|
Hieronymus. Quia supra dominus de passione sua praedixerat, nunc
etiam de proditore praedicit, dans ei poenitentiae locum, ut cum
intelligeret sciri cogitationes suas et occulta cordis consilia,
poeniteret eum facti sui; unde dicitur vespere autem facto,
discumbebat cum duodecim discipulis suis. Remigius. Cum duodecim
dicit, quia Iudas adhuc erat in numero qui iam recesserat merito.
Hieronymus. Omnia enim sic agit Iudas ut tollatur suspicio
proditoris. Remigius. Et notandum quia pulchre vespere facto
discubuisse dicitur, quoniam ad vesperam agnus immolari solebat.
Rabanus. Ideo etiam vespere discubuit cum discipulis, quia in
passione Christi, quando verus sol ad occasum properavit, refectio
aeterna omnibus fidelibus praeparata fuit. Chrysostomus in Matth.
Designat autem Evangelista quod comedentibus illis disputat Iesus de
traditione Iudae, ut et a tempore et a mensa ostendat malitiam
proditoris; et ideo sequitur et edentibus illis, dixit: amen dico
vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Leo Papa in Serm. 7
de passione. In quo notam sibi esse proditoris sui conscientiam
demonstravit, non aspera ac aperta impium increpatione confundens, sed
levi et tacita admonitione conveniens, ut facilius corrigeret poenitudo
quem nulla deformasset abiectio. Origenes in Matth. Vel dixit
generaliter, ut testimonio percussi cordis singulorum qualitas
probaretur, et ut Iudae ostenderet malitiam, qui nec cognitori
consiliorum suorum credebat; esto quia in primis putavit latere quasi
hominem, qui postquam vidit conscientiam suam positam in verbis
ipsius, quorum primum infidelitatis erat, secundum impudentiae: et ut
etiam discipulorum ostenderet bonitatem, quia plus credebant verbis
Christi quam conscientiae suae; unde sequitur et contristati valde
coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? Unusquisque enim
discipulorum sciebat ex his quae docuerat Iesus, quoniam ad malum
vertibilis est humana natura, et in colluctatione adversus rectores
huius mundi tenebrarum; et propter hanc causam unusquisque eorum timens
interrogavit: unde et de omnibus futuris timendum est nobis infirmis.
Videns autem dominus de seipsis timentes discipulos, demonstravit
proditorem inditio propheticae vocis dicentis: qui manducavit panem
mecum, ampliavit adversum me supplantationem; unde sequitur at ipse
respondens ait: qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Hieronymus. O mira domini patientia. Prius dixerat: unus vestrum
me tradet; perseverat proditor in malo; manifestius arguit, et tamen
nomen proprium non designat. Iudas enim, ceteris contristatis et
retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et
impudentia qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in
paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Chrysostomus in
Matth. Mihi autem videtur et hoc Christum fecisse, quod scilicet
Iudas cum eo in paropside intingeret, magis eum confundens, et in
amorem suum attrahens. Rabanus. Quod autem dicit hic Matthaeus in
paropside, Marcus dicit: in catino. Paropsis enim est vas escarum
quadrangulatum a paribus assibus, idest aequis lateribus, dictum;
catinum vero vas fictile aptum ad immittendum liquorem; et potuit fieri
ut in mensa vas fictile quadrangulatum contineretur. Origenes in
Matth. Haec est autem propria consuetudo hominum nimis malorum, ut
post salem et panem insidientur hominibus, maxime nihil inimicitiae ab
eis habentibus. Si autem et post spiritualem mensam, abundantius
videbis multitudinem malitiae eius, non recordatus nec in corporalibus
bonis magistri dilectionem, nec in spiritualibus doctrinam. Tales
sunt omnes in Ecclesia qui insidiantur fratribus suis, cum quibus ad
eamdem mensam corporis Christi frequenter simul fuerunt. Hieronymus.
Iudas autem nec primo nec secundo correctus, a proditione retrahit
pedem; sed patientia domini nutrit impudentiam suam; et ideo poena
praedicitur, ut quem pudor non viderat, corrigant denuntiata
supplicia; unde sequitur filius quidem hominis vadit, sicut scriptum
est de illo. Remigius. Humanitatis namque est ire et redire;
divinitatis semper manere et esse; et quia humanitas pati potuit et
mori, idcirco pulchre dicitur filius hominis abire. Aperte etiam
dicit sicut scriptum est de eo: quoniam quaecumque passus est, prius a
prophetis praedicta sunt. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit ad
consolandum discipulos, ut non existimarent infirmitatis id esse quod
passurus erat; et ut etiam corrigeret proditorem. Quamvis autem
scriptum fuerit passurum esse Christum, nihilominus tamen incusatur
Iudas; non enim traditio Iudae salutem nostram operata est, sed
sapientia Christi, qui aliorum nequitiis ad id quod nobis expediebat
utebatur; unde sequitur vae autem homini illi per quem filius hominis
tradetur. Origenes in Matth. Non autem dixit vae homini illi a quo
traditur, sed per quem tradetur: ostendens alterum a quo tradebatur,
idest a Diabolo; ipsum autem Iudam ministrum esse traditionis. Vae
autem omnibus traditoribus Christi; quicumque enim discipulos Christi
tradit, ipsum Christum tradit. Remigius. Vae etiam erit omnibus
qui maligna conscientia et polluta ad mensam Christi accedunt: quamvis
enim Christum non tradant Iudaeis crucifigendum, tradunt tamen suis
iniquis membris sumendum; et ad maiorem exaggerationem subdit bonum
erat illi si natus non fuisset homo ille. Hieronymus. Non autem ideo
putandus est ante fuisse quam nasceretur, quia nulli possit esse bene,
nisi ei qui fuerit; sed simpliciter dictum est multo melius esse non
subsistere, quam male subsistere. Augustinus de quaest. Evang. Et
si quispiam contendit aliquam vitam esse ante istam, non Iudae tantum
ut non nasceretur, sed nulli expedire convincitur. An Diabolo dicit
non expedire nasci, scilicet ad peccatum? An etiam bonum erat illi ut
Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata? Origenes
in Matth. Iudas autem post omnium apostolorum interrogationes, et
post Christi narrationem de ipso, vix aliquando et ipse interrogavit
versuto consilio, ut similia ceteris interrogando celaret proditionis
consilium: nam vera tristitia non sustinet moram; unde sequitur
respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum,
Rabbi? Hieronymus. In quo blandientis fingit affectum, sive
incredulitatis signum. Ceteri enim, qui non erant prodituri,
dicunt: numquid ego sum, domine? Iste qui proditurus erat, non
dominum, sed magistrum vocat; quasi excusationem habeat, si domino
denegato, saltem magistrum prodiderit. Origenes in Matth. Vel hoc
ipsum quasi subsannans dicit, quia vocabatur magister, cum non esset
hoc vocabulo dignus. Chrysostomus in Matth. Quamvis autem dominus
poterat dixisse: argentum es pactus accipere, et adhuc audes
interrogare? Sed nihil horum dixit mitissimus Iesus, nobis terminos
et regulas praefigens; sequitur enim et ait illi: tu dixisti.
Remigius. Quod sic potest intelligi: tu dicis, et verum dicis;
sive tu dixisti, et non ego: ut adhuc ei locus poenitentiae
concederetur, dum non apertius eius perversitas manifestatur.
Rabanus. Potuit hoc etiam sic dici a Iuda, et a domino responderi,
ut non omnes adverterent quod dictum erat.
|
|