians Iesu; et ideo imitabatur proprium patrem, qui bis dubie
interrogavit salvatorem: si tu es Christus filius Dei? Unde quis
recte dicere potest, quoniam dubitare de filio Dei utrum ipse sit
Christus, opus Diaboli est. Non decebat autem dominum ad
adiurationem principis respondere sacerdotum, quasi vim passum:
propter quod nec denegavit se filium Dei esse, nec manifeste confessus
est; unde sequitur dicit illi Iesus: tu dixisti. Non enim erat
dignus Christi doctrina: propterea non eum docet, sed verbum oris
eius accipiens, in redargutionem ipsius convertit. Sequitur
verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a
dextris virtutis Dei. Videtur mihi quoniam firmitatem quamdam regalem
significat sessio filii hominis: iuxta virtutem ergo Dei, qui solus
est virtus, fundatus est qui accepit omnem potestatem a patre, sicut
in caelo et in terra. Erit autem quando hanc fundationem videbunt
etiam adversarii, quod a tempore dispensationis incepit impleri.
Viderunt enim eius discipuli eum resurgentem a mortuis, et per hoc
viderunt eum fundatum ad dexteram virtutis. Vel quia secundum
longitudinem sempiternam, quae est apud Deum, a constitutione mundi
usque ad finem est unus dies: nihil ergo mirum quod hic dicit salvator
amodo, spatium esse brevissimum usque ad finem ostendens; et non solum
sedentem eum ad dexteram virtutis visuros prophetabat, sed etiam
venientem in nubibus caeli; unde sequitur et venientem in nubibus
caeli. Hae nubes sunt prophetae et apostoli Christi, quibus mandat
pluere cum oportet; et sunt nubes caeli non transeuntes, quasi
portantes imaginem caelestis; et dignae sunt ut sint sedes Dei, quasi
heredes Dei et coheredes Christi. Hieronymus. Pontificem autem
quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendum
vestes provocat; unde sequitur tunc princeps sacerdotum scidit
vestimenta sua, dicens: blasphemavit. Consuetudinis enim Iudaicae
est quod cum aliquid blasphemum et quasi contra Deum audierint,
scindant vestimenta sua. Chrysostomus in Matth. Hoc igitur fecit,
ut accusationem redderet graviorem: et quod verbis dicebat, factis
extolleret. Hieronymus. Per hoc autem quod scidit vestimenta sua,
ostendit Iudaeos sacerdotalem gloriam perdidisse, et vacuam sedem
habere pontificis. Dum enim vestem sibi discidit, ipsum quo tegebatur
vestimentum legis abrupit. Chrysostomus in Matth. Cum ergo
scidisset vestimenta sua, non fert sententiam a seipso, sed ab aliis
eam exquirit, dicens: quid vobis videtur? Sicut in confessis
peccatis et blasphemia manifesta fieri solet, et quasi cogens et
violentiam inferens ad sententiam proferendam, praevenit auditorem,
dicens: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Quae autem fuit illa blasphemia? Etenim ante eis congregatis
dixerat: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis: et
interpretatus est eis, et siluerunt, nec de cetero contradixerunt;
qualiter ergo nunc quod dictum est, blasphemiam vocant? Sequitur at
illi respondentes dixerunt: reus est mortis; ipsi accusantes, ipsi
discutientes, ipsi sententiam proferentes. Origenes in Matth.
Quantum putas fuit erroris, ipsam principalem omnium vitam ream mortis
pronuntiare, et per tantorum resurgentium testimonia non respicere
fontem vitae, de quo in omnes resurgentes vita fluebat? Chrysostomus
in Matth. Ut autem venatores fera inventa, ita suam demonstrabant
ebrietatem, et insania ferebantur. Sequitur tunc expuerunt in faciem
eius et colaphis eum caeciderunt. Hieronymus. Ut compleretur quod
dictum est: dedi maxillam meam alapis, et faciem meam non averti a
confusione sputorum. Sequitur alii autem palmas in faciem eius
dederunt, dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te
percussit? Glossa. In contumeliam ei hoc dicitur, qui se prophetam
haberi voluit a populis. Hieronymus. Stultum autem erat
verberantibus respondere, et prophetare caedentem, cum palam
percutientis insania videretur. Chrysostomus in Matth. Attende
autem, quod Evangelista cum summa diligentia ea quae videntur esse
exprobratissima exponit, nihil occultans aut verecundans; sed gloriam
existimans maximam, dominatorem orbis terrarum pro nobis talia
sustinere. Hoc autem legamus continue, hoc nostrae menti
inscribamus, et in his gloriemur. Augustinus de quaest. Evang.
Quod autem dictum est expuerunt in faciem eius, significavit eos qui
praesentiam gratiae eius respuunt. Item tamquam colaphis eum caedunt,
qui ei honores suos praeferunt; palmas in faciem eius dant qui perfidia
caecati eum non venisse affirmant, tamquam praesentiam eius
exterminantes et repellentes.
|
|