|
Glossa. Postquam Evangelista retulerat ordinem dominicae passionis
et mortem, nunc agit de eius sepultura, dicens cum sero autem factum
esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et
ipse discipulus erat Iesu. Remigius. Arimathaea ipsa est et
Ramatha civitas Helcanae et Samuelis, quae sita est in regione
Chanaitica, iuxta Diospolim. Iste autem Ioseph, secundum saeculi
statum, magnae fuit dignitatis; sed multo maioris meriti apud Deum
fuisse laudatur, siquidem iustus fuisse describitur. Decebat quippe
eum talem existere qui corpus sepeliret, quatenus per iustitiam
meritorum dignus esset tali officio. Hieronymus. Dives autem
refertur non de iactantia scriptoris, quod virum nobilem atque
ditissimum referat Iesu fuisse discipulum; sed ut ostendat causam
quare a Pilato corpus Christi potuerit impetrare. Sequitur hic
accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu: pauperes enim et ignoti
non essent ausi ad Pilatum praesidem Romanae potestatis accedere et
crucifixi corpus impetrare. In alio autem Evangelio Ioseph iste
Bulites appellatur, idest consiliarius; et de ipso quidem putant
primum Psalmum fuisse compositum: beatus vir qui non abiit in consilio
impiorum. Chrysostomus in Matth. Inspice autem huius viri
fortitudinem: in mortis enim periculum se tradidit, inimicitias ad
omnes assumens, propter benevolentiam Christi; et non solum audet
corpus Christi petere, sed et sepelire; unde sequitur et accepit et
involvit illud in sindone munda. Hieronymus. Ex simplici sepultura
domini, ambitio divitum condemnatur, qui nec in tumulis quidem possunt
carere divitiis. Possumus autem iuxta intelligentiam spiritualem et
hoc sentire, quod corpus domini non auro, non gemmis, non serico,
sed linteamine puro obvolvendum sit; quamquam et hoc significet, quod
ille in sindone munda involvit Iesum qui pura mente eum susceperit.
Remigius. Vel aliter. Quia sindon lineus pannus est; linum autem
ex terra procreatur, et cum magno labore ad candorem perducitur;
designatur quia corpus illius, quod ex terra, idest ex virgine,
sumptum est, per laborem passionis pervenit ad candorem
immortalitatis. Rabanus. Hinc etiam Ecclesiae mos obtinuit ut
sacrificium altaris non in serico neque in panno tincto, sed in lino
terreno celebretur, ut a beato Papa Silvestro legimus esse statutum.
Sequitur et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in
petra. Augustinus in Serm. 2 de sabbato sancto. Ideo autem
salvator in aliena sepultura ponitur, quia pro aliorum moriebatur
salute. Ut quid ergo in propria sepultura qui in se mortem propriam
non habebat? Ut quid illi tumulus in terris, cuius sedes manebat in
caelis? Ut quid illi sepultura propria, qui tridui tantum temporis
spatio in sepulcro non tam mortuus iacuit, quam velut in lectulo
conquievit? Sepulcrum autem mortis est habitaculum necessarium: ergo
non erat mortis habitaculum Christo, quia vita est; nec opus habebat
semper vivens habitaculo defunctorum. Hieronymus. In novo autem
ponitur monumento, ne post resurrectionem, ceteris corporibus
remanentibus, surrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum
sepulcrum, Mariae virginalem uterum demonstrare. In monumento autem
exciso in petra conditus est, ne si ex multis lapidibus aedificatus
fuisset, suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto diceretur.
Augustinus in Serm. 2 de sabbato sancto. Si etiam sepulcrum
fuisset in terra, dicere poterant: suffoderunt terram, et furati sunt
eum. Si fuisset lapis parvulus superpositus, dicere poterant:
dormientibus nobis tulerunt eum; unde sequitur et advolvit saxum magnum
ad ostium monumenti, et abiit. Hieronymus. Saxum enim magnum
appositum ostendit, non absque auxilio plurimorum sepulcrum potuisse
reserari. Hilarius in Matth. Mystice autem Ioseph apostolorum
habet speciem. Hic in munda sindone corpus involvit, et quidem in hoc
eodem linteo reperimus de caelo ad Petrum universorum animantium genera
submissa: ex quo intelligitur sub lintei illius nomine consepeliri
Christo Ecclesiam. Domini ergo corpus infertur in vacuam et novam
requiem lapidis excisi, quia per apostolorum doctrinam in pectus
duritiae gentilis quodam doctrinae opere excisum Christus infertur,
rude scilicet ac novum, et nullo antea ingressu timoris Dei pervium.
Et quia nihil praeter eum oporteat in pectora nostra penetrare, lapis
ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinae cognitionis
auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Origenes in
Matth. Non autem fortuito scriptum est, quoniam involvit corpus in
sindone munda, et posuit in monumento novo, et quod advolvit lapidem
magnum: quoniam omnia quae sunt circa corpus Iesu, munda sunt et
nova, et omnia magna valde. Remigius. Postquam autem corpus domini
sepultum est, ceteris ad propria remeantibus, solae mulieres, quae
eum arctius amaverunt, perseveraverunt, et diligenti cura notaverunt
locum in quo corpus domini poneretur; quatenus congruo tempore munus
suae devotionis ei offerrent; et ideo sequitur erant autem ibi Maria
Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum. Origenes in
Matth. Mater autem filiorum Zebedaei non scribitur sedere contra
sepulcrum: forsitan enim usque ad crucem pervenire potuit. Istae
autem, quasi maiores in caritate, neque his quae postea gesta sunt
defuerunt. Hieronymus. Vel ceteris relinquentibus dominum, mulieres
in officio perseverant, expectantes quod promiserat Iesus; et ideo
meruerunt primae videre resurrectionem, quia qui perseveraverit usque
in finem, hic salvus erit. Remigius. Quod usque hodie sanctae
mulieres, idest humiles animae sanctorum, in hoc saeculo faciunt, et
pia curiositate attendunt quemadmodum passio Christi completa sit.
|
|