|
Origenes in Matth. Discipulos qui acceperant benedictionis panem,
et biberant calicem gratiarum actionis, docebat dominus pro his omnibus
hymnum dicere patri; unde dicitur et hymno dicto exierunt in montem
oliveti: ut de alto transirent ad altum, quia fidelis non potest
aliquid agere in convalle. Chrysostomus in Matth. Audiant
quicumque, veluti porci, simpliciter manducantes cum ebrietate
surgunt, cum deceret gratias agere, et in hymnum mensam desinere.
Audiant quicumque ultimam orationem in sacris mysteriis non expectant:
ultima enim oratio Missae illius hymni est signum. Gratias ergo egit
antequam sacra mysteria discipulis daret, ut et nos gratias agamus;
hymnum dixit postquam dedit, ut et nos hoc ipsum faciamus.
Hieronymus. Iuxta hoc exemplum salvatoris, qui pane Christi et
calice saturatus et inebriatus fuerit, potest laudare Deum, et
conscendere montem oliveti, ubi laborum refectio dolorisque solatium et
veri luminis notitia est. Hilarius in Matth. Per hoc etiam ostendit
quod homines consummati in universis divinorum mysteriorum virtutibus,
gaudio exultationeque communi in caelestem gloriam efferuntur.
Origenes in Matth. Apte etiam mons misericordiae est electus, ubi
pronuntiaturus fuit scandalum infirmitatis discipulorum, iam tunc
paratus ut non repelleret discipulos discedentes, sed ut reciperet
revertentes; unde sequitur tunc dixit illis Iesus: omnes vos
scandalum patiemini in me in ista nocte. Hieronymus. Praedicit
quidem quod passuri sunt, ut cum passi fuerint non desperent salutem,
sed agentes poenitentiam, liberentur. Chrysostomus in Matth. In
quo etiam docet nos, quales ante crucem fuerunt discipuli, et quales
post crucem. Etenim qui neque cum Christo, dum crucifigebatur,
stare poterant, post mortem Christi adamante fuerunt fortiores. Fuga
enim discipulorum et timor demonstratio est mortis Christi, ut
confundantur qui haeresi Marcionis aegrotant. Si enim neque ligatus
est, neque crucifixus, unde Petro et reliquis apostolis incussus est
tantus timor? Hieronymus. Et signanter addit in ista nocte: quia
quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur, sic et qui scandalum
patiuntur, in nocte et tenebris sustinent. Hilarius in Matth.
Huius etiam praedictionis fides auctoritate prophetiae veteris
continebatur; unde sequitur scriptum est enim: percutiam pastorem, et
dispergentur oves gregis. Hieronymus. Hoc aliis verbis in Zacharia
propheta scriptum est, et ex persona prophetae ad Deum dicitur:
percute pastorem, et dispergentur oves. Percutitur autem pastor
bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis, et de multis gregibus
errantium fiat unus grex, et unus pastor. Chrysostomus in Matth.
Hanc autem prophetiam inducit, simul quidem suadens eis attendere
semper quae scripta sunt, simul etiam ostendens quoniam secundum Dei
consilium crucifigebatur, et undique monstrans non alienum se esse a
veteri testamento qui in eo praenuntiabatur. Non autem permisit eos in
tristibus permanere; sed et laeta praenuntiat, dicens postquam autem
resurrexero, praecedam vos in Galilaeam: non enim confestim post
resurrectionem in caelo eis apparuit, neque in longam quamdam
regionem, ut eis appareat, vadit; sed in ipsa gente et in ipsis fere
regionibus: ut et hinc crederent quoniam qui crucifixus est ipse est
qui resurrexit. Propter hoc etiam se in Galilaeam abire dicit, ut a
timore Iudaeorum liberati crederent ei quod dicebatur. Origenes in
Matth. Praedicit etiam hoc eis, ut qui ad modicum disperguntur,
scandalum passi, post congregentur a resurgente Christo et praecedente
eos in Galilaeam gentium. Hilarius in Matth. Sed Petrus intantum
et affectu et caritate Christi efferebatur ut et imbecillitatem carnis
suae et fidem verborum domini non contueretur, quasi dicta eius
efficienda non essent; unde sequitur respondens Petrus ait illi: et
si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.
Chrysostomus in Matth. Quid ais, o Petre? Propheta dicit:
dispergentur oves, et Christus confirmavit quod dictum est, et tu
dicis: nequaquam. Quando dixit: unus ex vobis me tradet, timebas ne
tu esses traditor, quamvis nihil tibi tale conscius eras; nunc autem,
manifeste eo dicente quoniam omnes scandalizabimini, contradicis. Sed
quia erutus erat ab anxietate quam de proditione habuerat, confidens de
reliquo, dicebat ego nunquam scandalizabor. Hieronymus. Non tamen
est temeritas nec mendacium, sed fides est apostoli Petri, et ardens
affectus erga dominum salvatorem. Remigius. Quod ergo ille dicit
praevidendo, iste denegat amando; ubi moraliter instruimur ut quantum
confidimus de arbore fidei, tantum timeamus de carnis fragilitate.
