|
Glossa. Ostenso consilio principum de Christi occisione, vult
exequi Evangelista completionem eius, ostendens qualiter Iudas habuit
conventionem cum Iudaeis, ut Christum traderet; sed prius causam
proditionis praemittit. Doluit enim quia non erat venumdatum unguentum
quod mulier super caput Christi effudit, ut de pretio aliquid
tolleret: unde voluit hoc damnum proditione magistri recompensare.
Dicit ergo cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis
leprosi. Hieronymus. Non quod leprosus illo tempore permaneret; sed
quia antea leprosus, postea a salvatore mundatus est, nomine pristino
permanente ut virtus curantis appareat. Sequitur accessit ad eum
mulier habens alabastrum unguenti pretiosi. Rabanus. Est autem
alabastrum genus marmoris candidi variis coloribus intincti, quod ad
vasa unguentaria cavare solent, eo quod optime servare ea incorrupta
dicatur. Hieronymus. Alius autem Evangelista pro alabastro unguenti
pretiosi nardum pisticum posuit, hoc est verum et absque dolo.
Rabanus. Pistis enim Graece, Latine dicitur fides; unde
pisticum, idest fidele. Erat enim illud unguentum fidele, idest
purum, et non adulteratum. Sequitur et effudit super caput ipsius
recumbentis. Origenes in Matth. Forsitan quis diceret quatuor
fuisse mulieres de quibus scripserunt Evangelistae; ego autem magis
consentio tres fuisse: et unam quidem de qua scripserunt Matthaeus et
Marcus, alteram autem de qua scripsit Lucas, aliam de qua scripsit
Ioannes. Hieronymus. Nemo enim putet eamdem esse quae super caput
unguentum, et quae super pedes effudit: illa enim lacrymis lavit et
crine tersit, et manifeste meretrix appellatur; de hac autem nihil
tale scriptum est: nec enim poterat statim capite domini meretrix digna
fieri. Ambrosius super Lucam. Potest ergo non eadem esse, ne sibi
contraria dixisse Evangelistae videantur. Potest etiam quaestio
meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit,
iam ista perfectior. Chrysostomus in Matth. Et secundum hoc apud
tres Evangelistas, scilicet Matthaeum, Marcum et Lucam, una et
eadem esse videtur. Non autem absque ratione leprae Simonis meminit
Evangelista; sed ut ostendat unde fiduciam sumens haec mulier accessit
ad Christum: quia enim lepra immunda passio esse videbatur, videns
quod Iesus illum hominem curaverat apud quem manebat, confidit quod et
animae eius immunditiam facile expurgaret; et aliis mulieribus pro
curatione corporis ad Christum accedentibus, sola ipsa honoris gratia
ad Christum accessit, et propter animae curationem, cum nihil in
corpore infirmum haberet. Quapropter maxime aliquis eamdem admirari
debet. Apud Ioannem autem non est eadem mulier, sed altera quaedam
mirabilis Lazari soror. Origenes in Matth. Quoniam Matthaeus
quidem et Marcus in domo Simonis leprosi hoc factum fuisse exponunt;
Ioannes autem, quod venit Iesus ubi erat Lazarus; et non Simon,
sed Maria et Martha ministrabant. Adhuc, secundum Ioannem, ante
sex dies Paschae venit in Bethaniam, quando fecerunt ei coenam Maria
et Martha; hic autem quando recumbit in domo Simonis, post biduum
Pascha erat futurum. Et apud Matthaeum et Marcum, discipuli
indignantur ex bono proposito; apud Ioannem autem solus Iudas furandi
affectu; apud Lucam autem murmurat nemo. Gregorius in Evang. Vel
dicendum, quod hanc eamdem quam Lucas peccatricem mulierem, Ioannes
Mariam nominat. Augustinus de Cons. Evang. Lucas autem quamvis
simile factum commemoret ei quod hic dicitur, nomenque conveniat eius
apud quem convivabatur dominus, nam et ipsum Simonem dicit; tamen,
quia non est contra naturam vel morem hominum unum nomen habere duos
homines, potius credibile est fuisse illum alium Simonem, non
leprosum, in cuius domo haec in Bethania gerebantur. Nihil igitur
aliud arbitror nisi quod non quidem aliam fuisse mulierem quae peccatrix
tunc accessit ad pedes Iesu, sed eamdem Mariam bis hoc fecisse:
semel scilicet quod Lucas narravit: nam et Ioannes Mariam commendans
commemoravit antequam veniret in Bethaniam: erat, inquit, languens
Lazarus in Bethania de castello Mariae, et Marthae sororis eius.
