|
Glossa. Posita occasione proditionis, consequenter de proditione
Iudae agit Evangelista; unde dicit tunc abiit unus de duodecim.
Chrysostomus in Matth. Tunc scilicet quando hoc audivit quoniam
praedicabitur hoc Evangelium ubique: timuit enim: nam virtutis
ineffabilis erat quod dictum est. Augustinus de Cons. Evang. Ita
enim sermo dirigitur dicente domino scitis quia post biduum Pascha fiet
(...) tunc congregati sunt principes sacerdotum (...) tunc
abiit unus de duodecim. Inter illud enim quod dictum est: ne tumultus
fieret in populo, et hoc quod dicitur tunc abiit unus de duodecim,
interpositum est illud de Bethania, quod recapitulando dictum est.
Origenes in Matth. Abiit autem adversus unum principem sacerdotum,
qui factus fuerat sacerdos in aeternum, ad multos principes
sacerdotum, ut venderet pretio volentem redimere totum mundum.
Rabanus. Abiit autem dicit, quia non coactus, non invitatus, sed
sponte sceleratum iniit consilium. Chrysostomus in Matth. Addit
autem unus de duodecim, ac si diceret: de primo choro eorum qui
sublimiter electi sunt; et ad designationem eius adiungit qui dicitur
Iudas Iscariotes: erat enim et alius Iudas. Remigius. Iscariota
namque fuit villa, unde ortus est iste Iudas. Leo Papa in Serm.
9 de passione. Qui non timoris perturbatione Christum deseruit, sed
pecuniae cupiditate distraxit: amore enim pecuniae vilis est omnis
affectio, et anima lucri cupida, etiam pro exiguo perire non metuit;
nullumque est iustitiae in illo corde vestigium in quo sibi avaritia
facit habitaculum. Hoc perfidus Iudas inebriatus veneno, dum sitit
lucrum, ita stulte impius fuit ut dominum venderet et magistrum: unde
dixit principibus sacerdotum quid vultis mihi dare, et ego vobis
tradam? Hieronymus. Infelix Iudas damnum quod ex effusione unguenti
se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare; nec certam tamen
postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio; sed quasi vile
tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare.
Origenes in Matth. Hoc autem faciunt omnes qui accipiunt aliquid
corporalium aut mundialium rerum ut tradant, et eiciant ab anima sua
salvatorem et verbum veritatis quod erat in eis. Sequitur at illi
constituerunt ei triginta argenteos: tantam mercedem constituentes,
quantos annos salvator conversatus fuerat in hoc mundo. Hieronymus.
Ioseph autem, non, ut putant multi iuxta Septuaginta interpretes,
triginta aureis venditus est, sed iuxta Hebraicam veritatem, triginta
argenteis: neque enim poterat servus pretiosior esse quam dominus.
Augustinus de quaest. Evang. Quod autem dominus triginta argenteis
venditus est, significavit per Iudam Iudaeos, iniquosque, qui
persequentes carnalia et temporalia quae ad quinque pertinent sensus
corporis, Christum habere noluerunt; et quia sexta mundi aetate
fecerunt, sexies quinque eos quasi pretium venditi domini accepisse
signatum est, et quia eloquium domini argentum est, illi autem ipsam
legem etiam carnaliter intellexerunt, tamquam in argento impresserant
saecularis principatus imaginem, quam amisso domino tenuerunt.
Sequitur et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Origenes
in Matth. Qualem autem opportunitatem quaerebat Iudas, Lucas
manifestius explanat dicens: et quaerebat opportunitatem ut traderet
eum sine turba; idest, quando populus non erat circa eum, sed
secretus erat cum discipulis; quod et fecit, tradens eum post coenam,
cum secretus esset in praedio Gethsemani: et inde usque nunc
opportunitas ista videtur his qui volunt prodere Dei verbum in tempore
persecutionis, quando multitudo credentium non est circa verbum
veritatis.
|
|