|
Glossa. Ostendit Evangelista apparatum et machinationem dominicae
passionis, quam Christus praenuntiaverat; unde dicit tunc congregati
sunt principes sacerdotum. Remigius. Quod autem dicit tunc,
superioribus verbis coniungitur, idest antequam Pascha celebraretur.
Origenes in Matth. Non autem veri sacerdotes et seniores, sed
illius qui videbatur populus Dei, vere autem erat populus Gomorrhae,
non intelligentes summum sacerdotem Dei, insidiati sunt ei: et non
cognoscentes primogenitum universae creaturae, etiam seniorem omnibus
consiliati sunt contra eum. Chrysostomus in Matth. Iniqua vero
negotia tentantes ad principem sacerdotum veniunt, inde volentes
potestatem accipere unde prohibere oportebat. Multi autem erant tunc
principes sacerdotum; lex vero unum esse volebat; unde manifestum est
quod Iudaica dissolutio accipiebat principium. Moyses enim unum
principem sacerdotum esse iussit, et eo mortuo alterum fieri; postea
vero annui facti sunt. Eos igitur ait hic principes sacerdotum qui de
principibus sacerdotum erant. Remigius. Condemnantur autem isti, et
quia congregati sunt, et quia principes sacerdotum fuerant: quo enim
plures ad peragendum aliquod malum conveniunt, et quo sublimiores et
nobiliores fuerint, eo deterius habetur malum quod committitur, et eo
maior poena illis praeparatur. Ad ostendendam autem domini
simplicitatem et innocentiam, addit Evangelista ut Iesum dolo
tenerent, et occiderent: in quo enim nullam mortis causam invenire
poterant, consilium fecerunt ut dolo tenerent, et occiderent.
Chrysostomus in Matth. Consiliati sunt ergo ut tenerent eum occulte
et interimerent; formidabant autem populum, ideoque expectabant
festivitatem praeterire; propter quod sequitur dicebant autem: non in
die festo. Diabolus enim nolebat in Pascha Christum pati, ut non
manifestam eius constitueret passionem. Principes autem sacerdotum non
ea quae Dei sunt timuerunt, ne scilicet peccato in hoc tempore peracto
maior eius inquinatio fieret, sed ubique quae humana sunt cogitabant:
unde sequitur ne forte tumultus fieret in populo. Origenes in Matth.
Propter diversa studia populi, diligentis Christum et odientis,
credentis et non credentis. Leo Papa in Serm. 7 de passione.
Providentibus ergo principibus ne in sancto die tumultus oriretur, non
festivitati sed facinori studebant; seditiones enim turbarum fieri in
praecipua solemnitate metuebant, non ut populus non peccaret, sed ne
Christus evaderet. Chrysostomus in Matth. Sed tamen furore
ferventes immutati sunt a suo consilio: quia enim traditorem
invenerunt, in ipsa festivitate Christum occiderunt. Leo Papa.
Divino autem intelligimus dispositum fuisse consilio ut Iudaeorum
principes, qui saeviendi in Christum occasiones saepe quaesierant,
non nisi in solemnitate paschali exercendi furoris sui acciperent
potestatem. Oportebat enim ut manifesto implerentur affectu quae diu
figurata fuerant promissa mysteria, ut ovem significativam vera
removeret ovis, et uno expleretur sacrificio variarum differentia
victimarum. Ut ergo umbrae cederent corpori, et cessarent imagines
sub praesentia veritatis, hostia in hostiam transit, sanguine sanguis
aufertur, et legalis festivitas dum mutatur impletur.
|
|