Maria autem erat quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius
capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. Iam itaque hoc
Maria fecerat. Quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est quod
ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus,
Ioanne scilicet, Matthaeo et Marco. Quod autem Matthaeus et
Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Ioannes autem
pedes, ostenditur non esse contrarium, si accipiamus non solum caput,
sed et pedes domini perfudisse mulierem: nisi forte quoniam Marcus
fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque calumniosus est
ut aliquid in vase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes
domini perfunderet. Ille autem qui sic calumniatur, prius accipiat
perfusos pedes antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret
unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effuderat.
Augustinus de Doctr. Christ. Neque ullo modo quisquam fieri
crediderit domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos ut
luxuriosorum et nequam hominum solent. In omnibus enim talibus non
usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Quisquis enim rebus sic
utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat; aut
aliquid significat, aut flagitiosus est. Itaque quod in aliis
personis plerumque flagitium est, in divina vel prophetica persona
magnae cuiusdam rei signum est. Odor enim bonus fama bona est, quam
quisquis bonae vitae operibus habuerit, dum vestigia Christi
sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. Augustinus
de Cons. Evang. Sed hoc videri potest esse contrarium quod
Matthaeus et Marcus posteaquam dixerunt Pascha post biduum futurum,
deinde commemoraverunt quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento
eadem narraturus Ioannes dicit: ante sex dies Paschae. Sed qui ita
moventur, non intelligunt Matthaeum et Marcum illud quod in Bethania
de unguento factum erat, recapitulando posuisse. Non enim quisquam
eorum cum dixisset post biduum Pascha futurum, sic adiunxit ut
diceret: post haec cum esset Bethaniae. Chrysostomus in Matth.
Sed quia discipuli audierant magistrum dicentem: misericordiam volo et
non sacrificium, apud se cogitabant: si holocausta non acceptat,
multo minus olei huiusmodi usum; unde sequitur videntes autem discipuli
indignati sunt, dicentes: ut quid perditio haec? Potuit enim istud
venumdari multo, et dari pauperibus. Hieronymus. Scio quosdam hunc
locum calumniari, quare Ioannes Iudam solum dixerit contristatum, eo
quod loculos tenuerit et fur ab initio fuerit, et Matthaeus scribat
omnes discipulos indignatos, nescientes tropum qui vocatur,
syllipsis, quo et pro multis unus, et pro uno multi soleant
appellari: nam et Paulus in epistola ad Hebraeos dicit: secti sunt,
cum unum tantummodo, scilicet Isaiam, sectum autumet. Augustinus de
Cons. Evang. Potest etiam intelligi, quod et alii discipuli aut
senserunt hoc, aut dixerunt, aut eis Iuda dicente persuasum sit,
atque omnium voluntatem Matthaeus et Marcus etiam expresserint; sed
Iudas propterea dixerat quia fur erat, ceteri vero propter pauperum
curam: Ioannes autem de solo illo id commemorare voluit, cuius ex hac
occasione furandi consuetudinem credidit intimandam. Chrysostomus in
Matth. Discipuli ergo ita existimabant; sed dominus mentem mulieris
videns permittit, multa enim erat eius religio, et ineffabile
studium: idcirco condescendens concessit super caput suum unguentum
effundi. Sicut enim pater eius odorem victimae et fumum patiebatur,
ita et Christus mulierem devote ungentem, cuius discipuli mentem
nesciebant, querelam facientes; unde sequitur sciens autem Iesus ait
illis: quid molesti estis huic mulieri? Remigius. Per quod aperte
ostendit quod apostoli aliquid moleste locuti fuerant adversus eam.
