|
Chrysostomus in Matth. Quia Christus ad accusationes Iudaeorum
nihil responderat, per quod posset eum Pilatus ab accusationibus
Iudaeorum excusatum habere, aliud machinatur per quod eum liberare
possit; unde dicitur per diem autem solemnem consueverat praeses
dimittere populo vinctum unum quem voluissent. Origenes in Matth.
Sic enim quasdam gratias praestant gentes eis quos subiciunt sibi,
donec confirmetur super eos iugum ipsorum; tamen consuetudo haec
aliquando fuit apud Iudaeos: Saul enim non interfecit Ionatham,
omni populo petente eum ad vitam. Chrysostomus in Matth. Per hanc
autem consuetudinem Christum eripere tentavit, ut neque umbram
excusationis Iudaei sibi derelinquant. Manifestus homicida in
comparatione Christi adducitur, de quo sequitur habebat autem tunc
vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Non simpliciter dicit
latronem, sed insignem, hoc est in malitia diffamatum. Hieronymus.
Iste Barabbas in Evangelio quod inscribitur iuxta Hebraeos, filius
magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidium
fuerat condemnatus. Offert autem optionem eis Pilatus dimittendi quem
vellent, latronem an Iesum, non dubitans Iesum potius eligendum;
unde sequitur congregatis autem illis, dixit Pilatus: quem vultis
dimittam vobis: Barabbam, an Iesum qui dicitur Christus?
Chrysostomus in Matth. Quasi dicat: si non vultis sicut innocentem
dimittere, saltem condemnatum festivitati donetis. Si enim oportebat
in peccatis manifestis existentem dimittere, multo magis in dubiis.
Vide autem ordinem conversum. Petitio pro condemnatis solet esse
plebis, concessio autem principis; nunc autem contrarium gestum est:
princeps enim petit a plebe, et plebs ferocior redditur. Glossa.
Quare autem Pilatus ad liberationem Christi laboravit, manifestat
Evangelista cum subdit sciebat enim quod per invidiam tradidissent
eum. Remigius. Quae autem invidia fuerit, Ioannes manifestat, qui
narrat eos dixisse: ecce mundus totus post eum vadit, et si dimittimus
eum sic, omnes credent in eum. Notandum etiam, quia loco eius quod
Matthaeus dicit an Iesum qui dicitur Christus? Marcus dicit:
vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? Soli namque reges Iudaeorum
ungebantur, et ab ipsa unctione, Christi vocabantur. Chrysostomus
in Matth. Deinde subditur aliud quod sufficiens erat omnes a passione
revocare; sequitur enim sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum
uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi. Cum demonstratione enim
quae erat a rebus et somnus non parvum quid erat. Rabanus. Notandum
vero, quia tribunal sedes est iudicis, solium regum, cathedrae
magistrorum. In visionibus autem et somniis gentilis viri uxor hoc
intellexit quod Iudaei vigilantes nec credere, nec intelligere
voluerunt. Hieronymus. Nota etiam, quod gentilibus saepe a Deo
somnia revelantur, et quod in Pilato et uxore eius iustum dominum
confitentibus gentilis populi testimonium sit. Chrysostomus in
Matth. Sed cuius gratia non ipse Pilatus somnium videbat? Quia
illa magis digna erat: vel quia si Pilatus vidisset, non aequaliter
sibi creditum esset; vel forte neque dixisset; propter hoc dispensatur
a Deo quod mulier vidit, ut manifestum omnibus fieret. Et non
simpliciter videt, sed et patitur multa: sequitur enim multa enim
passa sum hodie per visum propter eum: ut scilicet a compassione quae
erat ad uxorem, desidior fieret vir circa occisionem. Sed et tempus
non parum conferebat; etenim eadem nocte vidit. Augustinus in Serm.
de passione. Sic ergo iudex terretur in coniuge: et ut crimini
Iudaeorum non praebeat in iudicio consensum, pertulit in uxoris
afflictione iudicium: iudicatur ipse qui iudicat, et torquetur
antequam torqueat. Rabanus. Vel aliter. Nunc demum Diabolus
intelligens per Christum se spolia sua amissurum, sicut primum per
mulierem mortem intulerat, ita per mulierem vult Christum de manibus
Iudaeorum liberare, ne per eius mortem mortis amittat imperium.
Chrysostomus in Matth. Nihil autem praemissorum Christi adversarios
movit, quia eos omnino invidia excaecaverat: unde ex propria malitia
plebem corrumpunt: et hoc est quod sequitur principes autem
sacerdotum, et seniores persuaserunt populo ut peterent Barabbam,
Iesum vero perderent. Origenes in Matth. Et est videre nunc
quomodo populus Iudaeorum a senioribus suis et Iudaicae culturae
doctoribus suadetur, et excitatur adversus Iesum, ut perdant eum.
Sequitur respondens autem praeses ait illis: quem vultis de duobus
dimitti? Glossa. Respondisse autem dicitur Pilatus haec dicens,
sive ad ea quae uxor nuntiaverat, sive ad petitionem populi, qui iuxta
consuetudinem aliquem in die festo sibi dimitti petebat. Origenes in
Matth. Turbae autem quasi ferae, quae spatiosam ambulant viam,
voluerunt sibi Barabbam habere solutum: unde subditur at illi
dixerunt: Barabbam. Ideo gens illa habet seditiones et homicidia et
latrocinia, secundum quosdam gentis suae, in rebus quae foris
habentur, secundum autem omnes, intus in anima. Ubi enim non est
Iesus, illic lites et praelia sunt; ubi autem est, ibi sunt omnia
bona et pax. Omnes etiam qui Iudaeis sunt similes, vel in dogmate,
vel in vita, Barabbam sibi solvi desiderant: quicumque enim mala
agit, solutus est in corpore eius Barabbas, Christus autem vinctus;
qui autem bona agit, Christum habet solutum, Barabbam vinctum.
