|
Chrysostomus in Matth. Quia principes sacerdotum noverant, quod
occisionem emerant, a propria conscientia condemnati fuerunt: et ad
hoc ostendendum subdit Evangelista principes autem sacerdotum acceptis
argenteis dixerunt: non licet eos mittere in corbonam, quia pretium
sanguinis est. Hieronymus. Vere culicem liquantes, et camelum
glutientes; si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est
gazophylacium, et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse
sanguis effunditur? Origenes in Matth. Videbant autem quoniam circa
mortuos magis eam pecuniam conveniebat expendi quae pretium sanguinis
erat. Sed quia et inter loca mortuorum sunt differentiae, usi sunt
pretio sanguinis Iesu ad comparationem agri figuli alicuius, ut in eo
peregrini sepeliantur, non secundum votum suum in monumentis paternis;
unde sequitur consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in
sepulturam peregrinorum. Augustinus in Serm. 2 de coena Dom.
Providentia autem Dei factum puto ut pretium salvatoris non
peccatoribus sumptum praebeat, sed peregrinis requiem subministret; ut
iam exinde Christus et vivos sanguinis sui passione redimat, et
mortuos pretiosa passione suscipiat. Pretio ergo dominici sanguinis
ager figuli comparatur. Legimus in Scripturis, quod totius generis
humani salus redempta sit in sanguine salvatoris. Ager ergo iste,
mundus hic totus est. Figulus autem qui mundi possit habere
dominatum, ipse est qui vascula corporis nostri fecit de limo. Istius
itaque figuli ager Christi sanguine emptus est: peregrinis, inquam,
qui sine domo et patria, toto orbe exules iactabantur, requies
Christi sanguine providetur. Istos autem peregrinos esse dicimus
devotissimos Christianos, qui renuntiantes saeculo, nihil possidentes
in mundo, in Christi sanguine requiescunt: sepultura enim Christi
nihil aliud est quam requies Christiani: consepulti enim sumus cum
illo per Baptismum in morte. Nos ergo peregrini in hoc mundo sumus,
et tamquam hospites in hac luce versamur. Hieronymus. Qui etiam
peregrini eramus a lege et prophetis, prava Iudaeorum studia
suscepimus in salutem. Origenes in Matth. Vel peregrinos dicimus
qui usque ad finem extranei sunt a Deo: nam iusti consepulti sunt
Christo in monumento novo quod excisum est in petra. Qui autem alieni
sunt a Deo usque in finem, sepulti sunt in agro figuli operantis
lutum; qui pretio sanguinis est comparatus, et ager sanguinis
nominatur; unde sequitur propter hoc vocatus est ager ille Haceldama,
hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Glossa. Quod
referendum est ad tempus quo Evangelista hoc scripsit. Deinde
confirmat idem prophetico testimonio, dicens tunc impletum est quod
dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: et acceperunt triginta
argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, et
dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus.
Hieronymus. Hoc in Ieremia penitus non invenitur, sed in
Zacharia, qui penultimus est duodecim prophetarum, quaedam similitudo
refertur; et quamquam sensus non multum discrepet, tamen ordo et verba
diversa sunt. Augustinus de Cons. Evang. Si quis ergo putat ideo
fidei Evangelistae aliquid derogandum, primo noverit non omnes codices
Evangeliorum habere quod per Ieremiam dictum sit, sed tantummodo per
prophetam. Mihi autem haec non placet defensio: quia et plures
codices habent Ieremiae nomen, et antiquiores; et nulli fuit causa
cur adderetur hoc nomen, et mendositas fieret. Cur autem tolleretur,
fuit utique causa ut hoc audax imperitia faceret, praedicta quaestione
turbata. Potuit autem fieri ut animo Matthaei Evangelium
scribentis, pro Zacharia Ieremias occurreret, ut fieri solet: quod
tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab his admonitus qui ipso
adhuc in carne vivente haec legere potuerunt, nisi cogitaret
recordationi suae, quae spiritu sancto regebatur, non occurrisse aliud
pro alio nomen prophetae, nisi quia dominus hoc ita scribi constituit.
Cur autem constituerit, prima causa est, quia sic insinuatur ita
omnes prophetas uno spiritu locutos, mirabili inter se consensione
constare, ut hoc multo amplius sit quam si omnium verba prophetarum uno
unius hominis ore demonstrentur; et ideo indubitanter accipi debet,
quaecumque per eos spiritus sanctus dixit, et singula esse omnium, et
omnia singulorum. Si enim hodie quisquam volens alicuius verba
indicare, dicat nomen alterius a quo dicta sunt, qui tamen sit
amicissimus illius cuius verba dicere voluit, et continuo recordatus,
alium pro alio se dixisse, ita se corrigat ut tamen dicat: bene dixi,
nihil aliud intuens nisi inter ambos esse concordiam: quanto magis de
prophetis sanctis hoc commendandum fuit? Est et alia causa, cur hoc
nomen Ieremiae in testimonio Zachariae sit manere permissum: vel
potius sancti spiritus auctoritate praeceptum sit. Est apud Ieremiam
quod emerit agrum a filio fratris sui, et dederit ei argentum, non
quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est apud Zachariam,
triginta argenteis. Quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc
interpretatus sit Evangelista quod modo de domino completum est,
manifestum est; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro empto quod
Ieremias dicit, hinc potest mystice significari, ut non hic
Zachariae nomen poneretur qui dixit triginta argenteis, sed Ieremiae
qui dixit de agro empto; ut lecto Evangelio, atque invento nomine
Ieremiae, lecto autem Ieremia, et non invento testimonio de triginta
argenteis, invento tamen agro empto, admoneatur lector utrumque
conferre, et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad
hoc quod in domino completum est. Nam illud quod subiecit huic
testimonio Matthaeus cum ait quem appretiaverunt a filiis Israel, et
dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus, nec apud
Zachariam, nec apud Ieremiam reperitur; unde magis ex persona
Evangelistae accipiendum est, et mystice insertum, quia hoc ex domini
revelatione cognoverit, et ad hanc rem quae de Christi pretio facta
est, huiusmodi pertinere prophetiam. Hieronymus de optimo genere
interpretandi. Absit ergo de pedissequo Christi quod possit argui de
falso, cui cura fuit non verba et syllabas aucupari, sed sententias
dogmatum ponere. Hieronymus. Legi nuper in quodam Hebraico
volumine, quod Nazaraeae sectae mihi Hebraeus contulit, Ieremiae
apocryphum, in quo hoc ad verbum scriptum reperi; sed tamen mihi
videtur magis de Zacharia sumptum testimonium, Evangelistarum et
apostolorum more vulgato, quo verborum ordine praetermisso, sensus
tamen de veteri testamento proferunt exemplum.
|
|