|
Remigius. Quia corpus suum sub specie panis dominus discipulis
dederat, pulchre etiam calicem sui sanguinis tradit eisdem; unde
dicitur et accipiens calicem, gratias egit; in quo demonstrat quantum
de nostra salute gratuletur, pro quibus etiam sanguinem suum funderet.
Chrysostomus in Matth. Ideo etiam gratias egit ut nos doceret
qualiter oporteret nos hoc mysterium perficere; et etiam monstravit
quoniam ad passionem non venit nolens. Erudivit enim nos quodcumque
patimur cum gratiarum actione ferre, et etiam ex hoc bonam spem nobis
dedit. Si enim figura huius sacrificii, scilicet immolatio agni
paschalis, facta est liberatio populi ab Aegyptiaca servitute, multo
magis veritas liberabit orbem terrarum. Sequitur et dedit illis,
dicens: bibite ex hoc omnes. Ne autem haec audientes turbarentur,
primum ipse sanguinem suum bibit, inducens eos sine turbatione ad
communionem mysteriorum. Hieronymus contra Helvidium. Sic igitur
dominus Iesus fuit conviva et convivium, ipse comedens et qui
comeditur. Sequitur hic est sanguis meus novi testamenti.
Chrysostomus in Matth. Hoc est, Annuntiationis legis novae: hoc
enim promittebat vetus testamentum quod continet novum: sicut enim
vetus testamentum habuit sanguinem vitulorum et ovium, ita novum habet
sanguinem dominicum. Remigius. Sic enim legitur, quia accepit
Moyses sanguinem agni, et misit in craterem, et intincto fasciculo
hyssopi aspersit populum, dicens: hic est sanguis testamenti quod
mandavit ad vos Deus. Chrysostomus in Matth. Sanguinem autem
nominans, et passionem suam praenuntiat, dicens qui pro multi
effundetur. Et rursus dicit mortis causam, cum subdit in remissionem
peccatorum, quasi dicat: sanguis agni in Aegypto effusus est pro
salute primogenitorum populi Israelis, hic autem in remissionem
peccatorum. Remigius. Et notandum, quia non ait: pro paucis,
aut: pro omnibus; sed pro multis; quia non venerat unam tantum gentem
redimere, sed multos de omnibus gentibus. Chrysostomus in Matth.
Hoc autem dicens ostendit quod passio eius mysterium est salutis
humanae, per quod etiam discipulos consolatur. Et sicut Moyses ait:
hoc erit vobis memoriale sempiternum, ita et ipse dixit, ut Lucas
refert: hoc facite in meam commemorationem. Remigius. Non solum
autem panem, sed etiam vinum offerendum docuit, ut esurientes et
sitientes iustitiam his mysteriis doceret esse recreandos. Glossa.
Sicut enim corporalis refectio fit per cibum et potum, ita sub specie
cibi et potus nobis spiritualem refectionem dominus praeparavit.
Conveniens etiam fuit ad signandam dominicam passionem, ut sub duplici
specie hoc sacramentum institueretur. In passione enim sanguinem suum
effudit, et sic sanguis eius fuit a corpore separatus. Oportuit ergo
ad dominicam passionem repraesentandam, seorsum proponi panem et
vinum, quae sunt corporis et sanguinis sacramentum. Sciendum tamen
est, quod sub utraque specie totus Christus continetur: sub specie
quidem panis simul sanguis cum corpore, et sub specie vini simul corpus
cum sanguine. Ambrosius in Epist. ad Corinth. Ideo etiam in
duabus speciebus celebratur: valet enim ad tuitionem corporis et animae
quod percipimus. Cyprianus ad Caecilium. Calix vero domini non est
aqua sola et vinum solum, nisi utrumque misceatur; quomodo nec corpus
domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque fuerit
adunatum. Ambrosius de sacramentis. Si autem Melchisedech panem et
vinum obtulit, quid sibi vult aquae mixtio? Accipe rationem.