Voluit autem Pilatus pudorem tantae iniquitatis eis incurrere; unde
sequitur dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu qui dicitur
Christus? Non solum autem hoc, sed et mensuram colligere volens
impietatis eorum. Illi autem nec hoc erubescunt, quod Pilatus Iesum
Christum esse confitebatur, nec modum impietatis servant, unde
sequitur dicunt omnes: crucifigatur; in quo multiplicaverunt
impietatis suae mensuram, non solum homicidam postulantes ad vitam,
sed etiam iustum ad mortem, et ad mortem turpissimam crucis.
Rabanus. Pendentes siquidem in ligno crucifixi, clavibus ad lignum
pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur, et diu vivebant
in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa
protendebatur, ne dolor citius finiretur. Verum Iudaei de morte
pessima cogitabant, sed a domino, non intelligentibus eis, electa
erat; ipsam enim crucem Diabolo superato erat tamquam trophaeum in
frontibus fidelium positurus. Hieronymus. Cum autem hoc
responderent, non statim acquievit, sed iuxta suggestionem uxoris,
quae mandaverat nihil tibi et iusto illi, ipse quoque respondit; unde
sequitur ait illis praeses: quid enim mali fecit? Hoc dicendo
Pilatus, absolvit Iesum. Sequitur at illi magis clamabant
dicentes: crucifigatur, ut impleretur quod in Psalmo 21, 17
dicitur: circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium
obsedit me: et illud Ieremiae: facta est mihi hereditas mea sicut leo
in silva; dederunt super me vocem suam. Augustinus de Cons.
Evang. Saepius autem Pilatus cum Iudaeis egit, volens ut
dimitteretur Iesus: quod paucissimis verbis testatur Matthaeus cum
subdit videns Pilatus quia nihil proficiebat, sed magis tumultus
fieret: quod non diceret, nisi multum ille conatus fuisset, quamvis
tacuerit quoties hoc tentavit ut erueret Iesum furori eorum. Sequitur
accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: innocens ego sum a
sanguine iusti huius. Remigius. Mos enim erat apud antiquos ut cum
vellet quis se ostendere immunem ab aliquo crimine, accepta aqua,
lavaret manus suas coram populo. Hieronymus. Pilatus ergo accepit
aquam iuxta illud propheticum: lavabo inter innocentes manus meas,
quodammodo in hoc contestans, et dicens: ego quidem innocentem volui
liberare, sed quoniam seditio oritur, et rebellionis mihi contra
Caesarem crimen impingitur, innocens sum a sanguine iusti huius.
Iudex ergo qui cogitur contra dominum ferre sententiam, non damnat
oblatum, sed arguit offerentes, iustum esse pronuntians eum qui
crucifigendus est. Sequitur vos videritis, quasi dicat: ego minister
legum sum, vox vestra sanguinem fundit. Sequitur et respondens
universus populus dixit: sanguis eius super nos, et super filios
nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super
Iudaeos, et sanguis domini non aufertur ab eis. Chrysostomus in
Matth. Intuere autem et hic Iudaeorum multam insaniam: eorum enim
impetus et perniciosa concupiscentia non permittit eos quae oportet,
inspicere, et sibi maledicunt dicentes sanguis eius super nos; quin et
ad filios maledictionem attrahunt, dicentes super filios nostros. Sed
tamen misericors Deus eorum sententiam non firmavit; sed ex eis et
eorum filiis suscepit qui poenitentiam egerunt: etenim et Paulus ex
ipsis fuit et multa millia eorum qui in Hierosolymis crediderunt. Leo
Papa in Serm. 8 de passione. Excessit ergo Pilati culpam facinus
Iudaeorum; sed ipse evasit reatum, qui reliquit proprium iudicium,
et in crimen transivit alienum; sequitur enim tunc dimisit illis
Barabbam, Iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur.
Hieronymus. Sciendum est autem Pilatum Romanis legibus
ministrasse, quibus sancitum est ut qui crucifigitur, prius flagellis
verberetur. Traditur igitur Iesus militibus verberandus, et illud
sanctissimum corpus pectusque Dei capax flagellis secuerunt.
Augustinus in Serm. de Pass. Ecce dominus aptatur ad verbera,
ecce iam caeditur: rupit sanctam cutem violentia flagellorum;
repetitis ictibus crudelia verbera scapularum terga conscindunt. Proh
dolor. Iacet extensus ante hominem Deus, et supplicium patitur rei
in quo nullum peccati vestigium potuit inveniri. Hieronymus. Hoc
autem factum est ut, quia scriptum erat: multa flagella peccatorum,
illo flagello nos a verberibus liberemur. In lavacro etiam manuum
Pilati, gentilium omnia opera purgantur, et ab impietate Iudaeorum
nos alieni efficimur. Hilarius in Matth. Hortantibus autem
sacerdotibus populus Barabbam elegit, qui interpretatur patris
filius, in quo arcanum futurae infidelitatis ostenditur, Christo
Antichristum peccati filium praeferendo. Rabanus. Barabbas etiam,
qui seditiones faciebat in turbis, dimissus est populo Iudaeorum,
idest Diabolus, qui usque hodie regnat in eis; et idcirco pacem
habere non possunt.
|
|