|
Augustinus de Cons. Evang. Finitis his quae Matthaeus de Iuda
proditore interposuit, ad ordinem narrationis revertitur, dicens
Iesus autem stetit ante praesidem. Origenes in Matth. Iudex totius
creaturae constitutus a patre vide quantum se humiliavit, ut
acquiesceret stare ante iudicem tunc terrae Iudaeae; et interrogatus
est interrogationem, quam forsitan deridens, aut dubitans Pilatus
interrogat; unde sequitur et interrogavit eum praeses, dicens: tu es
rex Iudaeorum? Chrysostomus in Matth. Id Pilatus interrogat quod
adversarii contra Christum continue revolvebant. Quia enim sciebant
Pilatum nullam curam facientem legalium, ad publicas accusationes rem
ducunt. Origenes in Matth. Vel pronuntiative hoc dixit Pilatus:
unde et alibi scripsit in titulo rex Iudaeorum. Principi ergo
sacerdotum respondens tu dixisti, oblique arguit eius dubitationem;
Pilati vero sententiam confirmat pronuntiantis; unde sequitur dicit ei
Iesus: tu dicis. Chrysostomus in Matth. Confessus est se esse
regem, sed caelestem, ut in alio Evangelio manifestius legitur:
regnum meum, inquit Ioannes, non est de hoc mundo, ut neque
Iudaei, neque Pilatus excusationem habeant, huic accusationi
insistentes. Hilarius in Matth. Vel interroganti pontifici an ipse
esset Iesus Christus, dixerat tu dixisti, quia semper futurum
Christum ex lege ipse dixisset; huic vero legis ignaro interroganti,
an ipse esset rex Iudaeorum, dicitur tu dicis, quia per fidem
praesentis confessionis salus gentium est. Hieronymus. Attende autem
quod Pilato, qui invitus promebat sententiam, aliqua ex parte
respondit; sacerdotibus autem et principibus sacerdotum respondere
noluit, indignos eos suo sermone iudicans: unde sequitur et cum
accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
Augustinus de Cons. Evang. Lucas autem ipsa crimina, quae
accusantes obiecerunt, aperuit: dicit enim: coeperunt illum
accusare, dicentes: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et
prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem
esse. Nihil autem interest ad veritatem quo ordine ista retulerint,
sicut nihil interest si alius aliquid tacet quod alius commemorat.
Origenes in Matth. Accusatus autem Iesus, sicut tunc illis nihil
respondit, sic nec modo: non fit enim eis verbum Dei, sicut
aliquando factum fuerat ad prophetas; sed neque dignum erat ut Pilato
interroganti responderet, qui non habebat permanens et firmum de
Christo iudicium, sed ad contraria trahebatur; unde sequitur tunc
dixit ei Pilatus: non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
Hieronymus. Gentilis quidem est qui condemnat Iesum; sed causam
refert in populum Iudaeorum. Chrysostomus in Matth. Ideo autem hoc
dicebat, quia volebat eum liberare dum se excusando responderet.
Sequitur et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses
vehementer. Quia enim multas habentes demonstrationes ex ipsis rebus,
virtutis et mansuetudinis eius et humilitatis, tamen in ipsum
indignabantur, et perverso iudicio agebantur contra ipsum; propter hoc
nihil respondet, et si aliquando respondet, brevia quidem dicit, ne
continua taciturnitate pertinaciae opinio de ipso accipiatur.
Hieronymus. Vel ideo Iesus nihil respondere voluit, ne crimen
diluens dimitteretur a praeside, et crucis utilitas differretur.
Origenes in Matth. Miratus est autem praeses constantiam eius:
forsitan sciens, quod idoneus esset pronuntiare crimen, et tamen
videbat eum in tranquilla et quieta sapientia, et gravitate non
turbabili stare. Sed vehementer miratur: dignum enim ei videbatur
magno miraculo ut exhibitus Christus ad criminale iudicium,
imperturbabilis staret ante mortem, quae apud omnes homines terribilis
aestimatur.
|
|