|
Origenes in Matth. Magna facta sunt ex eo quod magna voce clamavit
Iesus; unde sequitur et ecce velum templi scissum est in duas partes a
summo usque deorsum. Augustinus de Cons. Evang. In quo satis
ostendit tunc esse scissum cum emisit spiritum. Si autem non
addidisset et ecce, sed simpliciter dixisset et velum templi scissum
est, incertum esset utrum ipse et Marcus hoc recapitulando
commemorassent; Lucas autem ordinem tenuisset, qui cum dixisset: sol
obscuratus est, continuo subiungendum aestimavit: et velum templi
scissum est, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.
Origenes in Matth. Duo autem fuisse vela intelliguntur: unum quod
velat sancta sanctorum, aliud exterius sive tabernaculi, sive templi.
In passione ergo domini salvatoris, velum quod erat a foris conscissum
est a sursum usque deorsum, ut ab initio mundi usque ad finem conscisso
velamine, mysteria publicentur, quae usque ad adventum domini
rationabiliter fuerunt occulta. Cum autem venerit quod perfectum est,
tunc auferetur etiam secundum velum, ut videamus etiam quae interius
sunt occulta, scilicet veram arcam testamenti, et sicut ipsa se habet
natura, videamus Cherubim et alia. Hilarius in Matth. Vel ideo
velum templi scinditur, quia exinde populus est divisus in partes, et
veli honor cum custodia Angeli protegentis auferetur. Leo Papa in
Serm. de passione. Est autem ad testimonium venerandae passionis
sufficiens signum elementorum inopinata turbatio; unde sequitur et
terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt.
Hieronymus. Nulli enim dubium est quid significet iuxta litteram
magnitudo signorum, ut crucifixum dominum suum et caelum et terra et
omnia demonstrarent. Hilarius in Matth. Movetur terra, quia capax
huius mortui esse non poterat; petrae scissae sunt, omnia enim valida
et fortia penetrans Dei verbum, et potestas aeternae virtutis
irruperat; et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra
reserata. Sequitur et multa corpora sanctorum qui dormierant
surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et Infernorum obscura
collustrans, mortis spolia detrahebat. Chrysostomus in Matth. Ipso
quidem in cruce manente eum irridentes dicebant alios salvos fecit;
seipsum non potest salvum facere. Sed quod in se facere noluit, in
servorum corporibus, cum multa superabundantia demonstravit. Si enim
quatriduanum Lazarum exurgere magnum fuit, multo magis eos repente qui
olim dormierant, apparere viventes; quod futurae resurrectionis erat
indicium. Ut autem non putaretur esse phantasma quod factum est,
Evangelista subiungit et exeuntes de monumentis post resurrectionem
eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Hieronymus. Quomodo autem Lazarus mortuus resurrexit, sic et multa
corpora sanctorum resurrexerunt, ut dominum ostenderent resurgentem;
et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante resurrexerunt quam
resurgeret dominus, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis.
Sanctam autem civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut Ierusalem
caelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat:
sancta enim appellabatur civitas Ierusalem propter templum et sancta
sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola
colebantur. Quando vero dicitur apparuerunt multis, ostenditur non
generalis fuisse resurrectio quae omnibus appareret, sed specialis ad
plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur. Remigius. Quaeret
autem aliquis quid de illis factum sit qui resurgente domino
surrexerunt. Credendum quippe est quoniam ideo surrexerunt ut testes
essent dominicae resurrectionis. Quidam autem dixerunt, quod iterum
mortui sunt, et in cinerem conversi, sicut et Lazarus, et ceteri
quos dominus resuscitavit. Sed istorum dictis nullo modo est fides
accommodanda: quoniam maius illis esset tormentum qui surrexerunt, si
iterum mortui essent, quam si non resurgerent. Incunctanter ergo
credere debemus quia qui resurgente domino a mortuis resurrexerunt,
ascendente eo ad caelos, et ipsi pariter ascenderunt. Origenes in
Matth. Semper autem haec eadem magna quotidie fiunt: velum enim
templi ad relevandum quae intus habentur scinditur sanctis. Terra
etiam movetur, idest omnis caro, novo verbo et novis rebus secundum
novum testamentum. Petrae autem scinduntur, quae mysterium fuerunt
prophetarum, ut in profundis eorum posita spiritualia mysteria
videamus. Monumenta autem dicuntur corpora peccatricum animarum,
idest mortuarum Deo; cum autem per gratiam Dei animae huiusmodi
fuerint suscitatae, corpora eorum, quae prius fuerunt monumenta,
fiunt corpora sanctorum, et videntur a seipsis exire, et sequuntur eum
qui resurrexit, et in novitate vitae ambulant cum eo: et qui digni
sunt habere conversationem in caelis, ingrediuntur in sanctam civitatem
per singula tempora, et apparent multis videntibus opera bona ipsorum.
Sequitur centurio autem, et qui cum eo erant custodientes Iesum,
viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: vere
filius Dei erat iste. Augustinus de Cons. Evang. Non est
contrarium quod Matthaeus viso terraemotu dicit admiratum centurionem
et eos qui cum eo erant, cum Lucas dicat hoc admiratum, quod emissa
magna voce expirasset: in eo enim quod Matthaeus non solum dixit viso
terraemotu, sed et addidit his quae fiebant, integrum locum fuisse
demonstravit Lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse
miratum: quia et hoc inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant.
