|
Augustinus de Cons. Evang. Inter praedictas domini contumelias
trina negatio Petri facta est, quam non omnes Evangelistae eodem
ordine narrant. Lucas enim explicat prius tentationem Petri, tunc
demum contumelias domini; sed Matthaeus et Marcus eas primo
commemorant, et deinde Petri tentationem. Sic enim hic sequitur
Petrus vero sedebat foris in atrio. Hieronymus. Foris sedebat, ut
videret exitum rei; et non appropinquabat Iesu, ne ministris aliqua
suspicio nasceretur. Chrysostomus in Matth. Et qui quando detentum
magistrum vidit solum, ita efferbuit ut gladium evaginaverit, et
auriculam absciderit; quando contumelias Christi audivit, negator
efficitur, et vilis puellae minas non sustinet; sequitur enim et
accessit ad eum una ancilla, dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras.
Rabanus. Quid sibi vult quia prima eum prodit ancilla, cum viri
magis eum potuerint recognoscere; nisi quod iste sexus peccare in nece
domini videretur, ut eius passione redimeretur? Sequitur at ille
negavit coram omnibus dicens: nescio quid dicis. Palam coram omnibus
negavit, quia se manifestare expavit: quod dicebatur se nescire
respondit, quia pro salvatore adhuc mori noluit. Leo Papa in Serm.
9 de passione. Ob hoc autem, sicut apparet, haesitare permissus
est, ut in Ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur, et
nemo auderet de sua virtute confidere, quando mutabilitatis periculum
nec beatus Petrus potuisset evadere. Chrysostomus in Matth. Non
solum autem semel, sed et secundo et tertio negat in brevi tempore;
unde sequitur exeunte autem eo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait
his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazareno. Augustinus de
Cons. Evang. Intelligitur autem quod postquam exiit foras, cum iam
semel negasset, gallus cantavit primum, quod Marcus dicit.
Chrysostomus in Matth. Ut ostendat quod neque vox galli eum a
negatione detinuit, neque in memoriam suae promissionis reduxit.
Augustinus de Cons. Evang. Non autem foris ante ianuam iterum
negavit, sed cum redisset ad focum: neque enim exierat, et foris eum
vidit altera ancilla; sed cum exiret, eum vidit; idest, cum surgeret
et exiret, animadvertit et dixit his qui erant ibi, idest qui simul
aderant ad ignem in atrio: et hic erat cum Iesu Nazareno. Ille
autem qui foras exierat, hoc audito regressus est, ut se quasi
purgaret negando. Vel, quod est credibilius, non audivit quod de eo
dictum fuerat cum foras exiret, et posteaquam rediit, dictum est ei
quod Lucas commemorat. Sequitur et iterum negavit cum iuramento:
quia non novi hominem. Hieronymus. Scio quosdam pio affectu erga
apostolum Petrum locum hunc ita interpretatos ut dicerent, Petrum
hominem negasse, non Deum; et esse sensum: nescio hominem, quia
scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit: si
enim iste non negavit, ergo mentitus est dominus, qui dixerat: ter me
negabis. Rabanus. In hac autem negatione Petri dicimus, non solum
abnegare Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui cum sit,
negat se esse Christianum. Augustinus de Cons. Evang. Nunc iam
de tertia negatione inspiciamus; sequitur enim et post pusillum
accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: vere et tu ex illis es.
Lucas autem dixit: intervallo facto quasi horae unius; et ut eum
convincant, consequenter adiungunt nam et loquela tua manifestum te
facit. Hieronymus. Non quod alterius sermonis esset Petrus, aut
gentis externae: omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant et qui
arguebantur: sed quia unaquaeque provincia et regio habeat proprietates
suas, et vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Remigius.
Vide autem quam sint noxia pravorum hominum colloquia: ipsa quippe
coegerunt Petrum negare dominum, quem prius confessus fuerat esse Dei
filium; sequitur enim tunc coepit detestari et iurare, quia non
novisset hominem. Rabanus. Nota, quia primum ait: nescio quid
dicis; secundo, cum iuramento negat; tertio, quia coepit detestari
et iurare, quia non novit hominem. Perseverare quippe in peccato dat
incrementum scelerum; et qui minima spernit, cadit in maiora.
Remigius. Spiritualiter autem per hoc quod Petrus ante primum galli
cantum negavit, illi designantur qui ante Christi resurrectionem non
credebant eum esse Deum, eius morte turbati. Per hoc autem quod post
galli cantum negavit, illi designantur qui in utramque domini naturam,
et secundum Deum et secundum hominem errant. Per primam autem
ancillam designatur cupiditas; per secundam carnalis delectatio; per
illos qui astabant, Daemones intelliguntur: his enim trahuntur
homines ad Christi negationem. Origenes in Matth. Vel per primam
ancillam intelligitur synagoga Iudaeorum, qui frequenter compulerunt
denegare fideles; per secundam congregatio gentium, qui etiam
persecuti sunt Christianos; per tertios stantes in atrio, ministri
haeresum diversarum. Augustinus de quaest. Evang. Ter etiam
Petrus negavit: nam et error haereticorum de Christo, tribus
generibus terminatur: aut enim de divinitate, aut de humanitate, aut
de utroque falluntur. Rabanus. Post tertiam autem negationem
sequitur galli cantus; et hoc est quod subdit et continuo gallus
cantavit, per quem doctor Ecclesiae intelligitur, qui somnolentos
increpans ait: evigilate, iusti, et nolite peccare. Solet autem
sacra Scriptura saepe meritum causarum per statum designare temporum:
unde Petrus, qui media nocte peccavit, ad galli cantum poenituit:
unde sequitur et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat:
priusquam gallus cantet, ter me negabis. Hieronymus. In Evangelio
legimus, quod post negationem Petri et galli cantum respexit salvator
Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocavit: non enim
fieri poterat ut in negationis tenebris permaneret quem lux respexerat
mundi; unde et hic sequitur et egressus foras, flevit amare. In
atrio enim Caiphae sedens non poterat agere poenitentiam: unde foras
egreditur de impiorum Concilio, ut pavidae negationis sordes amaris
fletibus lavet. Leo Papa in Serm. 9 de passione. Felices, o
apostole sancte, lacrymae tuae, quae ad diluendam culpam negationis,
virtutem sacri habuere Baptismatis. Affuit enim dextera domini Iesu
Christi, quae labentem te priusquam deicereris exciperet; et
firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Cito itaque ad
soliditatem rediit Petrus, tamquam recipiens fortitudinem; ut qui
tunc in Christi expaverat passione, in suo post supplicio non
timeret, sed constans permaneret.
|
|