Pulchre autem subdit opus bonum operata est in me; ac si dicat: non
est perditio unguenti, sicut vos dicitis; sed opus bonum, idest
pietatis et devotionis obsequium. Chrysostomus in Matth. Ideo autem
non simpliciter dixit bonum opus operata est in me; sed prius posuit
quid molesti estis huic mulieri? Erudiens nos quodcumque geritur bonum
a quocumque, etsi non valde diligenter factum fuerit, suscipere et
augere et fovere, et non ex principio omnem diligentiam expetere.
Quisquis enim eum interrogasset antequam fecisset hoc mulier, non
mandasset hoc fieri; sed post effusum unguentum non habebat locum
discipulorum increpatio; et ideo ipse, ut non obtunderet desiderium
mulieris, omnia haec in consolationem mulieris dixit. Sequitur nam
pauperes semper habebitis vobiscum. Remigius. Ostendit enim dominus
his verbis quasi ex quadam ratione, quoniam non erat illi culpandi qui
sibi adhuc in mortali corpore conversanti aliquid de suis facultatibus
ministrarent: cum pauperes semper habendi essent in Ecclesia, quibus
fideles cum vellent, benefacere possent; ipse vero brevi tempore
corporaliter mansurus erat cum eis; unde sequitur me autem non semper
habebitis. Hieronymus. Oritur autem hic quaestio, quare dominus
post resurrectionem dixerit ad discipulos: ecce ego vobiscum sum usque
ad consummationem mundi. Et nunc loquitur me autem non semper
habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere
corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem
quomodo nunc, in omni convictu et familiaritate. Remigius. Vel
solvitur ita ut intelligatur quod soli Iudae dictum sit; sed ideo non
dixit: habetis, sed habebitis, quia in persona Iudae omnibus
imitatoribus illius dictum est. Ideo autem dicit non semper, cum nec
ad tempus habeant: quia mali videntur habere Christum in praesenti
saeculo; quando miscent se membris Christi, et accedunt ad mensam
eius; sed non semper sic habebunt, quando solis electis dicturus est:
venite, benedicti patris mei. Sequitur mittens enim haec unguentum
hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Consuetudo erat illius
populi ut corpora mortuorum diversis aromatibus condirentur, quatenus
diutius illaesa conservarentur. Et quia futurum erat ut haec mulier
corpus domini mortuum vellet perungere, et tamen non posset, quia
resurrectione anticiparetur, idcirco divina providentia actum est ut
vivum domini corpus perungeret. Hoc est ergo quod dicit mittens haec;
idest, cum haec mulier corpus meum vivum perungit, me moriturum et
sepeliendum ostendit. Chrysostomus in Matth. Quia ergo sepulcrum et
mortem commemoraverat, ut non videatur in tristitiam mittere mulierem,
rursus eam consolatur per ea quae consequuntur amen dico vobis:
ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et
quod haec fecit in memoriam eius. Rabanus. Idest, in quocumque loco
dilatabitur Ecclesia per totum mundum, dicetur et quod hoc fecit.
Illud et appositum notat, quod sicut Iudas contradicens adeptus est
perfidiae infamiam, sic et ista piae devotionis gloriam. Hieronymus.
Attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum, et moriturus,
sciat Evangelium suum in toto orbe celebrandum. Chrysostomus in
Matth. Ecce autem quod dixit, factum est; et ubicumque terrarum
abieris, videbis hanc mulierem famosam effectam; quod virtus
praedicentis effecit. Et regum quidem multorum et ducum victoriae
silentur; et multi qui civitates construxerunt, et gentes multas
servituti subegerunt, neque ex auditu, neque ex nomine sunt cogniti:
quoniam autem haec mulier oleum effudit in domo leprosi cuiusdam,
duodecim viris praesentibus, hoc omnes concinunt per orbem terrarum;
et tempus tantum pertransiit, et memoria eius quod factum est non est
tabefacta. Sed quare nihil speciale promisit mulieri, sed sempiternam
memoriam? Quia ex his quae dixit intelligi potuit: si enim opus bonum
fecit, manifestum est quod et mercedem dignam suscipiet. Hieronymus.
Mystice autem passurus pro omni mundo moratur in Bethania in domo
obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi. Simon quoque ipse
obediens dicitur, qui iuxta aliam intelligentiam mundus interpretari
potest, in cuius domo curata est Ecclesia. Origenes in Matth.
Oleum autem ubique in Scripturis aut opus misericordiae intelligitur,
quo lucerna verbi enutrita clarescit; aut doctrina, cuius auditu
verbum fidei quod est accensum nutritur. Generaliter ergo omne quo
quis ungitur, oleum appellatur, olei autem aliud est unguentum; item
unguenti aliud est pretiosum: sic omnis actus iustus opus bonum
dicitur; operis autem boni aliud est quod facimus propter homines vel
secundum homines; aliud quod propter Deum et secundum Deum. Item
hoc ipsum quod facimus propter Deum, aliud proficit ad usum hominum,
aliud tantum ad gloriam Dei: ut puta aliquis benefacit homini naturali
iustitia motus, non propter Deum, quomodo faciebant interdum et
gentes: opus illud oleum est vulgare, non magni odoris; et ipsum
tamen acceptabile apud Deum, quoniam, ut dicit Petrus apud
Clementem, opera bona quae fiunt ab infidelibus in hoc saeculo eis
prosunt, non in alio ad consequendum vitam aeternam. Qui autem
propter Deum faciunt, magis illis in illo saeculo proficit: hoc est
unguentum boni odoris. Sed aliud fit ad utilitatem hominum, ut puta
eleemosyna, et cetera huiusmodi. Hoc qui facit in Christianos,
pedes domini ungit: quia ipsi sunt domini pedes: quod praecipue solent
facere poenitentes pro remissione peccatorum suorum. Qui autem
castitati studet, et in ieiuniis et in orationibus permanet, et
ceteris quae tantum ad gloriam Dei proficiunt, hoc est unguentum quod
ungit domini caput, et hoc est unguentum pretiosum, ex cuius odore
tota repletur Ecclesia; et hoc est opus proprium non poenitentium,
sed perfectorum. Aut doctrina, quae necessaria est hominibus, hoc
est unguentum quo pedes domini unguntur: agnitio autem fidei, quae ad
solum pertinet Deum, est unguentum quo ungitur caput Christi, quo
consepelimur Christo per Baptismum in mortem. Hilarius in Matth.
Mulier autem haec in praefiguratione plebis gentium est, quae in
passione Christi gloriam Deo reddidit: caput enim perunxit: caput
autem Christi Deus est, nam unguentum, boni operis est fructus.
Sed discipuli favore salvandi Israelis vendi hoc in usum pauperum
dicunt debuisse; pauperes autem Iudaeos fide indigentes, instinctu
prophetico nuncupant, quibus dominus ait plurimum esse temporis quo
habere curam pauperum possent. Ceterum nonnisi ex praecepto suo
salutem gentibus posse praestari, quae secum, infuso mulieris huius
unguento, sunt consepultae, quia regeneratio nonnisi cum mortuis in
Baptismi professione reddetur: et idcirco ubi praedicabitur hoc
Evangelium, narrabitur opus eius: quia cessante Israel, Evangelii
gloria fide gentium praedicatur.
|
|