Hieronymus. Ex hoc considerandum, quod centurio in ipso scandalo
passionis vere Dei filium confiteatur, et Arius in Ecclesia
praedicet creaturam. Rabanus. Unde merito per centurionem fides
Ecclesiae designatur, quae, vel mysteriorum caelestium per mortem
domini reserato, continuo Iesum et vere iustum hominem, et vere Dei
filium, synagoga tacente, confirmat. Leo in Serm. 13 de
passione. Exemplo igitur centurionis contremiscat in redemptoris sui
supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petrae, et
qui mortalitatis gravabantur sepulcris, discussa obstaculorum mora
prosiliant; appareant nunc quoque in civitate sancta, idest Ecclesia
Dei, futurae resurrectionis indicia; et quod credendum est in
corporibus, fiat in cordibus. Sequitur erant autem ibi mulieres
multae a longe, quae secutae erant Iesum a Galilaea, ministrantes
ei. Hieronymus. Consuetudinis enim Iudaicae fuit, nec ducebatur in
culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque
vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc, quia scandalum facere
poterat in gentibus, Paulus abiecisse se memorat. Ministrabant autem
domino de substantia sua, ut meteret illarum carnalia, cuius illae
metebant spiritualia: non quia indigebat cibis dominus creaturarum,
sed ut typum ostenderet magistrorum, quia victu atque vestitu ex
discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites
habuerit; sequitur enim inter quas erat Maria Magdalene, et Maria
Iacobi et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Origenes in
Matth. Apud Marcum autem tertia illa Salome appellatur.
Chrysostomus in Matth. Hae autem mulieres considerabant quae
gerebantur, quae maxime erant compassibiles; et quae sequebantur
ministrantes usque ad pericula affuerunt, maximam fortitudinem
ostendentes: quia cum discipuli fugerunt, ipsae affuerunt.
Hieronymus contra Helvidium. Ecce, inquit Helvidius, Iacobus et
Ioseph sunt filii Mariae matris domini, quos Iudaei appellaverunt
fratres Christi. Dicit autem Iacobi minoris ad distinctionem Iacobi
maioris, qui erat filius Zebedaei. Impium enim dicit esse Helvidius
hoc sentire de Maria, ut cum aliae feminae ibi fuerint, matrem eius
abesse dicamus; aut alteram esse Mariam, nescio quam confingamus,
praesertim cum Evangelium Ioannis testetur eam illic fuisse
praesentem. O furor caecus, et in proprium exitium mens vesana.
Audi quid Ioannes Evangelista dicat: stabat iuxta crucem Iesu mater
eius, et soror matris eius Maria Cleophae, et Maria Magdalene.
Nulli dubium est duos fuisse apostolos, Iacobi nuncupatos vocabulo:
Iacobum Zebedaei, et Iacobum Alphaei. Iste autem nescio quis
minor Iacobus, quem Mariae filium Scriptura commemorat: si
apostolus est, Alphaei filius erit, si non est apostolus, sed
tertius nescio quis Iacobus, quomodo putandus est frater domini, et
quomodo tertius ad distinctionem maioris minor appellabitur? Cum maior
et minor non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam;
et frater domini apostolus sit, Paulo dicente: alium apostolorum vidi
neminem, nisi Iacobum fratrem domini. Ne autem hunc Iacobum putes
filium Zebedaei, lege actus apostolorum, iam ab Herode fuerat
interemptus. Restat conclusio, ut Maria ista, quae Iacobi minoris
scribitur mater, fuerit uxor Alphaei, et soror Mariae matris
domini, quam Mariam Cleophae Ioannes Evangelista commemorat. Si
autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur Maria
Iacobi minoris mater, et alibi Maria Cleophae, disces Scripturae
consuetudinem, eumdem hominem diversis nominibus appellari; sicut
Raguel socer Moysi Ietro dicitur. Et similiter dicitur Maria
Cleophae uxor Alphaei; haec eadem dicta est Maria mater Iacobi
minoris; quae si mater esset domini, magis eam, ut in omnibus locis,
matrem alterius voluisset intelligi. Verum etsi alia fuerit Maria
Cleophae, et alia Maria Iacobi et Ioseph mater, hoc tamen constat
non eamdem Mariam Iacobi et Ioseph esse quam matrem domini.
Augustinus de Cons. Evang. Possemus autem dicere alias mulieres a
longe, ut tres Evangelistae dicunt, et alias iuxta crucem fuisse, ut
Ioannes dicit, nisi Matthaeus et Marcus Mariam Magdalene
nominassent inter stantes longe, quam scilicet Ioannes nominavit inter
stantes iuxta crucem. Quomodo autem hoc intelligitur, nisi quia eo
intervallo erant ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius
praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius
circumstantis cum centurione et militibus. Possumus etiam intelligere
quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo
commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se eruerent,
et cetera quae facta sunt, longius intuerentur; ut Evangelistae, qui
post mortem domini eas commemoraverunt, et longe stantes commemorent.
|
|