|
Augustinus de Cons. Evang. Contexuerat superius Evangelista
narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane; sed postea
rediit ad narrandam Petri negationem, qua terminata rediit ad mane ut
inde cetera contexeret: et hoc est quod dicitur mane autem facto
consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi
adversus Iesum, ut eum morti traderent. Origenes in Matth.
Putantes per mortem extinguere eius doctrinam et fidem apud eos qui
crediderunt in eum, quasi in filium Dei. Talia autem contra eum
consiliantes, alligaverunt Iesum solventem a vinculis; unde sequitur
et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
Hieronymus in Matth. Vide sollicitudinem sacerdotum in malum: tota
nocte vigilarunt ut homicidium facerent; et vinctum tradiderunt
Pilato: habebant enim hunc morem ut quem adiudicassent morti, ligatum
iudici traderent. Rabanus. Attamen notandum, quod non tunc primum
ligaverunt, sed mox comprehensum in horto, ut Ioannes declarat.
Chrysostomus in Matth. Ideo autem eum non occulte interfecerunt,
quia volebant eius gloriae detrahere: multi enim eum admirabantur; et
propter hoc studuerunt publice et coram omnibus eum occidere; et ideo
ad praesidem eum duxerunt. Hieronymus. Videns autem Iudas dominum
adiudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate
sua esset persecutorum immutare sententiam; unde sequitur tunc videns
Iudas qui tradidit eum, quod damnatus esset, poenitentia ductus,
retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus populi,
dicens: peccavi, tradens sanguinem iustum. Origenes in Matth.
Respondeant mihi qui de naturis quasdam fabulas introducunt; unde est
quod Iudas agnoscens peccatum suum dixit peccavi, tradens sanguinem
iustum, nisi ex bona plantatione mentis, et seminatione virtutis,
quae seminata est in qualibet rationali anima? Quam non coluit
Iudas; et ideo cecidit in tale peccatum. Si autem naturae pereuntis
est aliquis hominum, magis huius naturae fuit Iudas. Et si quidem
post resurrectionem Christi hoc dixisset Iudas, forsitan erat
dicendum quoniam compulit eum poenitere de peccato ipsa virtus
resurrectionis. Nunc autem videns eum traditum esse Pilato,
poenituit: forsitan recordatus quae frequenter Iesus dixerat de sua
resurrectione futura. Forsitan et Satanas, qui ingressus in eum
fuerat, praesto fuit ei donec Iesus traderetur Pilato: postquam
autem fecit quod voluit, recessit ab eo; quo recedente poenitentiam
capere potuit. Sed quomodo vidit Iudas quoniam condemnatus est?
Nondum enim a Pilato fuerat interrogatus. Forsitan dicet aliquis,
quoniam consideratione mentis suae vidit exitum rei ex eo quod traditum
aspexit. Alius autem dicet, quoniam quod scriptum est: videns Iudas
quia condemnatus est, ad ipsum Iudam refertur: tunc enim sensit malum
suum, et intellexit se condemnatum. Leo Papa in Serm. I de
passione. Dicendo tamen peccavi, tradens sanguinem iustum, in
impietatis suae perfidia perstitit qui Iesum non Dei filium, sed
nostrae tantummodo conditionis hominem, etiam inter extrema mortis suae
pericula credidit; cuius flexisset misericordiam, si eius
omnipotentiam non negasset. Chrysostomus in Matth. Vide autem
quoniam poenitentiam agit quando completum est, et finem accepit
peccatum: non enim permittit Diabolus eos qui non vigilant, videre
malum antequam perficiant. Sequitur at illi dixerunt: quid ad nos?
Tu videris. Remigius. Ac si dicant: quid ad nos pertinet si iustus
est? Tu videris, idest, opus tuum quale sit manifestabitur. Quidam
autem coniunctim voluerunt legere haec verba, ut sit sensus: cuius
aestimationis deputaris apud nos, qui eum quem tradidisti, iustum
confiteris? Origenes in Matth. Recedens autem ab aliquo Diabolus
observat tempus iterum; et postquam cognoverit, et ad secundum
peccatum induxerit, observat etiam tertiae deceptionis locum. Sicut
ille qui primo uxorem patris habuit, de hoc malo postea poenituit; sed
postea Diabolus voluit hanc ipsam tristitiam exaggerare, ut ipsa
tristitia abundantior facta absorberet tristantem. Simile aliquid
factum est in Iuda: postquam enim poenituit, non servavit cor suum,
sed suscepit abundantiorem tristitiam a Diabolo sibi submissam, quia
voluit eum absorbere; unde sequitur et abiens, laqueo se suspendit.
Si autem locum poenitentiae requisisset, et tempus poenitentiae
observasset, forsitan invenisset eum qui dixit: nolo mortem
peccatoris. Vel forte existimavit praevenire magistrum moriturum, et
occurrere ei cum anima nuda, ut confitens et deprecans misericordiam
mereretur; nec vidit quia non convenit servum Dei seipsum expellere de
hac vita, sed expectare Dei iudicium. Rabanus. Suspendit autem se
laqueo, ut se ostenderet caelo terraeque perosum. Augustinus de
quaest. Nov. et Vet. Testam. Sed occupatis principibus
sacerdotum ad necem domini a mane usque ad horam nonam, quomodo Iudas
eis retulisse pretium sanguinis quod acceperat, ante crucem domini,
probatur, et dixisse illis in templo peccavi, quod tradiderim
sanguinem iustum? Cum constet omnes principes et seniores ante
passionem domini non fuisse in templo, quippe cum in cruce posito
insultarent ei. Nec enim inde potest probari quia ante passionem
domini relatum est, cum sint multa quae ante facta probantur, et
novissima ordinantur. Sed ne forte post horam nonam factum sit, ut
videns Iudas occisum salvatorem, et ob hoc velum templi scissum,
terram tremuisse, saxa scissa, elementa conterrita, ipso metu
correptus doluerit. Sed post horam nonam occupati erant, ut
existimo, seniores et principes sacerdotum ad celebrationem Paschae:
sabbato autem secundum legem non licet nummos portare: ac per hoc non
est probabile apud me quo die, immo tempore, laqueo vitam finierit,
Iudas.
|
|