|
Hieronymus. Non suffecerat principibus sacerdotum crucifixisse
dominum salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, et quantum in illis
est, manus imponerent resurgenti; unde dicitur altera autem die, quae
est post parasceven. Rabanus. Parasceve dicitur praeparatio: hoc
nomine vocatur sexta sabbati, in qua praeparabant necessaria sabbato,
ut de manna dictum est: sexta die colligetis duplum: quia enim sexta
die factus est homo, in septima requievit Deus, ideo sexta die Iesus
pro homine moritur, et in sabbato quievit in sepulcro. Hieronymus.
Principes autem sacerdotum licet immensum facinus in nece domini
perpetraverint, tamen non sufficit eis, nisi etiam post mortem eius
conceptae nequitiae virus exerceant, famam eius lacerantes; et quem
innocentem sciebant, seductorem vocant: unde dicunt domine, recordati
sumus quia seductor ille dixit. Sicut autem Caiphas ignorans ante
prophetaverat dicens: expedit unum hominem mori pro populo, et non
tota gens pereat, sic modo; seductor enim erat Christus, non a
veritate in errorem mittens, sed a falsitate in veritatem, a vitiis ad
virtutes, a morte ad vitam ducens. Remigius. Ex hoc autem dicunt
eum dixisse post tres dies resurgam, quia dixerat: sicut fuit Ionas
tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, et cetera. Sed
videndum quomodo post tres dies resurrexerit. Nonnulli voluerunt tres
horas tenebrarum, unam intelligi noctem; et lucem quae secuta est
tenebras, diem; sed hi vim figuratae locutionis ignoraverunt.
Figurate enim sexta feria, qua passus est, comprehendit noctem
praecedentem; sequitur autem nox sabbati cum suo die; nox vero
dominici diei comprehendit suum diem; ac per hoc verum est quod post
triduum resurrexit. Augustinus in Serm. de passione. Ideo autem
post tres dies resurrexit, ut in passione filii totius Trinitatis
monstraretur assensus; triduum enim legitur in figura, quia
Trinitas, quae in principio fecerat hominem, ipsa in fine hominem per
Christi reparat passionem. Sequitur iube ergo custodiri sepulcrum
usque in tertium diem. Rabanus. Discipuli enim Christi fures
spiritualiter erant: quia ab ingratis Iudaeis scripta novi et veteris
testamenti ablata in usum Ecclesiae conferebant, et salvatorem qui eis
promissus fuerat, illis nocte dormientibus, hoc est infidelitate
torpentibus, abstulerunt, gentibus credendum tradentes. Hilarius in
Matth. Metus furandi corporis, et sepulcri custodia atque
obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod
signare sepulcrum eius voluerunt, cuius praecepto conspexissent de
sepulcro mortuum suscitatum. Rabanus. In hoc autem quod dicunt et
erit novissimus error peior priore, ignoranter verum dicunt: peior
enim fuit contemptus poenitentiae in Iudaeis quam error ignorantiae.
Chrysostomus in Matth. Vide etiam qualiter nolentes concertant ad
demonstrandam veritatem: irrefragabilis enim demonstratio
resurrectionis facta est per ea quae praetenderunt: quia enim
custoditum est sepulcrum, nulla fraus facta est. Si autem fraus facta
non est, manifeste et irrefragabiliter dominus surrexit. Quid autem
Pilatus respondeat, subiungitur ait illis Pilatus: habetis
custodiam: ite, custodite, sicut scitis. Rabanus. Quasi dicat:
sufficiat vobis quod consensi in necem innocentis; de cetero vester
error vobiscum permaneat. Sequitur illi autem abeuntes munierunt
sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. Chrysostomus in Matth.
Non autem permittit Pilatus solos milites sigillare: si enim soli
milites sigillassent, possent dicere quoniam milites permiserunt quod
discipuli corpus domini furarentur, et ita resurrectionis infringere
fidem: nunc hoc dicere non possunt, cum ipsimet sepulcrum
sigillassent.
|
|