Tetigit Moyses petram, et petra undam maximam fudit; petra autem
erat Christus, et unus de militibus lancea tetigit latus Christi, et
de latere eius aqua fluxit et sanguis; aqua ut mundaret, sanguis ut
redimeret. Remigius. Sciendum etiam, quod, ut Ioannes dicit,
aquae multae populi sunt. Et quia nos oportet semper manere in
Christo, et Christum in nobis vinum aquae mixtum offertur, ut
ostendatur quia caput et membra, idest Christus et Ecclesia, unum
sunt corpus; vel ut demonstretur quia nec Christus passus est absque
amore nostrae redemptionis, nec nos salvari possumus absque illius
passione. Chrysostomus in Matth. Quia vero de passione et cruce eis
locutus erat, consequenter eum qui de resurrectione est sermonem
inducit, dicens dico autem vobis; non bibam amodo de hoc genimine
vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno
patris mei. Regnum autem resurrectionem suam nominat. Ideo autem hoc
de resurrectione dixit, quod scilicet cum apostolis esset bibiturus,
ne aliqui existimarent phantasiam esse resurrectionem; et ideo
persuadentes hominibus de Christi resurrectione dixerunt: simul
comedimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis. Per hoc
ergo ostendit quod videbunt eum suscitatum, et cum ipsis rursus erit.
Quod autem dicit novum, clare intelligendum est nove, idest novo
modo, non quasi corpus passibile habens, et indigens cibo: non enim
post resurrectionem comedit et bibit quia cibo indigeret, sed propter
resurrectionis certitudinem. Quia vero sunt quidam haeretici in sacris
mysteriis aqua utentes, non vino, demonstrat per haec verba quoniam et
cum sacra mysteria tradidit, vinum dedit, quod et resuscitatus bibit:
propter hoc dicit ex hoc genimine vitis; vitis enim vinum, non aquam
generat. Hieronymus. Vel aliter. De carnalibus dominus transit ad
spiritualia. Quod vinea de Aegypto transplantata populus sit
Israel, sacra Scriptura testatur. Dicit ergo dominus se de hac
vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno patris. Regnum patris
fidem puto esse credentium. Ergo cum Iudaei regnum receperint
patris, tunc de vino eorum dominus bibet. Attende autem quod dicat
patris, et non Dei; omnis enim pater nomen est filii; ac si
diceret: cum crediderint in Deum patrem, et adduxerit eos pater ad
filium. Remigius. Vel aliter. Non bibam de genimine vitis huius;
idest, non ultra synagogae carnalibus oblationibus delectabor, in
quibus illa paschalis agni immolatio praecipuum locum tenere solebat.
Aderit autem tempus meae resurrectionis, et dies in quo in regno
patris constitutus, idest gloria aeternae immortalitatis sublimatus,
vobiscum illud bibam novum, hoc est de salvatione illius populi iam
renovati per aquam Baptismatis, quasi novo gaudio laetabor.
Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Cum dicit bibam illud
novum, vult intelligi hoc vetus esse. Quia ergo de propagine Adam,
qui vetus homo appellatur, corpus suscepit, quod in passione morti
traditurus erat (unde etiam per vini sacramentum commendavit sanguinem
suum), quid aliud novum vinum quam immortalitatem renovandorum
corporum intelligere debemus? Quod autem dicit vobiscum bibam, etiam
ipsis resurrectionem corporum ad induendam immortalitatem promittit:
vobiscum enim non ad idem tempus, sed ad eamdem innovationem esse
dictum accipiendum est: nam et nos dicit apostolus resurrexisse cum
Christo, ut spes rei futurae iam laetitiam praesentem afferat. Quod
autem de hoc genimine vitis etiam illud novum esse dicit, significat
utique eadem corpora resurrectura secundum innovationem caelestem, quae
nunc secundum terrenam vetustatem sunt moritura. Hilarius in Matth.
Videtur autem ex hoc quod Iudas cum eo non biberit, quia non erat
bibiturus in regno: cum universos tunc bibentes ex vitis istius
fructu, bibituros secum postea polliceretur. Glossa. Sed sustinendo
aliorum sanctorum sententiam, quod scilicet Iudas sacramenta receperit
a Christo, dicendum est, quod hic dicit vobiscum, ad plures eorum,
non ad omnes referendum esse.
|
|