|
Augustinus de Cons. Evang. Post accusationes Christi, consequens
est ut ipsam domini passionem videamus, quam Matthaeus sic incipit:
tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio, congregaverunt
ad eum universam cohortem. Hieronymus. Quia enim rex Iudaeorum
fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen obiecerant,
quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc
faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant chlamydem coccineam pro
rufo linteo, quo reges veteres utebantur, et pro diademate imponant ei
coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi
regem; et hoc est quod subditur et exuentes eum, chlamydem coccineam
circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super
caput eius. Augustinus de Cons. Evang. Per hoc autem intelligitur
Marcum dixisse indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa
coccinea ab illudentibus adhibita erat; et est rubra quaedam purpura
cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam Marcus
commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea.
Chrysostomus in Matth. Quae igitur erit nobis cura de reliquo, si
contumelias ab alieno patiamur, postquam Christus hoc passus est?
Etenim quod fiebat in Christum, ultimus terminus contumeliae erat;
nec una particula tantum, sed universum corpus patiebatur iniurias:
caput per coronam et arundinem et colaphos; facies, quia
conspuebatur; genae, quia alapis caedebantur; corpus totum per
flagella, et quia denudatum est per circumdationem chlamydis, et per
fictam adorationem; manus per arundinem, quam dederunt ei pro
sceptro; ac si timerent ne aliquid praetermitterent gravissimae
praesumptionis. Augustinus de Cons. Evang. Apparet autem
Matthaeum recapitulando ista commemorasse, non quod tunc factum sit
cum eum Pilatus crucifigendum tradidisset. Ioannes enim antequam quam
diceret quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, ista commemoravit.
Hieronymus. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim
Caiphas dixit: oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid
diceret; sic et isti quodcumque fecerunt, licet alia mente fecerint,
tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. In chlamyde
coccinea, opera gentium cruenta sustentat; in corona spinea maledictum
solvit antiquum; in calamo venenata occidit animalia; sive calamum
tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Iudaeorum. Hilarius in
Matth. Vel aliter. Susceptis omnibus corporis nostri infirmitatibus
a domino, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum,
sanguine cocci colore perfunditur, spinis quoque, idest compungentium
quondam peccatis gentium, coronatur: est enim aculeus in spinis, ex
quibus Christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem
gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur; quin etiam
capiti eius illiditur, ut infirmitas gentium manu Christi comprehensa
etiam in Deum patrem, qui caput eius est, conquiescat. Origenes in
Matth. Vel calamus mysterium fuit, quod priusquam crederemus,
confidebamus in virga arundinea Aegypti, vel cuiuscumque regni
contrarii Deo; quem accepit, ut triumphet eum in ligno crucis.
Percutiunt autem cum hoc calamo caput Christi Iesu, quoniam semper
regnum illud verberat Deum patrem caput salvatoris. Remigius. Vel
aliter. Per chlamydem coccineam caro domini designatur, quae rubra
dicitur propter sanguinis effusionem; per spineam coronam susceptio
peccatorum nostrorum, quia in similitudinem carnis peccati apparuit.
Rabanus. Calamo igitur Christi caput percutiunt qui divinitati eius
contradicentes, errorem suum auctoritate sanctae Scripturae, quae
calamo scribitur, confirmare conantur. Spuunt in faciem eius qui
praesentiam gratiae illius verbis execrandis respuunt, et Iesum in
carne venisse denegant. Falso autem illum adorant qui in eum credunt,
sed perversis actibus despiciunt. Augustinus de quaest. Evang.
Quod autem dominum in passione exuerunt veste propria, et induerunt
fucata, signati sunt haeretici, qui eum dicunt verum corpus non
habuisse, sed fictum.
|
|