|
Glossa. Prosecutus fuerat Evangelista de his quae erant praeambula
ad Christi passionem, scilicet de praenuntiatione passionis, de
consilio principum et de tractatu proditionis: nunc autem tempus et
seriem passionis incipit prosequi, dicens prima autem die azymorum.
Hieronymus. Prima dies azymorum quartadecima dies mensis primi est,
quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum
abicitur. Remigius. Et notandum, quod apud Iudaeos primo die
Pascha celebratur, reliqui vero septem sequentes dies azymorum
vocabantur; sed nunc dies azymorum dicitur pro die Paschae.
Chrysostomus in Matth. Vel hanc primam diem azymorum dicit, quia
septem dies azymorum erant: assueverunt enim Iudaei a vespera semper
numerare diem; unde huius diei facit mentionem, secundum quam in
vespera Pascha erat immolandum, quod quinta feria fuit. Remigius.
Sed forte dicet aliquis: si ille typicus agnus figuram huius veri agni
gestabat, quare non ea nocte passus est Christus quando solebat agnus
immolari? Sed sciendum, quia eadem nocte mysteria sanguinis et
corporis sui discipulis celebranda tradidit; et sic tentus et ligatus a
Iudaeis, suae immolationis, idest passionis, sacravit exordium.
Sequitur accesserunt ad Iesum discipuli dicentes: ubi vis paremus
tibi comedere Pascha? Inter eos autem discipulos qui accesserunt ad
Iesum, interrogantes et Iudam fuisse aestimo proditorem.
Chrysostomus in Matth. Ex hoc autem manifestum est quoniam non erat
ei domus neque tugurium: ego autem aestimo neque discipulos habuisse:
profecto enim eum illuc rogassent venire. Sequitur at Iesus dixit:
ite in civitatem ad quemdam. Augustinus de Cons. Evang. Eum
scilicet quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias vel dominum
domus. Quod ergo interposuit Matthaeus ad quemdam, tamquam ex
persona sua studio brevitatis illud compendio voluit insinuare: nam
neminem sic loqui ut dicat ite ad quemdam, quis nesciat? Ac per hoc
cum Matthaeus verba domini posuisset dicentis ite in civitatem,
interposuit ipse ad quemdam: non quia ipse dominus hoc dixerit; sed ut
ipse nobis insinuaret tacito nomine, fuisse quemdam in civitate ad quem
domini discipuli mittebantur, ut praepararent Pascha: manifestum est
enim discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quemdam hominem,
idest ad certum aliquem missos esse. Chrysostomus in Matth. Vel
dicendum, quod per hoc quod dicit ad quemdam, ostendit quod ad ignotum
hominem mittit, monstrans hinc quoniam poterat non pati. Qui enim
menti huius persuasit ut eos susciperet, quid non utique operatus esset
in his qui eum crucifigebant, si tamen voluisset non pati? Ego autem
non hoc admiror solum quoniam eum suscepit, ignotus existens: sed
quoniam suscipiendo Christum, multorum odium contempsit. Hilarius in
Matth. Vel ideo hominem cum quo Pascha celebraturus esset non
nominat, nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat
praestitus. Rabanus. Vel nomen praetermittit, ut omnibus verum
Pascha celebrare volentibus, Christumque hospitio suae mentis
suscipere, danda facultas designetur. Hieronymus. In hoc etiam
morem veteris testamenti nova Scriptura conservat: frequenter enim
legimus: dixit ille illi, et in loco illo et illo; et tamen nomen
personarum locorumque non ponitur. Sequitur et dicite ei: magister
dicit: tempus meum prope est. Chrysostomus in Matth. Hoc autem
dixit discipulis, passionem commemorans, ut ex multiplici passionis
enuntiatione exercitati meditarentur quod futurum erat; simul autem
demonstrans quod volens ad passionem venit. Sequitur apud te facio
Pascha: in quo demonstrat quoniam usque ad ultimum diem non erat
contrarius legi. Addidit autem cum discipulis meis, ut sufficiens
fieret praeparatio, et ut ille ad quem mittebat non existimaret eum
occultari velle. Sequitur et fecerunt discipuli sicut constituit illis
Iesus, et paraverunt Pascha. Origenes in Matth. Forsitan autem
aliquis requiret, ex eo quod Iesus celebravit more Iudaico Pascha,
quia convenit et nos imitatores Christi similiter facere: non
considerans quod Iesus factus est sub lege, non ut eos, qui sub lege
erant, sub lege relinqueret, sed ut ex lege educeret; quanto ergo
magis non convenit illos introire in legem, qui prius fuerant extra
legem? Sed spiritualiter celebrantes quae in lege corporaliter
celebranda mandantur, ut in azymis sinceritatis et veritatis celebremus
Pascha, secundum voluntatem agni dicentis: nisi manducaveritis carnem
meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis.
|
|