Videtur tamen accusabilis Petrus, et quoniam contradixit, et quoniam
aliis seipsum praeposuit, et tertio quoniam totum sibi attribuit,
quasi fortiter esse perseveraturus. Ut hoc igitur in eo sanaret,
permisit fieri eius casum, non impellens eum ad negandum, sed eum sibi
deserens, et naturam humanam de fragilitate convincens. Origenes in
Matth. Unde alii discipuli scandalizati sunt in Iesu, Petrus autem
non solum scandalizatur, sed abundantius relinquitur ut ter denegaret;
unde sequitur ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte,
antequam gallus cantet, ter me negabis. Augustinus de Cons.
Evang. Potest autem movere quod tam diversa non tantum verba, sed
etiam sententias Evangelistae praemittunt, quibus praemonitus
Petrus, illam praesumptionem proferret, vel cum domino vel pro domino
moriendi; ita ut cogant intelligibiliter eum expressisse praesumptionem
suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a domino responsum,
quod eum esset ante galli cantum ter negaturus: sicut etiam post
resurrectionem ter illum interrogat utrum illum amet, et mandatum de
pascendis ovibus ter praecepit. Quid enim habent haec verba Matthaei
vel sententiae simile illis vel quibus secundum Ioannem, vel quibus
secundum Lucam Petrus protulit praesumptionem suam? Marcus autem
pene ipsis verbis hoc commemorat quibus et Matthaeus, nisi quod
distinctius quemadmodum futurum esset, expressit dictum esse a domino:
amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem
dederit, ter me es negaturus. Unde nonnullis, qui parum attendunt,
Marcus videtur non congruere ceteris: tota enim negatio Petri trina
est; quae si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse
viderentur tres Evangelistae, qui dicunt dixisse dominum, quod
antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. Rursus si
totam trinam negationem ante peregisset quam cantare gallus inciperet,
superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: priusquam
gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Sed quia ante primum
galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt tres
Evangelistae non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta
futura esset, et quando incepta, idest ante galli cantum: quamquam in
anima eius et ante primum galli cantum tota possit intelligi, quoniam
ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque
ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet quia
trina negatio, etiam trinis negantis vocibus, ante galli cantum
coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est; tamquam si
alicui diceretur: antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in
qua mihi ter conviciaberis: non utique si eam ante omnem galli cantum
scribere inciperet, et post primum galli cantum finiret; ideo dicendum
erat falsum fuisse praedictum. Origenes in Matth. Quaeres autem si
possibile erat ut non scandalizaretur Petrus, semel salvatore
dicente: omnes vos scandalum patiemini in me. Ad quod aliquis
respondebit, quoniam necesse erat fieri quod praedictum erat a Iesu;
alius autem dicet, quoniam qui exoratus a Ninivitis, quae praedixerat
per Ionam non fecit, possibile fuit ut repelleret etiam scandalum a
Petro deprecante. Nunc autem promissio eius audax in affectu quidem
prompto, non tamen prudenti, facta est ei causa ut non solum
scandalizaretur, verum etiam ter denegaret. Postquam autem cum
affirmatione iuramenti pronuntiavit, dicet aliquis quod non erat
possibile ut non denegaret. Si enim iuramentum erat Christi amen,
mentitus fuisset dicendo amen dico tibi, si verum dixisset Petrus,
quia non te negabo. Videntur autem mihi ceteri discipuli cogitantes
quod primum fuerat dictum: omnes vos scandalum patiemini. Ad hoc
autem quod dictum est Petro amen dico tibi, promiserunt similiter
Petro, quia non erat comprehensi in illa prophetia; unde sequitur ait
illi Petrus: etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo.
Similiter et omnes discipuli dixerunt. Hic etiam Petrus, nescit
quid loquatur: cum Iesu enim mori pro omnibus moriente hominum non
erat: quoniam omnes fuerant in peccatis, et omnes opus habebant ut pro
eis alius moreretur, non ipsi pro aliis. Rabanus. Sed quia
intellexerat Petrus dominum, prae timore mortis eum se praedixisse
negaturum, ob hoc dicebat, quod licet periculum immineret mortis,
nullo modo ab eius fide posset avelli; et similiter alii apostoli per
ardorem mentis non timuerunt damnum mortis; sed vana fuit praesumptio
humana sine protectione divina. Chrysostomus in Matth. Hinc ergo
magnum discimus dogma: quia non sufficit desiderium hominis, nisi
divino aliquis potiatur auxilio.
|
|