|
Hieronymus. Postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes
cum apostolis comederat, ad verum Paschae transgreditur sacramentum;
ut quando omni praefiguratione eius Melchisedech summi Dei sacerdos,
panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis
et sanguinis repraesentaret; unde dicitur coenantibus autem illis.
Augustinus ad Ianuarium. In quo liquido apparet, quando primo
acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse
ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandus est ritus universae
Ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? Placuit enim spiritui
sancto ut in honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum
corpus intraret quam ceteri cibi. Salvator namque quo vehementius
commendaret mysterii huius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere
cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus
erat; et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut
apostolis, per quos Ecclesiam dispositurus erat, servaret hunc
locum. Glossa. Sub alia tamen specie carnem et sanguinem suum
tradidit Christus, et deinceps sumendum instituit, ut fides haberet
meritum, quae de his est quae non videntur. Ambrosius de
sacramentis. Et ut nullus horror cruoris sit, et pretium tamen
operetur redemptionis. Augustinus super Ioannem. Commendavit autem
dominus corpus et sanguinem suum in eis rebus quae ad unum aliquid
rediguntur ex multis. Panis namque in unum ex multis granis
conficitur, vinum vero in unum ex multis acinis confluit: ita dominus
Iesus Christus nos signavit, et mysterium pacis ac unitatis nostrae
in sua mensa consecravit. Remigius. Apte etiam fructum terrae
obtulit, ut per hoc demonstraret quia ad hoc venerat ut illam
maledictionem auferret, qua maledicta est terra propter peccatum primi
hominis. Congruenter etiam iussit offerri quae de terra nascuntur et
pro quibus homines maxime laborant, ut non esset difficultas in
acquirendo, et homines de labore manuum suarum sacrificium Deo
offerrent. Ambrosius de sacramentis. Ex hoc autem accipe anteriora
esse mysteria Christianorum quam Iudaeorum. Obtulit enim
Melchisedech panem et vinum, similis per omnia filio Dei, cui
dicitur: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; de
quo et hic dicitur accepit Iesus panem. Glossa. Quod de pane
frumenti intelligi debet: grano enim frumenti se comparavit dominus
dicens: nisi granum frumenti cadens in terram, et cetera. Talis
etiam panis competit sacramento, quia eius usus est communior: nam
alii panes propter eius defectum fiunt. Quia vero Christus usque ad
ultimum diem demonstravit se non esse contrarium legi, ut supra ex
verbis Chrysostomi habitum est, in vespera vero quando Pascha
immolabatur secundum legis praeceptum azyma comedendum erat, et omne
fermentatum abiciendum, manifestum est quod panis iste quem dominus
accepit ut discipulis traderet, azymus fuit. Gregorius in registro.
Solet autem nonnullos movere quod in Ecclesia alii offerunt panes
azymos, alii fermentatos. Ecclesia namque Romana offert azymos
panes, propterea quod dominus sine ulla commixtione suscepit carnem;
aliae vero Ecclesiae offerunt fermentatum pro eo quod verbum patris
indutum est carne, et est verus Deus et verus homo: nam et fermentum
commiscetur farinae; sed tamen tam azymum quam fermentatum dum
sumimus, unum corpus domini nostri salvatoris efficimur. Ambrosius de
sacramentis. Iste autem panis ante verba sacramentorum, panis est
usitatus; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi.
Consecratio autem quibus verbis est, et quibus sermonibus, nisi
domini Iesu? Si enim tanta vis est in eius sermone ut inciperent esse
quae non erant, quanto magis operatorius est ut sint quae erant, et in
aliud commutentur? Si enim operatus est sermo caelestis in aliis
rebus, non operatur in caelestibus sacramentis? Ergo ex pane corpus
fit Christi, et vinum fit sanguis consecratione verbi caelestis.
Modum requiris? Accipe. Consuetudo est ut non generetur homo nisi
ex viro et muliere: sed, quia voluit dominus, de spiritu sancto et
virgine natus est Christus. Augustinus de Verb. Dom. Sicut ergo
per spiritum sanctum vera caro sine coitu creatur, ita et per eumdem
substantia panis et vini, idest corpus Christi et sanguis
consecratur; et ideo quia verbo domini fit praedicta consecratio,
subditur benedixit. Remigius. Per hoc etiam monstravit quia humanam
naturam, una cum patre et spiritu sancto, gratia divinae virtutis
implevit, et aeternae immortalitatis munere ditavit. Sed ut
monstraret quia corpus eius non absque sua voluntate subiectum erat
passioni, subditur ac fregit. Augustinus in Lib. Sentent.
prosperi. Cum enim frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora
fidelium funditur, quid aliud quam dominici corporis immolatio in
cruce, eiusque sanguinis effusio de latere designatur? Dionysius in
Eccl. Hierar. In hoc etiam ostenditur quod unum et simplex Dei
verbum per humanationem compositum et visibile ad nos pervenit, et ad
se nostram societatem benigne peragens, spiritualium bonorum
distributorum nos participes fecit: unde sequitur deditque discipulis
suis. Leo Papa in Serm. 7 de passione. Nec ab hoc quidem
mysterio traditore submoto, ut ostenderetur Iudas nulla iniuria
exasperatus, qui impietate voluntaria erat praescitus. Augustinus
super Ioannem. De uno enim pane et Petrus accepit et Iudas; sed
Petrus accepit ad vitam, Iudas ad mortem. Chrysostomus in Matth.
Et hoc Ioannes ostendit dicens, quoniam post haec intravit in eum
Satanas. Etenim maius ei peccatum est factum, et quoniam cum tali
mente ad mysteria accessit, et quoniam cum accessisset, non factus est
melior neque timore, neque beneficio, neque honore. Christus autem
non prohibuit eum, quamvis omnia noverit, ut discas quoniam nihil
dereliquit eorum quae in correptionem conveniunt. Remigius. In hoc
etiam facto reliquit exemplum Ecclesiae, ut neminem a societate sui,
neque a communione corporis et sanguinis domini segreget, nisi pro
aliquo manifesto et publico crimine. Hilarius in Matth. Vel sine
Iuda, Pascha, accepto calice et fracto pane, conficitur: dignus
enim aeternorum sacramentorum communione non fuerat. Discessisse autem
eum hinc intelligitur quod cum turbis reversus ostenditur. Sequitur et
ait: accipite et comedite. Augustinus de Verb. Dom. Invitat
dominus servos, ut praeparet eis cibum seipsum. Sed quis audeat
manducare dominum suum? Et quidem quando manducatur reficit, sed non
deficit: vivit manducatus, quia surrexit occisus; nec quando
manducatur, partes de illo facimus; et quidem in sacramento sic fit.
Norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi: unusquisque
partem suam accipit. Per partes manducatur in sacramento, et integer
manet: totus in caelo, totus in corde tuo. Ideo autem ista dicuntur
sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur: quod
videtur, habet speciem corporalem; quod intelligitur, fructum habet
spiritualem. Augustinus super Ioannem. Carnem autem Christi non
edamus tantum in sacramento, quod et multi mali faciunt; sed usque ad
spiritus participationem manducemus, ut in domini corpore tamquam
membra maneamus, ut eius spiritu vegetemur. Ambrosius de
sacramentis. Ante enim quam consecretur, panis est; ubi autem verba
Christi accesserint dicentis hoc est corpus meum, corpus Christi
est.
|
|